Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Taciti
    • Capp. I-IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Flavius Vopiscus. Vita Taciti

Capp. I-IV

1. Quod post excessum Romuli novello adhuc Romanae urbis imperio factum pontifices, penes quos scribendae historiae potestas fuit, in litteras rettulerunt, ut interregnum, dum post bonum principem bonus alius quaeritur, iniretur, hoc post Aurelianum habito inter senatum exercitumque Romanum non invido non tristi sed grato religiosoque certamine sex totis mensibus factum est. multis tamen modis haec ab illo negotio causa separata est. iam primum enim, cum interregnum initum est post Romulum, interreges tamen facti sunt totusque ille annus per quinos et quaternos dies sive ternos centum senatoribus deputatus est, ita ut, qui valerent, interreges essent singuli dumtaxat. qua re factum est, ut et plus anno interregnum iniretur, ne aliquis sub aequabili dignitate Romani expers remaneret imperii. huc accedit quod etiam sub consulibus tribunisque militaribus praeditis imperio consulari, si quando interregnum initum est, interreges fuerunt, nec umquam ita vacua fuit hoc nomine Romana res p., ut nullus interrex biduo saltim triduove crearetur. video mihi posse obici curules magistratus apud maiores nostros quadriennium in re p. non fuisse, sed erant tribuni plebis cum tribunicia potestate, quae pars maxima regalis imperii est. tamen non est proditum interreges eo tempore non fuisse, quin etiam verioribus historicis referentibus declaratum est consules ab interregibus post creatos, qui haberent reliquorum comitia magistratuum.

2. Ergo, quod rarum et difficile fuit, senatus populusque {Romanus} perpessus est, ut imperatorem per sex menses, dum bonus quaeritur, res p. non haberet. quae illa concordia militum? quanta populo quies? quam gravis senatus auctoritas fuit? nullus usquam tyrannus emersit, sub iudicio senatus et militum popuIique Romani totus orbis est temperatus; non illi principem quemquam, ut recte facerent, non tribuniciam. potestatem formidabant, sed--quod est in vita optimum--se timebant. Dicenda est tamen causa tam felicium morarum et speciatim in monumentis publicis inserenda, servanda eadem posteris humani generis stupenda moderatio, ut discant, qui regna cupiunt, non raptum ire imperia sed mereri: interfecto fraude Aureliano, ut superiore libro scriptum est, calliditate servi nequissimi, errore militarium, (ut apud quos quaelibet commenta plurimum valent, dum modo irati audiunt, plerumque temulenti, certe consiliorum prope semper expertis,) reversis ad bonam mentem omnibus eisdemque ab exercitu graviter confutatis, coeptum est quaeri, ecquis fieri deberet ex omnibus princeps. tunc odio praesentium exercitus, qui creare imperatorem raptim solebat, ad senatum litteras misit, de quibus priore libro iam dictum est, petens, ut ex ordine suo principem legerent. verum senatus, sciens lectos a se principes militibus non placere, rem ad milites rettulit, dumque id saepius fit, sextus peractus est mensis.

3. Interest tamen, ut sciatur, quemadmodum Tacitus imperator sit creatus: Die VII. kal. Octob. cum in curiam Pompilianam ordo amplissimus consedisset, Velius Cornificius Gordianus consul dixit: 'referemus ad vos, p. c., quod saepe rettulimus: imperator est deligendus, cum exercitus sine principe recte diutius stare non possit, simul quia cogit necessitas. nam limitem Transrenanum Germani rupisse dicuntur, occupasse urbes validas, nobiles, divites et potentes. iam si nihil de Persicis motibus nuntiatur, cogitate tam leves esse mentes Syrorum, ut regnare vel feminas cupiant potius quam nostram perpeti sanctimoniam. quid Africam? quid Illyricum? quid Aegyptum earumque omnium partium exercitus? quo usque sine principe credimus posse consistere? quare agite, p. c., et principem dicite. aut accipiet enim exercitus, quem elegeritis, aut, si refutaverit, alterum faciet.'

4. post haec cum Tacitus, qui erat primae sententiae consularis, sententiam incertum quam vellet dicere, omnis senatus adclamavit: 'Tacite Auguste, di te servent. te diligimus, te principem facimus, tibi curam rei p. orbisque mandamus. suscipe imperium ex senatus auctoritate, tui loci, tuae vitae, tuae mentis est, quod mereris. princeps senatus recte Augustus creatur, primae sententiae vir recte imperator creatur. ecquis melius quam gravis imperat? ecquis melius quam litteratus imperat? quod bonum faustum salutareque sit, diu privatus fuisti: scis, quem ad modum debeas imperare, qui alios principes pertulisti; scis, quem ad modum debeas imperare, qui de aliis principibus iudicasti.' at ille: 'miror, p. c., vos in locum Aureliani, fortissimi imperatoris, senem velle principem, facere. en membra, quae iaculari valeant, quae hastile torquere, quae clipeis intonare, quae ad exemplum docendi militis frequenter equitare. vix munia senatus implemus, vix sententias, ad quas nos locus artat, edicimus. videte diligentius, quam aetatem de cubiculo atque umbra in pruinas aestusque mittatis. ac probaturos senem imperatorem milites creditis? videte, ne et rei p. non eum, quem velitis, principem detis, et mihi hoc solum obesse incipiat, quod me unanimiter delegistis.'




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License