21.
Longius amore imperatoris optimi progredior quam
pedestris sermo desiderat. quare addam illud, quod praecipue tanto viro fatalem
properavit necessitatem. nam cum Sirmium venisset ac solum patrium effecundari
cuperet et dilatari, ad siccandam quandam paludem multa simul milia militum
posiut ingentem parans fossam, qua deiectis in Savum naribus loca Sirmiensibus
profutura siccaret. hoc permoti milites confugientem eum in turrem ferratam,
[tam] quam ipse speculae causa elatissimam exaedificaverat, interemerunt anno
imperii sui quinto. postea tamen ingens ei sepulchrum elatis aggeribus omnes
pariter milites fecerunt cum titulo huius modi inciso marmori: 'hic Probus
imperator et vere probus situs est, victor omnium gentium barbararum, victor
etiam tyrannorum.'
22.
Conferenti mihi cum aliis imperatoribus principem Probum omnibus prope Romanis
ducibus, qua fortes clementes, qua prudentes, qua mirabiles extiterunt,
intellego hunc virum aut parem fuisse aut, si non repugnat invidia furiosa,
meliorem. quinquennio enim imperii sui per totum orbem terrarum tot bella
gessit, et quidem per se, ut mirabile sit, quem ad modum omnibus occurrerit
proeliis. multa manu sua fecit, duces praeclarissimos instituit. nam ex eius
disciplina Carus, Diocletianus, Constantius, Asclepiodotus, Annibalianus,
Leonides, Cecropius, Pisonianus, Herennianus, Gaudiosus, Ursinianus et ceteri,
quos patres nostri mirati sunt et de quibus nonnulli boni principes extiterunt.
conferat nunc, cui placet, viginti Traiani Hadrianique annos, conferat prope
totidem Antoninorum. nam quid de Augusto loquar, cuius imperii annis vix potest
advivi? malos autem principes taceo. ipsa vox Probi clarissima indicat, quid se
facere potuissse speraret, qui dixit brevi necessarios milites non futuros.
23.
Ille vero conscius sui non barbaros timuit, non tyrannos. quae deinde felicitas
emicuisset, si sub illo principe milites non fuissent? annonam provincialis
daret nullus, stipendia de largitionibus nulla erogarentur, aeternos thesauros
haberet Romana res p., nihil expenderetur a principe, nihil a possessore
redderetur: aureum profecto saeculum promittebat. nulla futura erant castra,
nusquam lituus audiendus, arma non erant fabricanda, populus iste militantium,
qui nunc bellis civilibus rem p. vexat, araret, studiis incumberet, erudiretur
artibus, navigaret. adde quod nullus occideretur in bello. dii boni, quid
tantum vos offendit Romana res p., cui talem principem sustulistis? eant nunc,
qui ad civilia bella milites parant, in germanorum necem arment dexteras
fratrum, hortentur in patrum vulnera liberos et divinitatem Probo derogent,
quam imperatores nostri prudenter et consecrandam vultibus et ornandam templis
{et} celebrandam ludis circensibus iudicarunt.
24.
Posteri Probi vel odio vel invidiae [vel] timore Romanam rem p. fugerunt et in
Italia circa Veronam ac Benacum et Larium atque in his regionibus larem
locaverunt. sane quod praeterire non potui, cum imago Probi in Veronensi sita
fulmine icta esset, ita ut eius praetexta colores mutaret, aruspices
responderunt huius familiae posteros tantae in senatu claritudinis fore, ut
omnes summis honoribus fungerentur. sed adhuc neminem vidimus, posteri autem
aeternitatem videntur habere, non modum. Senatus mortem Probi gravissime
accepit, aeque populus. et cum esset nuntiatum Carum imperare, virum bonum
quidem sed longe a moribus Probi, Carini causa filii eius, qui semper pessime
vixerat, tam senatus quam populus inhorruit; metuebant enim unusquisque
tristiorem principem, sed magis improbum metuebant heredem. Haec sunt, quae de
Probi {vita} cognovimus vel quae digna memoratu aestimavimus. nunc in alio
libro, et quidem brevi, de Firmo et Saturnino et Bonoso et Proculo dicemus. non
enim dignum fuit, ut quadrigae tyrannorum bono principi miscerentur. post
deinde si vita suppetit, Carum incipiemus propagare cum liberis.
|