Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Cari, Carini et Numeriani
    • Capp. IV-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IV-VI

4. Cari patria sic ambigue a plerisque proditur, ut prae summa varietate dicere nequeam, quae illa vera sit. Onesimus enim, qui diligentissime vitam Probi scripsit, Romae illum et natum et eruditum, sed Illyricianis parentibus fuisse contendit. sed Fabius Ceryllianus, qui tempora Cari, Carini et Numeriani solertissime persecutus est, neque Romae sed in Illyrico genitum, neque Pannoniis sed Poenis parentibus adserit natum. in ephemeride quadam legisse me memini Carum Mediolanensem fuisse, sed albo curiae Aquileiensis civitatis insertum. ipse se, quod negari non potest, ut epistula eius indicat, quam pro consule ad legatum suum scripsit, cum eum ad bona hortaretur officia, Romanum vult videri. epistula Cari: 'Marcus Aurelius Carus pro consule Ciliciae Iunio legato suo. maiores nostri, Romani illi principes, in legatis creandis hac usi sunt consuetudine, ut morum suorum specimen per eos ostenderent, quibus rem publicam delegabant. ego vero, si ita non esset, aliter non fecissem: non feci aliter, si te iuvante non fallar; fac igitur, ut maioribus nostris, id est Romanis non discrepemus viris.' Vides tota epistula maiores suos Romanos illum velle intellegi.

5. Indicat et oratio eius ad senatum data istam generis praerogativam. nam cum primum imperator esset creatus, sic ad senatorium ordinem scripsit. inter cetera: 'gaudendum est itaque, p. c., quod unus ex vestro ordine, vestri etiam generis imperator est factus. quare adnitemur, ne meliores peregrini quam vestri esse videantur.' hoc quoque loco satis clarum est illum voluisse intellegi se esse Romanum, id est Roma oriundum. Hic igitur per civiles et militares gradus, ut tituli statuarum eius indicant, praef. praet. a Probo factus tantum sibi aput milites amoris locavit, ut interfecto Probo tanto prinicipe solus dignissimus videretur imperio.

6. Non me praeteriit suspicatos esse plerosque et eos infastos rettulisse Cari factione interemptum Probum, sed neque meritum Probi erga Carum neque Cari mores id credi patiuntur, simul quia Probi mortem et acerrime et constantissime vindicavit. quid autem de eo Probus senserit, indicant litterae de eius honoribus ad senatum datae: 'Probus Augustus amantissimo senatui suo salutem dicit.' inter cetera: 'felix autem esset nostra res p., si, qualis Carus est aut plerique vestrum, plures haberem in actibus conlocatos. quare equestrem statuam viro morum veterum, si vobis placeat, decernendam censeo, addito eo ut publico suumptu [vel] eidem exaedificetur domus marmoribus a me delatis. decet enim nos talis integritatem remunerari viri' et reliqua.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License