1.
Minusculos tyrannos scio plerosque tacuisse aut
breviter praeterisse. nam et Svetonius Tranquillus, emendatissimus et
candidissimus scriptor, Antonium, Vindicem tacuit, contentus eo quod eos cursim
perstrinxerat, et Marius Maximus, qui Avidium Marci temporibus, Albinum et
Nigrum Severi non suis propriis libris sed alienis innexuit. et de Svetonio non
miramur, cui familiare fuit amare brevitatem. quid Marius Maximus, homo omnium
verbosissimus, qui et mythistoricis se voluminibus inplicavit, num ad istam
descriptionem curamque descendit? atque contra, Trebellius Pollio ea fuit
diligentia, ea cura in edendis bonis malisque principibus, ut etiam triginta
tyrannos uno breviter libro concluderet, qui Valeriani et Gallieni nec multo
superiorum aut inferiorum principum fuere temporibus. . quare etiam laudes,
quod nobis quoque etiamsi festinemus, non tamen minima fuerit cura, ut dictis
Aureliano, Tacito et Floriano, Probo etiam, magno ac singulari principe, cum
dicendi essent Carus, Carinus et Numerianus, de Saturnino, Bonoso et Proculo et
Firmo, qui sub Aureliano fuerant, non taceremus.
2.
Scis enim, mi Basse, quanta nobis contentio proxime fuerit cum amatore
historiarum Marco Fonteio, cum ille diceret Firmum, qui Aureliani temporibus
Aegyptum occupaverat, latrunculum fuisse, non principem, contra ego mecumque
Rufius Celsus et Ceionius Iulianus et Fabius Sossianus contenderent dicentes
illum et purpura usum et percussa moneta Augustum esse vocitatum, cum etiam
nummos eius Severus Archontius protulit, de Graecis autem Aegyptiisque libris
convicit illum autokratora in edictis suis esse vocatum. et illi quidem
adversum nos contendenti haec sola ratio fuit, quod dicebat Aurelianum in
edicto suo non scripsisse, quod tyrannum occidisset, sed quod latrunculum
quendam a re p. removisset; proinde quasi digne tanti, princeps nominis
debuerit tyrannum appellare hominem tenebrarium aut non semper latrones
vocitaverint magni principes eos, quos invadentes purpuras necaverunt. ipse ego
in Aureliani vita, priusquam de Firmo cuncta cognoscerem, Firmum non inter
purpuratos habui, sed quasi quendam latronem; quod idcirco dixi, ne quis, me
oblitum aestimaret mei. sed ne volumini, quod brevissimum promisi, multa
conectam, veniamus ad Firmum.
3.
Firmo patria Seleucia fuit, tametsi plerique Graecorum alteram tradunt, ignari
eo tempore ipso tres fuisse Firmos, quorum unus praefectus Aegypti, alter dux
limitis Africani idemque pro consule, tertius iste Zenobiae amicus ac socius,
qui Alexandriam Aegyptiorum incitatus furore pervasit et quem Aurelianus solita
virtutum suarum felicitate contrivit. de huius divitiis multa dicuntur. nam et
vitreis quadraturis bitumine aliisque medicamentis insertis domum instruxisse
perhibetur et tantum habuisse de chartis, ut publice saepe diceret exercitum se
alere posse papyro et glutine. idem et cum Blemmyis societatem maximam tenuit
et cum Saracenis. naves quoque ad Indos negotiatorias saepe misit. ipse quoque
[ipse perhibetur] dicitur habuisse duos dentes elephanti pedum denum, e quibus
Aurelianus sellam constituerat facere additis aliis duobus, in qua Iuppiter
aureus, et gemmatus sederet cum specie praetextae ponendus in templo Solis,
Appenninis sortibus aditis, quem appellari voluerat lovem Consulem vel
Consulentem. sed eosdem dentes postea Carinus mulieri cuidam dono dedit, quae
lectum ex his fecisse narratur. quam, quia et nunc scitur et sciri apud
posteros nihil proderit, taceo. ita donum Indicum, Iovi Optimo Maximo
consecratum, per deterrimum principem et ministerium libidinis factum videtur
et pretium.
|