Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Firmi, Saturnini, Proculi et Bonosi
    • Capp. IV-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IV-VI

4. Fuit tamen Firmus statura ingenti, oculis foris eminentibus, capillo crispo, fronte vulnerata, vultu nigriore, reliqua parte corporis candidus sed pilosus atque hispidus, ita ut eum plerique Cyclopem vocarent. carne multa vescebatur, struthionem ad diem comedisse fertur. vini non multum bibit, aquae plurimum, mente firmissimus, nervis robustissimus, ita ut Tritanum vinceret, cuius Varro meminit. nam et incudem superpositam pectori constanter aliis tundentibus pertulit, cum ipse reclinis ac resupinus et curvatus in manus penderet potius quam iaceret. fuit tamen ei contentio cum Aureliani ducibus ad bibendum, si quando eum temptare voluissent. nam quidam Burburus nomine de numero vexillariorum, notissimus potator, cum ad bibendum eundem provocasset, situlas duas plenas mero duxit et toto postea convivio sobrius fuit; et cum ei Burburus diceret: 'quare non faeces bibisti?', respondit ille: 'stulte, terra non bibitur.' levia persequimur, cum maiora dicenda sint.

5. Hic ergo contra Aurelianum sumpsit imperium ad defendendas partes, quae supererant, Zenobiae. sed Aureliano de Thraciis redeunte superatus est. multi dicunt laqueo eum vitam finisse: aliud edictis suis ostendit Aurelianus. namque cum eum vicisset, tale edictum Romae proponi iussit: 'amantissimo sui populo Romano Aurelianus Augustus salutem dicit. pacato undique gentium toto, qua late patet, orbe terrarum Firmum etiam latronem Aegyptium, barbaricis motibus aestuantem et feminei propudii reliquias colligentem, ne plurimum loquar, fugavimus, obsedimus, cruciavimus et occidimus. nihil est, Romulei Quirites, quod timere possitis. canon Aegypti, qui suspensus per latronem inprobum fuerat, integer veniet. sit vobis cum senatu concordia, cum equestri ordine amicitia, cum praetorianis adfectio. ego efficiam, ne sit aliqua sollicitudo Romana. vacate ludis, vacate circensibus. nos publicae necessitates teneant, vos occupent voluptates. quare sanctissimi Quirites,' et reliqua.

6. Haec nos de Firmo cognovisse scire debuisti, sed digna memoratu. nam ea, quae de illo Aurelius Festivus, libertus Aureliani, singillatim rettulit, si vis cognoscere, eundem oportet legas, maxime cum dicat Firmum eundem inter crocodillos, unctum crocodillorum adipibus, natasse et elephantum rexisse et hippopotamo sedisse et sedentem ingentibus strutionibus vectum esse et quasi volitasse. sed haec scire quid prodest? cum et Livius et Sallustius taceant res leves de his, quorum vitas arripuerunt. non enim scimus, quales mulos Clodius habuerit aut mulas Titus Annius Milo, aut utrum Tusco equo sederit Catilina an Sardo, vel quali in clamide Pompeius usus fuerit purpura. quare finem de Firmo faciemus venientes ad Saturninum, qui contra Probum imperium sibimet in orientis partibus vindicavit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License