5. post haec
adclamationes senatus haec fuerunt: 'et Traianus ad imperium senex venit.'
dixerunt decies. 'et Hadrianus ad imperium senex venit.' dixerunt decies. 'et
Antoninus ad imperium senex venit.' dixerunt decies. 'et tu legisti: incanaque
menta regis Romani.' dixerunt decies. 'ecquis melius quam senex imperat?'
dixerunt decies. 'imperatorem te, non militem facimus.' dixerunt vicies. 'tu iube, milites
pugnent.' dixerunt tricies. 'habes prudentiam et bonum fratrem.' dixerunt
decies. 'Severus dixit caput imperare, non pedes.' dixerunt tricies. 'animum
tuum, non corpus eligimus.' dixerunt vicies. 'Tacite Auguste, di te servent!'
deinde 'omnes, {omnes, omnes}'. interrogatus praeterea, qui post Tacitum
sedebat senator consularis, Maecius Faltonius Nicomachus in haec verba
disseruit:
6.
'Semper quidem, p. c., recte atque prudenter rei p. magnificus hic ordo
consuluit, neque a quoquam orbis terrae populo solidior umquam expectata
sapientia est, attamen nulla umquam neque gravior neque prudentior in hoc sacrario
dicta sententia est. seniorem principem fecimus et virum, qui omnibus quasi
pater consulat. nihil ab hoc inmaturum, nihil praeproperum, nihil asperum
formidandum est. omnia seria, cuncta gravia et quasi ipsa res p. iubeat,
auguranda sunt. scit enim, qualem sibi principem semper optaverit, nec potest
aliud nobis exhibere quam ipse desideravit et voluit. enimvero si recolere
velitis vetusta illa prodigia, Nerones dico et Heliogabalos et Commodos seu
potius semper Incommodos, certe non hominum magis vitia illa quam aetatum
fuerunt. dii avertant principes pueros et patres patriae dici inpuberes et
quibus ad suscribendum magistri litterari manus teneant, quos ad consulatus
dandos dulcia et circuli et quaecumque voluptas puerilis invitet. quae (malum)
ratio est habere imperatorem, qui famam curare non noverit, qui, quid sit res
p., nesciat, nutritorem timeat, respiciat ad nutricem, virgarum magistralium
ictibus terrorique subiaceat, faciat eos consules, duces, iudices, quorum
vitam, merita, aetates, familias, gesta non norit. sed quod diutius, p. c.,
protrahor? magis gratulemur, quod habemus principem senem, quam illa iteremus,
quae plus quam lacrimanda tolerantibus extiterunt. gratias igitur diis
inmortalibus ago atque habeo, et quidem pro universa re p., teque, Tacite
Auguste, convenio petens, obsecrans ac libere pro communi patria legibusque
deposcens, ne parvulos tuos, si te citius fata praevenerint, facias Romani
heredes imperii, ne sic rem p. patresque conscriptos populumque Romanum ut
villulam tuam, ut colonos tuos, ut servos tuos relinquas. quare circumspice,
imitare Nervas, Traianos, Hadrianos. ingens est gloria morientis principis rem
p. magis amare quam filios.'
7.
Hac oratione et Tacitus ipse vehementer est motus et totus senatorius ordo
concussus, statimque adclamatum est: 'omnes, omnes.' Inde itum ad campum
Martium. ibi comitiale tribunal ascendit. ubi praef. urbis Aelius Cesettianus
sic loquutus est: 'vos sanctissimi milites et sacratissimi vos Quirites, habetis
principem, quem de sententia omnium exercituum senatus elegit: Tacitum dico,
augustissimum virum, ut qui hactenus sententiis suis rem p., nunc adiuvet
iussis atque consultis.' adclamatum est a populo: 'felicissime Tacite Auguste,
dii te servent', et reliqua quae solent dici. Hoc loco tacendum non est
plerosque in litteras rettulisse Tacitum absentem et in Campania positum
principem nuncupatum: verum est nec dissimulare possum. nam cum rumor
emersisset illum imperatorem esse faciendum, discessit atque in Baiano duobus
mensibus fuit. sed inde deductus huic senatus consulto interfuit, quasi vere
privatus et qui vere recusaret imperium.
8.
ac ne quis me temere Graecorum alicui Latinorumve aestimet credidisse, habet in
bibliotheca Ulpia in armario sexto librum elephantinum, in quo hoc senatus
consultum perscriptum est, cui Tacitus ipse manu sua subscripsit. nam diu haec
senatus consulta, quae ad principes pertinebant, in libris elephantinis
scribebantur. Inde ad exercitus profectus. ibi quoque, cum primum tribunal
ascendit, Moesius Gallicanus praefectus praetori in haec verba disseruit:
'dedit, sanctissimi commilitones, senatus principem, quem petistis; paruit
praeceptis et voluntati castrensium ordo ille nobilissimus. plura mihi apud vos
praesente iam imperatore non licet loqui. ipsum igitur, qui tueri nos debet,
loquentem dignanter audite.' post hoc Tacitus Augustus dixit: 'et Traianus ad
imperium senex venit, sed ille ab uno delectus est, at me, sanctissimi
commilitones, primum vos, qui scitis principes adprobare, deinde amplissimus
senatus dignum hoc nomine iudicavit: curabo, enitar, efficiam, ne vobis desint,
si non fortia facta, at saltem vobis atque imperatore digna consilia.'
|