41. Non iniucundum est
ipsas inserere litteras, quas ad senatum exercitus misit : "Felices ac fortes
exercitus senatui P. Q. R. Aurelianus imperator noster per fraudem unius
hominis et per errorem bonorum ac malorum interemptus est. Hunc inter deos
referte, sancti et venerabiles domini p. c., et de vobis aliquem, sed dignum
vestro iudicio principem mittite. Nos enim de his, qui vel errarunt [qui] vel male
fecerunt, imperare nobis neminem patimur." Rescriptum ex senatus consulto.
Cum die III. nonarum Februariarum senatus amplissimus in curiam Pompilianam
convenisset, Aurelius Gordianus consul dixit : "Referimus ad vos, p. c.,
litteras exercitus felicissimi." Quibus recitatis Aurelius Tacitus, primae
sententiae senator, ita loquutus est : - hic autem est qui post Aurelianum
sententia omnium imperator est appellatus. - "recte atque ordine
consuluissent dii immortales, p.c., si boni principes ferro inviolabiles
extitissent, ut longiorem ducerent vitam neque contra eos aliqua esset potestas
his, qui neces infandas tristissima mente concipiunt. Viveret enim princips
Aurelianus, quo neque fortior neque utilior fuit quisquam. Respirare certe post infelicitatem Valeriani, post
Gallieni mala imperante Claudio coeperat nostra res p.; at aedem reddita fuerat
Aureliano toto penitus orbe vincente. Ille nobis Gallias dedit, ille Italiam
liberavit, ille Vindelicis iugum barbaricae servitutis amovit. Illo vincente
Illyricum restitutum est, redditae Romanis legibus Thraciae. Ille, pro pudore,
orientem femineo pressum iugo in nostra iura restituit, ille Persas,
insultantes adhuc Valeriani nece, fudit, fugavit, oppressit. Illum Saraceni,
Blemmyes, Exsomitae, Bactrani, Seres, Hiberi, Albani, Armenii, populi etiam
Indorum veluti praesentem paene venerati sunt deum. Illius donis, quae a barbaris
gentibus meruit, refertum est Capitolium. Quindecim
milia librarum auri ex eius liberalitate unum tenet templum, omnia in urbe fana
eius micant donis. Quare, p.c., vel deos ipsos ioure convenio, qui talem
principem interire passi sunt, nisi forte secum eum esse maluerunt. Decerno
igitur divinos honores, idque vos omnes aestimo esse facturos. Nam de
imperatore diligendo ad eundem exercitum censeo esse referendum. Etenim in tali
genere sententiae nisi fiat quod dicitur, et electi periculum erit et eligentis
invidia." Probata sententia est Taciti. Attamen cum iterum atque
iterum mitteretur, ex senatus consulto, quod in Taciti vita dicemus, Tacitus
factus est imperator.
42.
Aurelianus filiam solam reliquit, cuius posteri etiam nunc Romae sunt.
Aurelianus namque pro consule Ciliciae, senator optimus, sui vere iuris
vitaeque venerabilis, qui nunc in Sicilia vitam agit, eius est nepos. Quid hoc esse dicam, tam
paucos bonos extitisse principes, cum iam tot Caesares fuerint ? Nam ab Augusto in
Diocletianum Maximianumque principes quae series purpuratorum sit, index
publicus tenet. Sed in his optimi ipse Augustus, Flavius Vespasianum, Flavius
Titus, Cocceius Nerva, divus Traianus, divus Hadrianus, Pius et Marcus
Antonini, Severus Afer, Alexander Mammaeae, divus Claudius et divus Aurelianus.
Valerianum, enim, cum optimus fuerit, ab omnibus infelicitas separavit. Vides,
quaeso, quam pauci sint principes boni, ut bene dicxtum sit a quodam mimico
scurra Claudii huius temporibus in uno anulo bonos principes posse perscribi
atque depingi. At contra quae series malorum ? Ut enim omittamus Vitellios, Caligulas et
Nerones, quis ferat Maximinos et Filippos atque illam inconditae multitudinis
faecem ? Tametsi Decios excerpere debeam, quorum et vita et mors veteribus
comparanda est.
43.
Et quaeritur quidem, quae res malos principes faciat : iam primum, mi amice,
licentia, deinde rerum copia , amici praeterea inprobi, satellites detestandi,
eunuchi avarissimi, aulici vel stulti vel detestabiles et, quod negari non
potest, rerum publicarum ignorantia. Sed
ego a patre meo audivi Diocletianum principem iam privatum dixisse nihil esse
difficilius quam bene imperare. Colligunt se quattuor vel quinque atque unum
consilium ad decipiendum imperatorem capiunt, dicunt, quid probandum sit.
Imperator, qui domi clausus est, vera non novit. Cogitur hoc tantum scire, quod
illi loquuntur, facit iudices, quos fieri non oportet, amovet a re p., Quos
debeat optinere. Quid multa ? Ut Diocletianus ipse dicebat, bonus, cautus, optimus venditur
imnperator. Haec Diocletiani verba sunt,
quaae idcirco inserui, ut prudentia tua sciret nihil esse difficilius bono
principe.
44.
Et Aurelianum quidem multi neque inter bonos neque inter malos principes
ponuntm idcirco quod ei clementia, imperatorum dos prima, defuerit. Verconnius
Herennianus praefectus praetorii Diocletiani teste Asclepiodoto saepe dicebat
Diocletianum frequenter dixisse, cum Maximiani asperitatem reprehenderet,
Aurelianum magis ducem esse debuisse quam principem. Nam eius nimia ferocitas
eidem displicebat. Mirabile fortasse videtur quod conpertum Diocletiano
Asclepiodotus Celsino consiliario suo dixisse perhibetur, sed de hoc posteri
iudicabunt. Docebat enim quodam tempore Aurelianum Gallicanas consuluisse
Dryadas sciscitantem, utrum apud eius posteroa imperium permaneret, cum illas
respondisse dixit nullius clarius in re p. nomen quam Claudii posterorum
futurum. Et est quidem iam Constantius imperator, eiusdem vir sanguinis, cuius
puto posteros ad eam gloriam,quae a Dryadibus pronuntiata sit, pervenire. Quod
idcirco ego in Aureliani vita constitui, quia haec ipsi Aureliano consulenti
responsa sunt.
45.
Vectigal ex Aegypto urbi Romae Aurelianus vitri, chartae, lini, stuppae atque
anabolicas species aeternas constituit. Thermas in Transtiberina regione
Aurelianus facere paravit hiemales, quod aquae frigidioris copia illic deesset.
Forum nominis sui in Ostiensi ad mare fundare coepit. In quo postea praetorium publicum
constitutum est. Amicos suos honeste ditavit et modice, ut miserias paupertatis
effugerent et divitiarum invidiam patrimonii moderatione vitarent. Vestem holosericam neque ipse in vestiario suo hubuit
neque alteri utendam dedit. Et cum ab eo uxor sua peteret, ut tunicopallio
blatteo serico uteretur, ille respondit : "absit ut auro fila
pensentur." Libra enim auri tunc libra serici fuit.
|