Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Taciti
    • Capp. IX-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IX-XII

9. Post hoc stipendium et donativum ex more promisit et primam orationem ad senatum talem dedit: 'ita mihi liceat, p. c., sic imperium regere, ut a vobis me constet electum, ut ego cuncta ex vestra facere sententia et potestate decrevi. vestrum est igitur ea iubere atque sancire, quae digna vobis, digna modesto exercitu, digna populo Romano esse videantur.' in eadem oratione Aureliano statuam auream ponendam in Capitolio decrevit, item statuam argenteam in curia, item in templo Solis, item in foro divi Traiani. sed aurea non est posita, dedicatae autem sunt solae argenteae. in eadem oratione cavit, ut, si quis argento publice privatimque aes miscuisset, si quis auro argentum, si quis aeri plumbum, capital esset cum bonorum proscriptione. in eadem oratione cavit, ut servi in dominorum capita non interrogarentur, ne in causa maiestatis quidem. addidit, ut Aurelianum omnes pictum haberent. divorum templum fieri iussit, in quo essent statuae principum bonorum, ita ut isdem natalibus suis et Parilibus et kalendis lanuariis et Votis libamina ponerentur. in eadem oratione fratri suo Floriano consulatum petit et non impetravit, idcirco quod iam senatus omnia nundinia suffectorum consulum clauserat. Dicitur autem multum laetatus senatus libertate, quod ei negatus est consulatus, quem fratri petierat. fertur denique dixisse: 'scit senatus quem principem fecerit.'

10. Patrimonium suum publicavit, quod habuit in reditibus, sestertium bis milies octingenties. pecuniam, quam domi collegerat, in stipendium militum vertit. togis et tunicis isdem est usus quibus privatus. meritoria intra urbem stare vetuit, quod quidem diu tenere non potuit. thermas omnes ante lucernam claudi iussit, ne quid per noctem seditionis oriretur. Cornelium Tacitum, scriptorem historiae Augustae, quod parentem suum eundem diceret, in omnibus bibliothecis conlocari iussit. ne lectorum incuria deperiret, librum per annos singulos decies scribi publicitus in evicos archiis iussit et in bybliothecis poni. holosericam vestem viris omnibus interdixit. domum suam destrui praecepit atque in eo loco thermas publicas fieri privato sumptu iussit. columnas centum Numidicas pedum vicenum ternum Ostiensibus donavit de proprio. possessiones, quas in Mauritania habuit, sartis tectis Capitolii deputavit. argentum mensale, quod privatus habuerat, ministeriis conviviorum, quae in templis fierent, dedicavit. servos urbanos onmes manu misit utriusque sexus, intra centum tamen ne Caninimam transire videretur.

11. Ipse fuit vitae parcissimae, ita ut sextarium vini tota die numquam potaverit, saepe intra heminam. convivium vero unius gallinacei, ita ut sinciput adderet et ova. prae omnibus holeribus adfatim ministratis lactucis inpatienter indulsit, somnum enim se mercari illa sumptus effusione dicebat. amariores cibos adpetivit. balneis raro usus est atque adeo validior fuit in senectute. vitreorum diversitate atque operositate vehementer est delectatus. panem nisi siccum numquam comedit eundemque sale atque aliis rebus conditum. fabricarum peritissimus fuit, marmorum cupidus, nitoris senatorii, venationum studiosus. mensam denique suam numquam nisi agrestibus opimavit. fasianam avem nisi suo et suorum natali et diebus festissimis non posuit. hostias suas semper domum revocavit isdemque suos vesci iussit. uxorem gemmis uti non est passus. auro clavatis vestibus idem interdixit. nam et ipse auctor Aureliano fuisse perhibetur, ut aurum a vestibus et cameris et pellibus summoveret. multa huius feruntur, sed longum est ea in litteras mittere. quodsi quis omnia de hoc viro cupit scire, legat Svetonium Optatianum, qui eius vitam adfatim scripsit. legit sane senex minutulas litteras ad stuporem nec umquam noctem intermisit, qua non aliquid vel scriberet ille vel legeret praeter posterum kalendarum diem.

12. Nec tacendum est et frequenter intimandum tantam senatus laetitiam fuisse, quod eligendi principis cura ad ordinem amplissimum revertisset, ut et supplicationes decernerentur, et hecatombe promitteretur, singuli denique senatores ad suos scriberent, nec ad suos tantum sed etiam ad externos, mitterentur praeterea litterae ad provincias: scirent omnes socii omnesque nationes in antiquum statum redisse rem p. ac senatum principes legere, immo ipsum senatum principem factum, leges a senatu petendas, reges barbaros senatui supplicaturos, pacem ac bella senatu auctore tractanda. ne quid denique deesset cognitioni, plerasque huius modi epistulas in fine libri posui, et cum cupiditate et sine fastidio, ut aestimo, perlegendas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License