Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Divi Aureliani
    • Capp. XLVI-L
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XLVI-L

46. Habuit in animo, ut aurum neque in cameras neque in tunicas neque in pelles neque in argentum mitteretur, dicens plus auri esse in rerum natura quam argenti, sed aurum per varios brattearum, filiorum et liquationum usus perire, argentum autem in suo usu manere. Idem dederat facultatem, ut aureis, qui vellent, et vasis uterentur et poculis. Dedit praeterea potestatem, ut argentatas privati carruchas haberent, cum antea aerata et eburata vehicula fuissent. Idem concessit, ut blatteas matronae tunicas haberent, ceteras vestes, cum antea coloreas habuissent et ut multum oxypaederotinas. Ut fibulas aureas gregarii milites haberent, idem primus concessit, cum antea argenteas habuissent. Paragaudas vestes ipse primus militibus dedit, cum ante non nisi rectis purpureis accepissent, et quidem aliis monolores, aliis dilores, trilores aliis et usque ad pentelores, quales hodie lineae sunt.

47. Panibus urbis Romae unciam de Aegyptio vectigali auxit, ut quadam epistula data ad praefectum annonae urbis etiam ipse gloriatur : "Aurelianus Augustus Flavio Arabiano praefecto annonae. Inter cetera, quibus dis faventibus Romanam rem p. iuvimus, nihil mihi est magnificentius, quam quod additamento unciae omne annonarum urbicarum genus iuvi. Quod ut esset perpetuum, navicularios Niliacos apud Aegyptum novos et Romae amnicos posui, Tiberina extruxi ripas, vadum alvei tumentis effodi, diis et Perennitati vota constitui, almam Cererem consecravi. Nunc tuum est officium, Arabiane iucundissime, elaborare, ne meae dispositiones in irritum veniant. Neque enim p. R. saturo quicquam potest esse laetius."

48. Statuerat et vinum gratuitum p. R. dare, ut, quem ad modum oleum et panis et porcina gratuita praebentur, sic etiam vinum daretur, quod perpetuum hac dispositione conceperat. Etruriae per Aureliam usque ad Alpes maritimas ingentes agri sunt hique fertiles ac silvosi. Statuerat igitur dominis, locorum incultorum qui tamen vellent, gratis dare atque illic familias captivas constituere, vitibus montes conserere atque ex eo opere vinum dare, ut nihil redituum fiscus acciperet, sed totum p. R. concederet. Facta erat ratio dogae, cuparum, navium et operum. Sed multi dicunt Aurelianum, ne id faceret, praeventum, alii a praef. Praetorii suo prohibitum, qui dixisse fertur : "si et vinum p. R. damus, superest, ut et pullos et anseres demus". Argumento est id vere Aurelianum cogitasse, immo etiam facere disposuisse vel ex aliqua parte fecisse, quod in porticibus templi Solis fiscalia vina ponuntur, non gratuita populo eroganda sed pretio. Sciendum tamen congiara illum ter dedisse, donasse etiam p. R. tunicas albas manicatas ex diversis provinciis et lineas Afras atque Aegyptias puras, ipsumque primum primum donasse oraria p. R. quibus uteretur populus ad favorem.

49. Displicebat ei, cum esset Romae, habitare in Palatio, ac magis placebat in hortis Sallusti vel in Domitiae vivere. Miliarensem denique porticum in hortis Sallusti ornavit, in qua cotidie et equos et se fatigabat, quamvis esset non bonae valetudinis. Servos et ministros peccantes coram se caedi iubebat, ut plerique dicunt, causa tenendae severitatis, ut alii, studio crudelitatis. Ancillam suam, quae adulterium cum conservo suo fecerat, capite punivit. Multos servos ex familia propria, qui peccaverant, legibus audiendos iudiciis publicis dedit. Senatum sive senaculum matronis reddi voluerat, ita ut primae illic quae sacerdotia senatu auctore meruissent. Calceos mullos et cereos et albos et hederacios viris omnibus tulit, mulieribus reliquit. Cursores eo habitu, quo ipse habebat, senatoribus concessit. Concubinas ingenuas haberi vetuit. Eunuchorum modum pro senatoriis professionibus statuit, idcirco quod ad ingentia pretia pervenissent. Vas argenti eius numquam triginta libras transiit. Convivium de assaturis maxime fuit. Vino russo maxime delectatus est.

50. Medicum ad se, cum aegrotaret, numquam vocavit, sed ipse se inedia praecipue curabat. Uxori et filiae annuum sigillaricium quasi privatus instituit. Servis suis vestes easdem imperator quas et privatus dedit praeter duos senes, quibus quasi libertis plurimum detulit, Antistium et Gillonem, qui post eum ex senatus sententia manu missi sunt. Erat quiidem rarus in voluptatibus, sed miro modo mimis delectabatur, vehementissime autem deleectatus est fagone, qui usque eo multum comedit, ut uno die ante mensam eius aprum integrum, centum panes, berbicem et porcellum comederet, biberet autem infundibulo adposito plus orca. Habuit tempus praeter sedditiones quasdam domesticas fortunatissimum. Populus eum Romanum amavit, senatus et timuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License