Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Probi
    • Capp. I-IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Flavius Vopiscus. Vita Probi

Capp. I-IV

1. Certum est, quod Sallustius Crispus quodque Marcus Cato et Gellius historici sententiae modo in litteras rettulerunt, omnes omnium virtutes tantas esse, quantas videri eas voluerint eorum ingenia, qui unius cuiusque facta descripserint. inde est quod Alexander Magnus Macedo, cum ad Achillis sepulchrum venisset, graviter ingemescens 'felicem te', inquit, 'iuvenis, qui talem praeconem tuarum virtutum repperisti', Homerum intellegi volens, qui Achillem tantum in virtutum studio fecit, quantum ipse valebat ingenio. Quorsum haec pertineant, mi Celsine, fortassis requiris. Probum principem, cuius imperio oriens, occidens, meridies, septentrio omnesque orbis partes in totam securitatem redactae sunt, scriptorum inopia iam paene nescimus. occidit, pro pudor, tanti viri et talis historia, qualem non habent bella Punica, non terror GalIicus, non motus Pontici, non Hispaniensis astutia. sed non patiar ego ille, a quo dudum solus Aurelianus est expetitus, cuius vitam quantum potui persecutus, Tacito Florianoque iam scriptis non me ad Probi facta conscendere, si vita suppetet, omnes, qui supersunt usque ad Maximianum Diocletianumque, dicturus. neque ego nunc facultatem eloquentiamque polliceor sed res gestas, quas perire non patior.

2. Usus autem sum, ne in aliquo fallam carissimam mihi familiaritatem tuam, praecipue libris ex bibliotheca Ulpia, aetate mea thermis Diocletianis, et item ex domo Tiberiana, usus etiam [ex] regestis scribarum porticus porphyreticae, actis etiam senatus ac populi. et quoniam me ad colligenda talis viri gesta ephemeris Turduli Gallicani plurimum invit, viri honestissimi ac sincerissimi, beneficium amici senis tacere non debui. Cn. Pompeium, tribus fulgentem triumphis belli piratici, belli Sertoriani, belli Mithridatici multarumque rerum gestarum maiestate sublimem, quis tandem nosset, nisi eum Marcus Tullius et Titus Livius in litteras rettulissent? Publium Scipionem Africanum, immo Scipiones omnes, seu Lucios seu Nasicas, nonne tenebrae possiderent ac tegerent, nisi commendatores eorum historici nobiles atque ignobiles extitissent? longum est omnia persequi, quae ad exemplum huiusce modi etiam nobis tacentibus usurpanda sunt. illud tantum contestatum volo me et rem scripsisse, quam, si quis voluerit, honestius eloquio celsiore demonstret, et mihi quidem id animi fuit, ut non Sallustios, Livios, Tacitos, Trogos atque omnes disertissimos imitarer viros in vita principum et temporibus disserendis, sed Marium Maximum, Svetonium Tranquillum, Fabium Marcellinum, Gargilium Martialem, Iulium Capitolinum, Aelium Lampridium ceterosque, qui haec et talia non tam diserte quam vere memoriae tradiderunt. sum enim unus ex curiosis, quod infitias ire non possum, incendentibus vobis, qui, cum multa sciatis, scire multo plura cupitis. et ne diutius ea, quae ad meum consilium pertinent, loquar, magnum et praeclarum principem et qualem historia nostra non novit, arripiam.

3. Probus oriundus e Pannonia, civitate Sirmiensi, nobiliore matre quam patre, patrimonio moderato, adfinitate non magna, tam privatus quam imperator nobilissimus virtutibus claruit. Probo, ut quidam in litteras rettulerunt, pater nomine Maximus fuit, qui, cum ordines honestissime duxisset, tribunatum adeptus apud Aegyptum vita functus est uxore ac filio et filia derelictis. multi dicunt Probum Claudi propinquum fuisse, optimi et sanctissimi principis, quod, quia per unum tantum Graecorum relatum est, nos in medio relinquemus. unum tamen dico, quod in ephemeride legisse me memini, a Claudia sorore Probum sepultum. adulescens Probus corporis viribus tam clarus est factus, ut Valeriani iudicio tribunatum prope inberbis acciperet. extat epistula Valeriani ad GaIlienum, qua Probum laudat adhuc adulescentem et imitationi omnium proponit. ex quo apparet neminem umquam pervenisse ad virtutum summam iam maturum, nisi qui puer seminario virtutum generosiore concretus aliquid inclitum designasset.

4. Epistula Valeriani: 'Valerianus pater Gallieno filio, Augustus Augusto. et meum secutus iudicium, quod semper de Probo adulescente primo habui, et omnium bonorum, qui eundem sui nominis virum dicunt, tribunatum in eum contuli datis sex cohortibus Saracenis, creditis etiam auxiliaribus Gallis cum ea Persarum manu, quam nobis Artabassis Syrius mancipavit. te quaeso, fili carissime, ut eum iuvenem, quem imitari pueris omnibus volo, in tanto habeas honore, quantum virtutes eius et merita pro debito mentis splendore desiderant.' alia epistula de eodem ad praef. praet. cum salario: 'Valerianus Augustus Mulvio Gallicano praef. praet. mireris fortassis, quod ego inberbem tribunum fecerim contra sententiam divi Hadriani, sed non multum miraberis, si Probum cogitas: est adulescens vere probus; numquam enim aliud mihi, cum eum cogito, nisi eius nomen occurrit, quod nisi nomen haberet, potuit habere cognomen. huic igitur dari iubebis, quoniam mediocris fortunae est, ut eius dignitas incrementis iuvetur, tunicas russulas duas, pallia Gallica duo fibulata, interulas paragaudias duas, patinam argenteam librarum decem specellatam, aureos Antoninianos centum, argenteos Aurelianos mille, aereos Philippeos decem milia; item in salario diurno bubulae pondo..., porcinae pondo sex, caprinae pondo decem, gallinaceum per biduum, olei per biduum sextarium unum, vini veteris diurnos sextarios decem cum Iarido, pabuli, aceti, salis, olerum, lignorum quantum sat est. hospitia praeterea eidem ut tribunis legionum praeberi iubebis.'




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License