Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Divi Aureliani
    • Capp. XXI-XXV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXI-XXV

21. Cum autem Aurelianus vellet omnibus simul facta exercitus sui constipatione concurrere, tanta apud Placentiam clades accepta est, ut Romanum paene solveretur imperium. Et causa quidem huius periculi perfidia et calliditas barbarici fuit motus. Nam cum congredi aperto Marte non possent, in silvas se densissimas contulerunt atque ita nostros vespera incumbente tubarunt. Denique nisi divina ope post inspectionem librorum sacrificiorumque curas monstris quibusdam speciebusque divinis inpliciti essent barbari, Romana victoria non fuisset. Finito proelio Marcomannico Aurelianus, ut erat natura ferocior, plenus irarum Romam petit vindictae cupidus, quam seditionum asperitas suggerebat. Incivilius denique usus imperio, vir alias optimus, seditionum auctoribus intermptis cruentius ea, quae mollius fuerant curanda, compescuit. Interfecti sunt enim nonnulli etiam nobiles senatores, cum his leve quiddam et quod contemni a mitiore principe potuisset vel unus vel levis vel vilis testis obiceret. Quid multa ? Magnum illud et quod iam fuerat et quod non frustra speratum erst infamiae tristioris ictu contaminavit imperium. Timeri coepiunt princeps optimus, non amari, cum alii dicerent perodiendum talem principem, non optandum, alii bonum quidem medicum, sed mala ratione curantem. His actis cum videret posse fieri, ut aliquid tale iterum, quale sub Gallieno evenerat, proveniret, adhibito consilio senatus muros urbis Romae dilatavit. Nec tamen pomerio addidit eo tempore, sed postea. Pomerio autem neminem principum licet addere nisi eum, qui agri barbarici aliqua parte Romanam rem p. locupletaverit. Addidit autem Augustus, addidit Traianus, addidit Nero, sub quo Pontus Polemoniacus et Alpes Cottiaae Romano nomini sunt tributae.

22. Transactis igitur, quae saeptiones atque urbis statum et civilia pertinebant, contra Palmyrenos, id est contra Zenobiam, quae filiorum nomine orientale tenebat imperium, iter flexit. Multa in itinere ac magna bellorum genera confecit. Nam in Thraciis et in Illyrico occurrentes barbaros vicit, Gothorum quin etiam ducem Cannaban sive Cannabauden cum quinque milibus hominum trans Danuvium interemit. Atque inde per Byzantium in Bithyniam transitum fecit eamque nullo certamine optinuit. Multa eius magna et praeclara tam facta quam dicta sunt, sed omnia libro innectere nec possumus fastidii evitatione nec volumus, sed ad intellegendos mores atque virtutem pauca libenda sunt. Nam cum Tyanam venisset eamque obclusam repperisset, iratus dixisse fertur : "canem in hoc oppido non relinquam." Tunc et militibus acrius incumbentibus spe praedae, et Heraclammone quodam timore, ne inter ceteros occideretur, patriam suam prodente civitas capta est.

23. Sed Aurelianus duo statim praecipua, quod unum severitatem ostenderet, alterum lenitatem, ex imperatoria mente monstravit. Nam et Heraclammonem proditorem patriae suae sapiens victor occidit et, cum milites iuxta illud dictum, quo canem se relicturum apud Tyanos negarat, eversionem urbis exposcerent, respondit his : "canem", inquit, "negavi in hac urbe me relicturum : canes omnes occidite." Grande principis dictum, grandius militum factam, nam iocatum principis, quo praeda negabatur, civitas servabatur, totus exercitus ita quasi ditaretur, accepit. Epistula de Heraclammone : "Aurelianus Augustus Mallio Chiloni. Occidi passus sum cuius quasi beneficio Tyanam recepi. Ego vero proditorem amare non potui et libenter tuli, quod eum milites occiderunt, neque enim mihi fidem servare potuisset, qui patriae non pepercit. Solum denique ex omnibus, qui oppugnabantur, campus accepit. Divitem hominem negare non possum, sed cuius bona eius liberis reddidi, ne quis me causa pecuniae locupletem hominem occidi passum esse criminaretur."

24. Capta autem civitas est miro modo. Nam cum Heraclammon locum ostendisset aggeris naturali specie tumentem, qua posset Aurelianus cultus ascendere, ille conscendit atque elata purpurea clamide intus civibus, foris militibus se ostendit, et ita civitas capta est, quasi totus in muris Aureliani fuisset exercitus. Taceri non debet res, quae ad famam venerabilis viri pertinet. Fertur enim Aurelianum de Tyanae civitatis eversione vere dixisse, vere cogitasse; verum Apollonium Tyanaeum, celeberrimae famae auctoritatisque sapientem, veterem philosophum, amicum vere deorum, ipsum etiam pro numine frequentandum, recipienti se in tentorium ea forma, qua videtur, subito adstitisse atque haec Latine, ut homo pannonius intellegeret, verba dixisse : "Aureliane, si vis vincere, nihil est quod de civium meorum nece cogites. Aureliane, si vis imperare, a cruore innocentium abstine. Aureliane, clementer te age, si vis vivere." Norat vultum philosophi venerabilis Aurelianus atque in multis eius imaginem viderat templis. Denique statim adtonitus et imaginem et statuas et templum eidem promisit atque in meliorem redit mentem. Haec et a gravibus viris conperi et in Ulpiae bibliothecae libris relegi et pro maiestate Apollonii magis credidi. Quid enim illo viro sanctius, venerabilius, antiquius diviniusque inter homines fuit? Ille mortuis reddidit vitam, ille multa ultra homines et fecit et dixit. Quae qui velit nosse, Graecos legat libros, qui de eius vita conscripti sunt. Ipse autem, si vita suppetit atque ipsius viri favor viguerit, breviter saltem tanti viri facta in litteras mittam, non quo illius viri gesta munere mei sermonis indigeant, sed ut ea, quae miranda sunt, omnium voce praedicentur.

25. Recepta Tyana Antiochiam proposita omnibus inpunitate brevi apud Dafnem certamine optinuit atque inde praeceptis, quantum probatur, venerabilis viri Apollonii parens humanior atque clementior fuit. Pugnatum est post haec de summa rerum contra Zenobiam et Zabam eius socium apud Emessam magno certamine. Cumque Aureliani equites fatigati iam paene discederent ac terga darent, subito vi numinis, quod postea est proditum, hortante quadam divina forma per pedites etiam equites restituti sunt. Fugata est Zenobia cum Zaba et plenissime parta victoria. Recepto igitur orientis statu Emesam victor Aurelianus ingressus est ac statim ad templum Heliogabali tetendit, quasi communi officio vota soluturus. Verum illic eam formam numinis repperit, quam in bello sibi faventem vidit. Quare et illic templa fundavit donariis ingentibus positis et Romae Soli templum posuit maiore honorificentia consecratum, ut suo dicemus loco.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License