Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Firmi, Saturnini, Proculi et Bonosi
    • Capp. X-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. X-XII

10. Et cum eum animarent vel ad vitam vel ad imperium, qui amicuerunt purpuram, in haec verba disseruit: 'nescitis, amici, quid mali sit imperare. gladii saeta pendentes cervicibus inminent, hastae undique, undique spicula. ipsi custodes timentur, ipsi comites formidantur. non cibus pro voluptate, non inter pro auctoritate, non bella pro iudicio, non arma pro studio. adde, quod omnis aetas in imperio reprehenditur: senex est quispiam: inhabilis videtur; at iuvenis: ardet furore. iam quid amabilem omnibus Probum dico? cui cum me aemulum esse cupitis, cui libens cedo et cuius esse dux cupio, in necessitatem mortis me trahitis. habeo solacium mortis: solus perire non potero.' Marcus Salvidienus hanc ipsius orationem vere fuisse dicit, et fuit re vera non parum litteratus. nam et in Africa rhetori operam dederat, Romae frequentaverat pergulas magistrales.

11. Et ne longius progrediar, dicendum est, quod praecipue ad hunc pertinet, errare quosdam et putare hunc esse Saturninum, qui Gallieni temporibus imperium occupavit, cum is longe alius sit et [a] Probo paene nolente sit occisus. fertur autem Probus et clementes ad eum litteras saepe misisse et veniam esse pollicitum, sed milites, qui cum eo fuerant, non credidisse. obsessum denique in castro quodam ab his, quos Probus miserat, invito Probo esse iugulatum. Longum est frivola quaeque conectere, odiosum dicere, quali statura fuerit, quo corpore, quo decore, quid biberit, quid comederit, ab aliis ista dicantur, quae prope ad exemplum nihil prosunt. nos ad ea, quae sunt dicenda, redeamus.

12. Proculo patria Albingauni fuere, positi in Alpibus maritimis. domi nobilis sed maioribus latrocinantibus atque adeo pecore ac servis et his rebus, quas abduxerat, satis dives. fertur denique eo tempore, quo sumpsit imperium, duo milia servorum suorum armasse. huic uxor virago, quae illum in hanc praecipitavit dementiam, nomine Samso, quod ei postea inditum est, nam antea Vituriga nominata est. filius Herennianus, quem et ipsum, si quinquennium implesset, ita enim loquebatur, ditasset imperio. homo, quod negari non potest ........ e idemque fortissimus, ipse quoque latrociniis adsuetus, qui tamen armatam semper egerit vitam. nam et multis Iegionibus tribunus praefuit et fortia edidit facta. et quoniam minima quaeque iocunda sunt atque habent aliquid gratiae cum leguntur, tacendum non est, quod et ipse gloriatur in quadam sua epistola, quam ipsam melius est ponere quam de ea plurimum dicere: 'Proculus Maeciano adfini salutem dicit. centum ex Sarmatia virgines cepi. ex his una nocte decem inivi; omnes tamen, quod in me erat, mulieres intra dies quindecim reddidi.' -- gloriatur, ut vides, rem ineptam et satis libidinosam atque inter fortes se haberi credit, si criminum densitate concallescat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License