Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Divi Aureliani
    • Capp. XXXVI-XL
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXVI-XL

36. Et causa occidendi eius quae fuerit et quemadmodum sit occisus, ne res tanta lateat, brevi edisseram. Aurelianus, quod negari non potest, severus, truculentus, sanguinarius fuit princeps. Hic, cum usque eo severitatem tetendisset, ut et filiam sororis occideret non in magna neque in satis idonea causa, iam primum in odium suorum venit. Incidit autem, ut se res fataliter agunt, ut Mnesteum quendam, quem pro notario secretorum habuerat, libertum, ut quidam dicunt, suum, infensiorem sibi minando redderet, quod nescio quid de eo suspicatus esset. Mnesteus, qui sciret Aurelianum neque frustra minari solere neque, si minaretur, ignoscere, brevem nominum conscripsit mixtis his, quibus Aurelianus vere irascebatur, cum his, de quibus nihil asperum cogitabat, addito etiam suo nomine, quo magis fidem faceret ingestae sollicitudinis, ac brevem legit singulis, quorum nomina continebat, addens disposuisse Aurelianum eos omnes occidere, illos vero debere suae vitae, si viri sint, subvenire. Hic cum exarsissent, timore, qui merebantur offensam, dolore innocentes, quod beneficiis atque officiis Aurelianus videbatur ingratus, in supra dicto loco iter facientem principem subito adorti interemerunt.

37. Hic finis Aureliano fuit, principi necessario magis quam bono. Quo interfecto cum esset res prodita, et sepulchrum ingens et templum illi detulerunt hi, a quibus interemptus est. Sane Mnesteus postea subreptus ad stipitem bestiis obiectus est, quod statuae marmoreae positae in eodem loco utrimque significant, ubi in columnis divo Aureliano statuae constitutae sunt. Senatus mortem eius graviter tulit, gravius tamen p. R., qui vulgo dicebat Aurelianum paedagogum esse senatorum. Imperavit annis mensibus sex minus paucis diebus ac rebus magnis gestis inter divos relatus est. Quia pertinet ad Aurelianum, id quod in historia relatum est, tacere non debui. Nam multi ferunt Quintillum, fratrem Claudii, cum in praesidio Italico esset, audita morte Claudii sumpsisse imperium, verum postea, ubi Aurelianum comperit imperare, a toto exercitu eum derelictum; cumque contra eum convenis die vicessimo imperii sui perisse. Quidquid sane scelerum fuit, quidquid denique factionum, Aurelianus toto penitus orbe purgavit.

38. Hoc quoque ad rem pertinere arbitror Vabalti filii nomine Zenobiam, non Timolai et Herenniani, imperium tenuisse quod tenuit. Fuit sub Aureliano etiam monetariorum bellum Felicissimo rationali auctore. Quod acerrime severissimeque conpescuit, septem tamen milibus suorum militum interemptis, ut epistola docet missa ad Ulpium Crinitum ter consulem, qui eum ante adoptaverat : "Aurelianus Augustus Ulpio patri. Quasi fatale quiddam mihi sit, ut omnia bella, quaecumque gessero, omnes motus ingravescant, ita etiam seditio intramurana bellum mihi gravissimum peperit. Monetarii auctore Felicissimo, ultimo servorum, cui procurationem fisci mandaveram, rebelles spiritus extulerunt. Hi conpressi sunt septem milibus Lembariorum et Riparensium et Castrianorum et Daciscorum interemptis. Unde apparet nullam mihi a dis inmortalibus datam sine difficultate victoriam."

39. Tetricum triumphatum correctorem Lucaniae fecit, filio eius in senatu manente. Templum Solis magnificentissimum constituit. Muros urbis Romae sic ampliavit, ut quinquaginta prope milia murorum eius ambitus teneant. Idem quadruplatores ac delatores ingenti severitate persecutus est. Tabulas publicas ad privatorum securitatem exuri in foro Traiani semel iussit. Amnestia etiam sub eo delictorum publicorum decreta est [te] exemplo Atheniensium, cuius rei etiam Tullius in Philippicis meminit. Fures provinciales repetundarum ac peculatus reos ultra militarem modum est persecutus, ut eos ingentibus supliciis cruciatibusque puniret. In templo Solis multum auri gemmarumque constituit. Cum vastatum Illyricum ac Moesiam deperditam videret, provinciam Transdanuvinam Daciam a Traiano constitutam sublato exercitu et provincialibus reliquit, desperans eam posse retineri, abductosque ex ea populos in Moesia conlocavit appellavitque suam Daciam, quae nunc duas Moesias dividit. Dicitur praeterea huius fuisse crudelitatis, ut plerisque senatoribus simulatam ingereret factionem coniurationis ac tyrannidis, quo facilius eos posset occidere. Addunt nonnulli filium sororis, non filiam, ab eodem interfectum, plerique autem etiam filium sororis.

40. Quam difficile sit imperatorem in locum boni principis legere,et senatus sancti ordinis gravitas probat et exercitus prudentis auctoritas : occiso namque severissimo principe de imperatore deligendo exercitus rettulit ad senatum, idcirco quod nullum de his faciendum putabat, qui tam bonum principem occiderant. Verum senatus hanc eandem electionem in exercitum refudit, sciens non libenter iam milites accipere imperatores eos, quos senatus elegerit. Denique id tertio factum est, ita ut per sex menses imperatorem Romanus orbis non habuerit, omnesque iudices hi permanerent, quos aut senatus aut Aurelianus elegerat, nisi quod pro consule Asiae Faltonius Probus in locumArelli Fusci delegitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License