Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Firmi, Saturnini, Proculi et Bonosi
    • Capp. XIII-XV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XV

13. Hic tamen cum etiam post honores militares [cum] se inprobe, libidinose, tamen fortiter gereret, hortantibus Lugdunensibus, qui et ab Aureliano graviter contusi videbantur et Probum vehementissime pertimescebant, in imperium vocitatus est, ludo paene ac ioco, ut Onesimus dicit, quod quidem apud nullum alium repperisse me scio. nam cum in quodam convivio ad latrunculos luderetur atque ipse decies imperator exisset, quidam non ignobilis scurra 'ave' inquit, 'Auguste' adlataque Iana purpurea umeros eius vinxit eumque adoravit; timor inde consciorum atque inde iam exercitus temptatio et imperii. non nihilum tamen Gallis profuit. nam Alamannos, qui tunc adhuc Germani dicebantur, non sine gloriae splendore contrivit, numquam aliter quam latrocinandi pugnans modo. hunc tamen Probus fugatum usque ad ultimas terras et cupientem, in Francorum auxilium venire, a quibus originem se trahere ipse dicebat, ipsis prodentibus Francis, quibus familiare est ridendo fidem frangere, vicit et interemit. posteri eius etiam nunc apud Albingaunos agunt, qui ioco solent dicere sibi non placere esse vel principes vel latrones.
 Haec digna memoratu de Proculo didicisse me memini. veniamus ad Bonosum, de quo multo minora condidi.

14. Bonosus domo Hispaniensi fuit, origine Brittannus, Galla tamen matre, ut ipse dicebat, rhetoris filius ut ab aliis comperi, paedagogi litterarii. parvulus patrem amisit atque a matre fortissima educatus litterarum, nihil didicit. militavit primum inter ordinarios, deinde inter equites; duxit ordines, tribunatus egit, dux limitis Raetici fuit, bibit, quantum hominum nemo. de hoc Aurelianus saepe dicebat: 'non ut vivat, natus est, sed ut bibat.' quem quidem diu in honore habuit causa militiae. nam si quando legati barbarorum undecumque gentium venissent, ipsi propinabantur, ut eos inebriaret atque ab his per vinum cuncta cognosceret. ipse quantumlibet bibisset, semper securus et sobrius et, ut Onesimus dicit scriptor vitae Probi, adhuc in vino prudentior. habuit praeterea rem mirabilem, ut quantum bibisset, tantum mingeret, neque umquam eius aut pectus aut venter aut vesica, gravaretur.

15. Hic idem, cum quodam tempore in Reno Romanas lusorias Germani incendissent, timore ne poenas daret, sumpsit imperium idque diutius tenuit quam merebatur. nam longo gravique certamine a Probo superatus laqueo vitam finivit, cum quidem iocus exstitit amphoram pendere, non hominem.
 Filios duos reliquit, quibus ambobus Probus pepercit, uxore quoque eius in honore habita et usque ad mortem salario praestito. fuisse enim dicitur, ut et avus meus dicebat, femina singularis exempli et familiae nobilis, gentis tamen Gothicae; quam illi Aurelianus uxorem idcirco dederat, ut per eum a Gothis cuncta cognosceret. erat enim illa virgo regalis. exstant litterae ad legatum Thraciarum scriptae de his nuptiis et donis, quae Aurelianus Bonoso duci nuptiarum causa {dari} iussit, quas ego inserui: 'Aurelianus Augustus Gallonio Avito salutem. superioribus litteris scripseram, ut optimates Gothicas aput Perinthum conlocares, decretis salariis, non ut singulae acciperent, sed ut septem simul unum convivium haberent. cum enim divisae accipiunt, et illae parum sumunt, et res p. plurimum perdit. nunc tamen, quoniam placuit Bonoso Hunilam dari, dabis ei iuxta brevem infra scriptum omnia, quae praecipimus; sumptu etiam publico nuptias celebrabis.'
 Brevis munerum fuit: 'tunicas palliolatas ianthinas subsericas, tunicam auro clavatam subsericam librilem unam, interulas dilores duas et reliqua, quae matronae conveniunt. ipsi dabis aureos Philippeos centum, argenteos Antoninianos mille, aeris sestertium decies.'
 Haec me legisse teneo de Bonoso. et potui quidem horum vitam praeterire, quos nemo quaerebat, attamen, ne quid fidei deesset, etiam de his, quae didiceram, intimanda curavi. supersunt mihi Carus, Carinus et Numerianus, nam Diocletianus et qui secuntur stilo maiore dicendi sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License