10.
Haec de Caro satis esse credo. veniamus ad
Numerianum. huius et iunctior patri et admirabilior per socerum suum facta
videtur historia. et quamvis Carinus maior aetate fuerit, prior etiam Caesar
quam Numerianus sit nuncupatus, tamen necesse est, ut prius de Numeriano
loquamur, qui patris secutus est mortem, post de Carino, quem vir rei p.
necessarius Augustus Diocletianus habitis conflictibus interemit.
11.
Numerianus, Cari filius moratus egregie et vere dignus imperio, eloquentia
etiam praepollens, adeo ut puer publice declamaverit feranturque illius scripta
nobilia, declamationi tamen magis quam Tulliano adcommodiora stilo. versu autem
talis fuisse praedicatur, ut omnes poetas sui temporis vicerit. nam et cum
Olympio Nemesiano contendit, qui halieutika kunegetika et nautika scripsit quique
omnibus coloribus inlustratus emicuit, et Aurelium Apollinarem iamborum
scriptorem, qui patris, eius gesta in litteras rettulit, isdem, quae
recitaverat, editis veluti radio solis obtexit. huius oratio fertur ad senatum
missa tantum habuisse eloquentiae, ut illis statua non quasi Caesari sed quasi
rhethori decerneretur, ponenda in bibliothecae Ulpia, cui suscriptum est:
'Numeriano Caesari, oratori temporibus suis potentissimo.'
12.
Hic patri comes fuit bello Persico. quo mortuo, cum oculos dolere coepisset,
quod illud aegritudinis genus nimia utpote vigilia confecto familiarissimum
fuit, ac lectica portaretur, factione Apri soceri sui, qui invadere conabatur
imperium, occisus est. sed cum per plurimos dies de imperatoris salute
quaereretur a milite, contionareturque Aper idcirco illum videri non posse,
quod oculos invalidos, a[c] vento ac sole subtraheret, foetore tamen cadaveris
res esset prodita omnes invaserunt Aprum, cuius factio latere non potuit,
eumque ante signa et principia protraxere. tunc habita est ingens contio,
factum etiam tribunal.
|