Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Probi
    • Capp. XIII-XVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XVI

13. Accepto igitur hoc s. c. secunda oratione permisit patribus, ut ex magnorum iudicum appellationibus ipsi cognoscerent, proconsules crearent, legatos ex consulibus darent, ius praetorium praesidibus darent, leges, quas Probus ederet, senatus consultis propriis consecrarent. Statim deinde, si quidam ex interfectoribus Aureliani superfuerant, vario genere vindicavit, mollius tamen moderatiusque quam prius exercitus et postea Tacitus vindicaverant. deinde animadvertit etiam in eos, qui Tacito insidias fecerant. Floriani sociis pepercit, quod non tyrannum aliquem videbantur secuti, sed sui principis fratrem. recepit deinde omnes Europenses exercitus, qui Florianum et imperatorem fecerant et occiderant. His gestis cum ingenti exercitu Gallias petit, quae omnes occiso Postumo turbatae fuerant, interfecto Aureliano a Germanis possessae. tanta autem illic proelia et tam feliciter gessit, ut a barbaris sexaginta per Gallias nobilissimas reciperet civitates, praedam deinde omnem, qua illi praeter divitias etiam efferebantur ad gloriam. et cum iam in nostra ripa, immo per omnes Gallias securi vagarentur, caesis prope quadringentis milibus, qui Romanum occupaverant solum, reliquos ultra Nigrum fluvium et Albam removit. tantum his praedae barbaricae tulit, quantum ipsi Romanis abstulerant. contra urbes Romanas castra in solo barbarico posuit atque illic milites collocavit.

14. Agros et horrea et domos et annonam Transrhenanis omnibus fecit, his videlicet quos in excubiis conlocavit. nec cessatum est umquam pugnari, cum cotidie ad eum barbarorum capita deferrentur, iam ad singulos aureos singula, quamdiu reguli novem ex diversis gentibus venirent atque ad pedes Probi iacerent. quibus ille primum obsides imperavit, qui statim dati sunt, deinde frumentum, postremo etiam vaccas atque oves. dicitur iussisse his acrius, ut gladiis non uterentur, Romanam expectaturi defensionem, si essent ab aliquibus vindicandi. sed visum est id non posse fieri, nisi si limes Romanus extenderetur et fieret Germania tota provincia. maxime tamen ipsis regibus consentientibus in eos vindicatum est, qui praedam fideliter non reddiderunt. accepit praeterea sedecim milia tyronum, quos omnes per diversas provincias sparsit, ita ut numeris vel limitaneis militibus quinquagenos et sexagenos intersereret dicens sentiendum esse non videndum, cum auxiliaribus barbaris Romanus iuvatur.

15. Compositis igitur rebus in Gallia tales ad senatum litteras dedit: 'ago diis inmortalibus gratias, p. c., quia vestra in me iudicia conprobarunt. subacta est omnis qua tenditur late Germania, novem reges gentium diversarum ad meos pedes, immo ad vestros, supplices stratique iacuerunt. omnes iam barbari vobis arant, vobis iam serviunt et contra interiores gentes militant. supplicationes igitur vestro more decernite. nam et quadringenta milia hostium caesa sunt, et sedecim milia armatorum nobis oblata, et septuaginta urbes nobilissimae captivitate hostium vindicatae et omnes penitus Galliae liberatae. coronas, quas mihi optulerunt omnes Galliae civitates aureas, vestrae, p. c., clementiae dedicavi. eas Iovi Optimo Maximo ceterisque diis deabusque inmortalibus vestris manibus consecrate. praeda omnis recepta est, capta etiam alia, et quidem maior, quam fuerat ante direpta. arantur Gallicana rura barbaris bubus et iuga Germanica captiva praebent nostris colla cultoribus, pascuntur ad nostrorum alimoniam gentium pecora diversarum, equinum pecus nostro iam fecundatur equitatui, frumento barbarico plena sunt horrea. quid plura? illis sola relinquimus sola, nos eorum omnia possidemus. volueramus, p. c., Germaniae novum praesidem facere, sed hoc ad pleniora vota distulimus. quod quidem credimus conferre, cum divina providentia nostros uberius secundarit exercitus.'

16. Post haec Illyricum petit. priusquam veniret, Raetias sic pacatas reliquit, ut illic ne suspicionem quidem ullius terroris relinqueret. in Illyrico Sarmatas ceterasque gentes ita contudit, ut prope sine bello cuncta reciperet, quae illi diripuerant. tetendit deinde iter per Thracias atque omnes Geticos populos fama rerum territos et antiqui nominis potentia pressos aut in deditionem aut in amicitiam recepit. his gestis orientem petit atque {in} itinere potentissimo quodam latrone Palfuerio capto et interfecto omnem Isauriam liberavit populis atque urbibus Romanis legibus restitutis. barbarorum, qui apud Isauros sunt, vel per terrorem vel urbanitatem loca ingressus est. quae cum peragrasset, hoc dixit: 'facilius est ab istis locis latrones arceri quam tolli.' veteranis omnia illa, quae anguste adeuntur, loca privata donavit addens, ut eorum filii ab anno octavo decimo, mares dumtaxat, ad militiam mitterentur, ne latrocinare umquam discerent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License