7.
Saturninus oriundo fuit Gallus, ex gente hominum inquietissima et avida semper vel
faciendi principis vel imperii. huic inter ceteros duces, quod vere summus vir
esset, certe videretur, Aurelianus limitis orientalis ducatum dedit, sapienter
praecipiens, ne umquam Aegyptum videret. cogitabat enim, quantum videmus, vir
prudentissimus Gallorum naturam et verebatur, ne, si praeturbidam civitatem
vidisset, quo eum natura ducebat, eo societate quoque hominum duceretur. sunt
enim Aegyptii, ut satis nosti, inventi ventosi, furibundi, iactantes, iniuriosi
atque adeo vani, liberi, novarum rerum usque ad cantilenas publicas cupientes,
versificatores, epigrammatarii, mathematici, haruspices, medici. nam in eis
Christiani, Samaritae et quibus praesentia semper tempora cum enormi libertate
displiceant. ac ne quis mihi Aegyptiorum irascatur et meum esse credat, quod in
litteras rettuli, Hadriani epistolam, promam ex libris Flegontis liberti eius
proditam, ex qua penitus Aegyptiorum vita detegatur.
8.
'Hadrianus Augustus Serviano consuli salutem. Aegyptum, quam mihi laudabas,
Serviane carissime, totam didici levem, pendulam et ad omnia famae momenta
volitantem. illic qui Serapem colunt, Christiani sunt et devoti sunt Serapi,
qui se Christi episcopos dicunt, nemo illic archisynagogus Iudaeorum, nemo
Samarites, nemo Christianorum presbyter non mathematicus, non haruspex, non
aliptes. ipse ille patriarcha cum Aegyptum venerit, ab aliis Serapidem adorare,
ab aliis cogitur Christum. genus hominum seditiosissimum, vanissimum,
iniuriosissimun, civitas opulenta, dives, fecunda, in qua nemo vivat otiosus.
alii vitrum, conflant, aliis chartha conficitur, omnes certe linifiones aut
cuiuscumque artis et professionis videntur; et habent podagrosi, quod agant,
habent praecisi, quod agant, habent caeci, quod faciant, ne chiragrici quidem
apud eos otiosi vivunt. unus illis deus nummus est. hunc Christiani, hunc
Iudaei, hunc omnes venerantur et gentes. et utinam melius esset morata civitas,
digna profecto, quae pro sui fecunditate, quae pro sui magnitudine totius
Aegypti teneat principatum. huic ego cuncta concessi, vetera privilegia
reddidi, nova sic addidi, ut praesenti gratias agerent. denique ut primum inde
discessi, et in filium meum Verum multa dixerint, et de Antinoo quae dixerint,
comperisse te credo. nihil illis opto, nisi ut suis pullis alantur, quos quem
ad modum fecundant, pudet dicere. calices tibi allassontes diversi coloris
transmisi, quos mihi sacerdos templi obtulit, tibi et sorori meae specialiter
dedicatos, quos tu velim festis diebus conviviis adhibeas. caveas tamen, ne his
Africanus noster indulgenter utatur.'
9.
Haec ergo cogitans de Aegyptiis Aurelianus iusserat, ne Saturninus Aegyptum
videret, et mente quidem divina. nam ut primum Aegyptii magnam potestatem ad se
venisse viderunt, statim clamarunt: 'Saturnine Auguste, dii te servent!' et
ille quidem, quod negari non potest, vir sapiens de Alexandrina civitate mox
fugit atque ad Palaestinam rediit. ibi tamen cum cogitare coepisset tutum sibi
non esse, si privatus viveret, deposita purpura ex simulacro Veneris cyclade
uxoria militibus circumstantibus amictus et adoratus est. avum meum saepe
dicentem audivi se interfuisse, cum ille adoraretur. 'flebat', inquit, 'et
dicebat: "necessarium, si non adroganter dicam, res p. virum perdidit. ego
certe instauravi Gallias, ego a Mauris possessam Africam reddidi, ego Hispanias
pacavi. sed quid prodest? omnia haec adfectato semel honore perierunt."
|