Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Cari, Carini et Numeriani
    • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Flavius Vopiscus. Vita Cari, Carini et Numeriani

Capp. I-III

1. Fato rem p. regi eamque nunc ad summum evehi, nunc ad minima retrahi Probi mors satis prodidit. nam cum ducta per tempora variis vel erecta motibus vel adflicta, nunc tempestate aliqua nunc felicitate variata omnia prope passa esset, quae patitur in homine uno mortalitas, videbatur post diversitatem malorum iam secura continuata felicitate mansura post Aurelianum vehementem principem Probo ex sententia senatus ac populi leges et gubernacula [senatus ac populo] temperante. sed ruina ingens vel naufragii modo vel incendii accensis fataliter militibus sublato {e} medio tali principe in eam desperationem votum publicum redegit, ut timerent omnes Domitianos, Vitellios et Nerones. plus enim timetur de incertis moribus principis quam speratur, maxime in ea re p., quae recentibus confossa, vulneribus Valeriani captivitatem, Gallieni luxuriam, triginta etiam prope tyrannorum conluvionem caesa civilium membra sibimet vindicantium perpessa maeruerit.

2. Nam si velimus ab ortu urbis repetere, quas varietates sit passa Romana, res p., inveniemus nullam magis vel bonis floruisse vel malis laborasse. et, ut a Romulo incipiam, vero patre ac parente rei p., quae illius felicitas fuit, qui fundavit, constituit roboravitque rem p. atque unus omnium conditorum perfectam urbem reliquit? quid deinde Numam loquar, qui frementem bellis et gravidam triumphis civitatem. religione munivit? viguit igitur usque ad Tarquinii Superbi tempora nostra res p., sed passa, tempestatem de moribus regiis non sine gravi exitio semet ulta est. adolevit deinde usque ad tempora Gallicani belli, sed quasi quodam mersa naufragio capta praeter arcem urbe plus prope mali sensit quam timebant boni. reddidit se deinde in integrum, sed eo usque gravata est Punicis bellis ac terrore Pyrrhi, ut mortalitatis mala praecordiorum timore sentiret.

3. Crevit deinde victa Carthagine trans maria missis imperiis, sed socialibus adfecta discordiis extenuato felicitatis sensu usque ad Augustum bellis civilibus, adfecta consenuit. per Augustum deinde reparata, si reparata dici potest libertate deposita. tamen utcumque, etiamsi domi tristis fuit, apud exteras gentes effloruit; passa deinceps tot Nerones, per Vespasianum extulit caput. nec omni Titi felicitate laetata, Domitiani vulnerata inmanitate per Nervam atque Traianum usque ad Marcum solito melior, Commodi vecordia et crudelitate lacerata est. nihil post haec praeter Severi diligentiam usque {ad} Alexandrum Mamaeae sensit bonum. longum est, quae secuntur, universa conectere: uti enim principe Valeriano non potuit et Gallienum per annos quindecim passa est. invidit Claudio longinquitatem imperii amans varietatum prope et semper inimica, fortuna iustitiae. sic enim Aurelianus occisus est, sic Tacitus absumptus, sic Probus caesus, ut appareat nihil tam gratum esse fortunae, quam ut ea, quae sunt in publicis actibus, eventuum varietate mutentur. sed quorsum talibus querellis et temporum casibus detinemur? veniamus ad Carum, medium, ut ita dixerim, virum et inter bonos magis quam inter malos principes conlocandum et longe meliorem, si Carinum non reliquisset heredem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License