Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Probi
    • Capp. XVII-XX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XVII-XX

17. Pacatis denique omnibus Pamphyliae partibus ceterarumque provinciarum, quae sunt Isauriae vicinae, ad orientem iter flexit. BIemmyas etiam subegit, quorum captivos Romam transmisit, qui mirabilem sui visum stupente p. R. praebuerunt. Copten praeterea et Ptolomaidem urbis ereptas barbarico servitio Romano reddidit iuri. ex quo tantum profecit, ut Parthi legatos ad eum mitterent confitentes timorem pacemque poscentes, quos ille superbius acceptos magis timentes domum remisit. fertur etiam epistula illius repudiatis donis, quae rex miserat, ad Narseum talis fuisse: 'miror te de omnibus, quae nostra futura sunt, tam pauca misisse. habeto interim omnia illa, quibus gaudes. quae si nos habere cupiamus, scimus, quem ad modum possidere debeamus.' his acceptis litteris Narseus maxime territus, et eo praecipue quod Copten et Ptolomaidem conperit a Blemmyis, qui eas tenuerant, vindicatas caesosque ad internicionem eos, qui gentibus fuerant ante terrori.

18. Facta igitur pace cum Persis ad Thracias redit et centum milia Basternarum in solo Romano constituit, qui omnes fidem servarunt. sed cum et ex aliis gentibus plerosque pariter transtulisset, id est ex Gipedis, Grauthungis et Vandulis, illi omnes fidem fregerunt et occupato bellis tyrannicis Probo per totum paene orbem pedibus et navigando vagati sunt nec parum molestiae Romanae gloriae intulerunt. quos quidem ille diversis vicibus variisque victoriis oppressit, paucis domum cum gloria redeuntibus, quod Probi evasissent manus. haec Probus cum barbaris gessit. Sed habuit etiam non leves tyrannicos motus. nam et Saturninum, qui orientis imperium arripuerat, variis proeliorum generibus et nota virtute superavit. quo victo tanta in oriente quies fuit, ut, quem ad modum vulgo loquebantur, mures rebelles nullus audiret. deinde cum Proculus et Bonosus apud Agrippinam in Gallia imperium arripuissent omnesque sibi iam Brittannias, Hispanias et bracatae Galliae provincias vindicarent, barbaris semet iuvantibus vicit. ac ne requiras plura vel de Saturnino vel de Proculo vel de Bonoso, suo eosdem inseram libro, pauca de isdem, ut decet, immo ut poscit necessitas, locuturus. unum sane sciendum est, quod Germani omnes cum ad auxilium essent rogati a Proculo, Probo servire maluerunt quam cum Bonoso et Proculo imperare. Gallis omnibus et Hispanis ac Brittannis hinc permisit, ut vites haberent vinumque conficerent. ipse Alman montem in Illyrico circa Sirmium militari manu fossum lecta vite conseruit

19. Dedit Romanis etiam voluptates, et quidem insignes, delatis etiam congiariis. triumphavit de Germanis et Blemmyis, omnium gentium drungos usque ad quinquagenos homines ante triumphum duxit. venationem in circo amplissimam dedit, ita ut populus cunta diriperet. genus autem spectaculi fuit tale: arbores validae per milites radicitus vulsae conexis late longeque trabibus adfixae sunt, terra deinde superiecta totusque circus ad silvae consitus speciem gratia novi viroris effronduit. missi deinde per omnes aditus strutiones mille, mille cervi, mille apri; iam damae, ibices, oves ferae et cetera herbatica animalia, quanta vel ali potuerunt vel inveniri. inmissi deinde populares, rapuit quisque quod voluit. edidit alia die in amphitheatro una missione centum iubatos leones, qui rugitibus suis tonitrus excitabant. qui omnes e posticis interempti sunt non magnum praebentes spectaculum, quo occidebantur; neque enim erat bestiarum impetus ille, qui esse e caveis egredientibus solet; occisi sunt praeterea multi, qui dirigere nolebant, sagittis. editi deinde centum leopardi Libyci, centum deinde Syri; editae centum leaenae et ursi simul trecenti; quarum omnium ferarum magnum magis constat spectaculum fuisse quam gratum. edita praeterea gladiatorum paria trecenta [a] Blemmyis plerisque pugnantibus, qui per triumphum erant ducti, plerisque Germanis et Sarmatis, nonnullis etiam latronibus Isauris.

20. Quibus peractis bellum Persicum parans, cum per Illyricum iter faceret, a militibus suis per insidias interemptus est. causae occidendi eius haec fuerunt: primum quod numquam militem otiosum esse perpessus est, si quidem multa opera militari manu perfecit, dicens annonam gratuitam militem comedere non debere. his addidit dictum eis grave, si umquam eveniat, salutare rei p., brevi milites necessarios non futuros. quid ille conceperat animo qui hoc dicebat? nonne omnes barbaras gentes subiecerat penitusque totum mundum fecerat iam Romanum? 'brevi, inquit, milites necessarios non habebimus.' quid est aliud dicere: Romanus iam miles erit nullus; ubique regnabit, omnia possidebit mox secura res p., orbis terrarum non arma fabricabitur, non annonam praebebit, boves habebuntur aratro, equus nascetur ad pacem, nulla erunt bella, nulla captivitas, ubique pax, ubique Romanae leges, ubique iudices nostri.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License