Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Probi
    • Capp. IX-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IX-XII

9. Pugnavit et contra Marmaridas in Africa fortissime eosdemque vicit atque ex Libya Carthaginem transiit eandemque a rebellionibus vindicavit. pugnavit et singulari certamine contra quendam Aradionem in Africa eundemque prostravit et, quia fortissimum ac pertinacissimum virum viderat, sepulchro ingenti honoravit, quod adhuc extat tumulo usque ad ducentos pedes terra elatum per milites, quos otiosos esse numquam est passus. extant apud Aegyptum eius opera, quae per milites struxit, in plurimis civitatibus. in Nilo autem tam multa fecit, ut vectigal frumentarium solus adiuverit. pontes, templa, porticus, basilicas labore militum struxit, ora fluminum multa patefecit, paludes plerasque siccavit atque in his segetes agrosque constituit. pugnavit etiam contra Palmyrenos Odenati et Cleopatrae partibus Aegyptum defendentes, primo feliciter, postea temere, ut paene caperetur, sed postea refectis viribus Aegyptum et orientis maximam partem in Aureliani potestatem redegit.

10. Cum igitur his tot tantis virtutibus eniteret, Tacito absumpto fataliter ac Floriano imperium arripiente omnis orientalis exercitus eundem imperatorem fecerunt. non in epta neque inelegans fabula est scire, quem ad modum imperium Probus sumpserit: cum ad exercitus nuntius venisset, tum primum animus militibus fuit praevenire Italicos exercitus, ne iterum senatus principem daret. sed cum inter milites sermo esset, quis fieri deberet, et manipulatim in campo tribuni eos adloquerentur dicentes requirendum esse principem aliquem fortem, sanctum, verecundum, clementem, probum idque per multos circulos, ut fieri adsolet, diceretur, quasi divino nutu undique ab omnibus adclamatum est: 'Probe Auguste, {dii te} servent!' deinde concursus et caespiticium tribunal, appellatusque imperator, ornatus etiam paIlio purpureo, quod de statua templi oblatum est, atque inde ad Palatium reductus, invitus et retractans et saepe dicens: 'non vobis expedit milites, non mecum bene agetis. ego enim vobis blandiri non possum.' Prima eius epistula data ad Capitonem praef. praet. talis fuit: 'imperium numquam optavi et invitus accepi. deponere mihi rem invidiosissimam non licet. agenda est persona, quam mihi miles inposuit. te quaeso, Capito, ita mecum salva re p. perfruaris, annonam et commeatus et, quicquid necessarium est ubique, militi pares. ego, quantum in me est, si recte omnia gubernaveris, praefectum alterum non habebo.' Cognito itaque, quod imperaret Probus, milites Florianum, qui quasi hereditarium {arripuerat imperium}, interemerunt, scientes neminem dignius posse imperare, quam Probum. ita ei sine ulla molestia totius orbis imperium et militum et senatus iudicio delatum est.

11. Et quoniam mentionem senatus fecimus, sciendum est, quid ipse ad senatum scripserit, quid item ad eum amplissimus ordo rescripserit: oratio Probi prima ad senatum: 'recte atque ordine, p. c., proximo superiore anno factum est, ut vestra clementia orbi terrarum principem daret, et quidem de vobis, qui et estis mundi principes et semper fuistis et in vestris posteris eritis. atque utinam id etiam Florianus expectare voluisset nec velut hereditarium sibi vendicasset imperium, vel illum vel alium quempiam maiestas vestra fecisset. nunc quoniam ille imperium arripuit, nobis a militibus delatum est nomen Augustum, vindicatum quin etiam in illum a prudentioribus militibus, quod fuerat usurpatum. quaeso, ut de meis meritis iudicetis, facturus quicquid iusserit vestra clementia.' item senatus consultum die III. nonas Feb. in aede Concordiae. inter cetera: Aelius Scorpianus consul dixit: 'audistis, p. c., litteras Aurelii Valerii Probi: de his quid videtur?' tum adclamatum est: 'Probe Auguste, dii te servent. olim dignus et fortis et iustus bonus ductor, bonus imperator; exemplum militiae, exemplum imperii. dii te servent. adsertor rei p. felix imperes, magister militiae felix imperes, te cum tuis dii custodiant. et senatus antea te delegit. aetate Tacito posterior, ceteris prior. quod imperium suscepisti, gratias agimus. tuere nos, tuere rem p.; bene tibi committimus, quos ante servasti. tu Francicus, tu Gothicus, tu Sarmaticus, tu Parthicus, tu omnia. et prius fuisti semper dignus imperio, dignus triumphis. felix agas, feliciter imperes.'

12. Post haec Manlius Statianus, qui primae sententiae tunc erat, ita locutus est: 'dis inmortalibus gratias et prae ceteris, patres conscripti, Iovi Optimo, qui nobis principem talem, qualem semper optabamus, dederunt. si recte cogitemus, non nobis Aurelianus, non Alexander, non Antonini, non Traianus aut Claudius requirendi sunt. omnia in uno principe constituta sunt, rei militaris scientia, animus clemens, vita venerabilis, exemplar agendae rei p. atque omnium praerogativa virtutum. enimvero quae mundi pars est, quam ille non vincendo didicerit? testes sunt Marmaridae, in Africae solo victi, testes Franci, in inviis strati paludibus, testes Germani et Alamanni, longe a Rheni summoti litoribus. iam vero quid Sarmatas loquor, quid Gothos, quid Parthos ac Persas atque omnem Ponticum tractum? ubique vigent Probe virtutis insignia. longum est dicere, quot reges magnarum gentium fugarit, quot duces manu sua occiderit, quantum armorum sit, quae ipse cepit privatus. superiores principes quas illi gratias egerint, testes sunt litterae publicis insertae monumentis. dii boni, quoties ille donis militaribus est donatus! quas militum laudes emeruit! adulescens tribunatus, non longe post adulescentiam regendas legiones accepit. Iuppiter Optime Maxime, Iuno regina tuque virtutum praesul Minerva, tu orbis Concordia et tu Romana Victoria, date hoc senatui populoque Romano, date militibus, date sociis atque exteris nationibus: imperet quemammodum militavit! decerno igitur, p. c., votis omnium concinentibus nomen imperatorium, nomen Caesareanum, nomen Augustum, addo proconsulare imperium, patris patriae reverentiam, pontificatum maximum, ius tertiae relationis, tribuniciam potestatem.' post haec adclamatum est: 'omnes, omnes.'




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License