17. Omina imperii Tacito haec
fuerunt: fanaticus quidam in templo Silvani tensis membris exclamavit: 'tacita
purpura, tacita purpura', idque septimo. quod quidem postea omini deputatum
est. vinum, quo libaturus Tacitus fuerat in templo Herculis Fundani, subito
purpureum factum est. vitis, quae uvas Aminnias albas ferebant, eo anno, quo
ille imperium meruit, purpurascere ...... plurima purpurea facta sunt. mortis
omina haec fuerunt: patris sepulchrum {subito} disruptis ianuis se aperuit.
matris umbra se per diem et Tacito et Floriano velut viventis optulit, nam
diversis patribus nati ferebantur. in larario dii omnes seu terrae motu seu
casu aliquo conciderunt. imago Apollinis, quae ab his colebatur, ex summo fastigio
in lectulo posita sine hominis cuiuspiam manu deprehensa est. sed quousque
ultra progredimur? sunt a quibus ista dicantur. nos ad Probum et ad Probi gesta
insignia reservemus.
18. Et
quoniam me promisi aliquas epistulas esse positurum, quae creato Tacito
principe gaudia senatus ostenderent, his additis finem scribendi faciam.
epistulae publicae: 'senatus amplissimus curiae Carthaginensi salutem dicit.
quod bonum, faustum, felix salutareque sit rei p. orbique Romano, dandi ius
imperii, appellandi principis, nuncupandi Augusti ad nos revertit. ad nos
igitur referte, quae magna sunt. omnis provocatio praefecti urbis erit, quae
tamen a proconsulibus et ab ordinariis iudicibus emerserit. in quo quidem etiam
vestram in antiquum statum redisse credimus dignitatem, si quidem primus hic
ordo est, qui recipiendo vim suam ius suum ceteris servat.' alia epistula:
'sernatus amplissimus curiae Trevirorum. ut estis liberi et semper fuistis,
laetari vos credimus. creandi principis iudicium ad senatum redit, simul etiam
praefecturae urbanae appellatio universa decreta est.' eodem modo scriptum est
Antiochensibus, Aquileiensibus, Mediolanensibus, Alexandrinis,
Thessalonicensibus, Corinthiis et Atheniensibus.
19.
Privatae autem epistulae haec fuerunt: 'Autronio lusto patri Autronius
Tiberianus salutem. nunc te, pater sancte, interesse decuit senatui amplissimo,
nunc sententiam dicere, cum tantum auctoritas amplissimi ordinis creverit, ut
reversae in antiquum statum rei p. nos principes demus, nos faciamus
imperatores, nos denique nuncupemus Augustos. fac igitur ut convalescas, curiae
interfuturus antiquae. nos recepimus ius proconsulare, redierunt ad praefectum
urbi appellationes omnium potestatum et omnium dignitatum.' item alia:
'Claudius Sapilianus Cereio Maeciano patruo salutem. optinuimus, pater sancte,
quod semper optavimus: in antiquum statum senatus revertit. nos principes
facimus, nostri ordinis sunt potestates. gratias exercitui Romano et vere
Romano: reddidit nobis, quam semper habuimus potestatem. abice Baianos
Puteolanosque secessus, da te urbi, da { te } curiae. floret Roma, floret tota
res p.; imperatores damus, principes facimus; possumus et prohibere, qui coepimus
facere. dictum sapienti sat est.' Longum est omnes epistulas conectere, quas
repperi, quas legi. tantum illud dico senatores omnes ea esse laetitia elatos,
ut in domibus suis omnes albas hostias caederent, imagines frequenter
aperirent, albati sederent, convivia sumptuosiora praeberent, antiquitatem sibi
redditam crederent.
|