Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Taciti
    • Capp. XIII-XVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XVI

13. Et prima quidem illi cura imperatoris facti haec fuit, ut omnes, qui Aurelianum occiderant, interimeret, bonos malosve, cum iam ille vindicatus esset. et quoniam a Maeotide multi barbari eruperant, hos eosdem consilio atque virtute conpressit. ipsi autem Maeotidae ita se gregabant, quasi accitu Aureliani ad bellum Persicum convenissent auxilium daturi nostris, si necessitas postularet. M. Tullius dicit magnificentius esse dicere, quemadmodum gesserit quam quemadmodum ceperit consulatum: at in isto viro magnificum fuit quod tanta gloria cepit imperium; gessit autem propter brevitatem temporum nihil magnum. interemptus est enim insidiis militaribus, ut alii dicunt, sexto mense, ut alii, morbo interiit. tamen constat factionibus eum oppressum mente atque animo defecisse. hic idem mensem Septembrem Tacitum appellari iussit, idcirco quod eo mense et natus et factus est imperator. Huic frater Florianus in imperio successit, de quo pauca ponenda sunt.

14. (Flor. ) Hic frater Taciti germanus fuit, qui post fratrem arripuit imperium, non senatus auctoritate sed suo motu, quasi hereditarium esset imperium, cum sciret adiuratum esse in senatu Tacitum, ut, cum mori coepisset, non liberos suos sed optimum aliquem principem faceret. denique vix duobus mensibus imperium tenuit et occisus est Tarsi a militibus, qui Probum audierant imperare, quem omnis exercitus legerat; tantus autem Probus fuit in re militari, ut illum senatus optaret, miles eligeret, ipse p. R. adclamationibus peteret. fuit etiam Florianus morum fratris imitator, nec tamen usquequaque. nam effusionem in eo frater frugi reprehendit, et haec ipsa imperandi cupiditas aliis eum moribus ostendit fuisse quam fratrem. Duo igitur principes una extiterunt domo, quorum alter sex mensibus, alter vix duobus imperaverunt, quasi quidam interreges inter Aurelianum et Probum. [post interregnum principes nuncupati.]

15. Horum statuae fuerunt Interamnae duae pedum tricenum e marmore, quod illic eorum cenotafia constituta sunt in solo proprio; sed deiectae fulmine ita contritae sunt, ut membratim iaceant dissipatae. quo tempore responsum est ab haruspicibus quandocumque ex eorum familia imperatorem Romanum futurum seu per feminam seu per virum, qui det iudices Parthis ac Persis, qui Francos et Alamannos sub Romanis legibus habeat, qui per omnem Africam barbarum non relinquat, qui Taprobanis praesidem inponat, qui ad Iuvernam insulam proconsulem mittat, qui Sarmatis omnibus iudicet, qui terram omnem, qua Oceano ambitur, captis omnibus gentibus suam faciat, postea tamen senatui reddat imperium et antiquis legibus vivat, ipse victurus annis centum viginti et sine herede moriturus. futurum autem eum dixerunt a die fulminis praecipitati statuisque confractis post annos mille. non magna haec urbanitas haruspicum fuit, qui principem talem post mille annos futurum esse dixerunt, quia, si post centum annos praedicerent, forte possent eorum deprehendi mendacia ...... pollicentes, cum vix remanere talis possit historia. ego tamen haec idcirco inserenda volumini credidi, ne quis me legens legisse non crederet.

16. Tacitus congiarium p. R. intra sex menses vix dedit. imago eius posita est in Quintiliorum in una tabula quinquiplex, in qua semel togatus, semel clamydatus, semel armatus, semel palliatus, semel venatorio habitu. de qua quidam epigrammatarius ita allusit, ut diceret: 'non agnosco senem armatum, non clamydatum' inter cetera, 'sed agnosco togatum.' et Floriani liberi et Taciti multi extiterunt, quorum sunt posteri, credo, millesimum annum expectantes. in quos multa epigrammata {scripta sunt}, quibus iocati sunt aruspices imperium pollicentes. Haec sunt, quae de vita Taciti atque Floriani digna memoratu comperisse me memini. nunc nobis adgrediendus est Probus, vir domi, foris {que} conspicuus, vir Aureliano, Traiano, Hadriano, Antoninis, Alexandro, Claudioque praeferendus, nisi quia in illis varia, in hoc omnia praecipua iunctim fuere, qui post Tacitum omnium iudicio bonorum imperator est factus orbemque terrarum pacatissimum gubernavit, deletis barbaris gentibus, deletis etiam plurimis tyrannorum, qui eius temporibus extiterunt, de quo dictum est dignum esse, ut Probus diceretur, etiamsi Probus nomine non fuisset. quem quidem multi ferunt etiam Sibyllinis libris promissum, qui si diutius fuisset, orbis terrae barbaros non haberet. haec ego in aliorum vita de Probo credidi praeliberanda, ne dies, hora, momentum aliquid sibi vindicaret in me necessitate fatali ac Probo indicto deperirem. nunc quoniam interim meo studio {satisfeci, claudam istud volumen} satis factum arbitrans studio et cupiditati meae.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License