Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Cari, Carini et Numeriani
    • Capp. XIII-XV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XV

13. Et cum quaereretur, quis vindex Numeriani iustissimus fieret, quis daretur rei p. bonus princeps, Diocletianum omnes divino consensu, cui multa iam signa facta dicebantur imperii, Augustum appellaverunt, domesticos tunc regentem, virum insignem, callidum, amantem rei p., amantem suorum et ad omnia, quac tempus quaesiverat, temperatum, consiIii semper alti, nonnumquam tamen ferreae frontis, sed prudentia et nimia pervicacia motus inquieti pectoris conprimentis. hic cum tribunal conscendisset atque Augustus esset appellatus et quaereretur, quem ad modum Numerianus esset occisus, educto gladio Aprum praefectum praetori ostentans percussit, addens verbis suis: 'hic est auctor necis Numeriani.' sic Aper foeda vita et deformibus consiliis agens dignum moribus suis exitum dedit. avus meus rettulit interfuisse contioni, cum Diocletiani manu esset Aper occisus; dixisse autem dicebat Diocletianum, cum Aprum percussisset: 'gloriare, Aper,

Aeneae magni dextra cadis.'

quod ego miror de homine militari, quamvis pIurimos plane sciam militares vel Graece vel Latine vel comicorum usurpare dicta vel talium poetarum. ipsi denique comici plerumque sic milites inducunt, ut eos faciant vetera dicta usurpare. nam et 'lepus tute es: pulpamentum quaeris' Livii Andronici dictum est, multa alia, quae Plautus Caeciliusque posuerunt.

14. Curiosum [non] puto neque satis vulgare fabellam de Diocletiano Augusto ponere hoc convenientem loco, quae illi data est ad omen imperii. --avus meus mihi rettulit ab ipso Diocletiano compertum--. 'cum', inquit, 'Diocletianus apud Tungros in Gallia in quadam caupona moraretur in minoribus adhuc locis militans et cum Dryade quadam muliere rationem convictus sui cotidiani faceret atque illa diceret: 'Diocletiane, nimium avarus, nimium parcus es', ioco non serio Diocletianus respondisse fertur. 'tunc ero largus, cum fuero imperator.' post quod verbum Dryas dixisse fertur: 'Diocletiane, iocari noli, nam eris imperator, cum Aprum occideris.'

15. Semper in animo Diocletianus habuit imperii cupiditatem, idque Maximiano conscio atque avo meo, cui hoc dictum a Dryade ipse rettulerat. denique, ut erat altus, risit et tacuit. apros tamen in venatibus, ubi fuit facultas, manu sua semper occidit. denique cum Aurelianus imperium accepisset, cum Probus, cum Tacitus, cum ipse Carus, Diocletianus dixit: 'ego semper apros occido, sed alter utitur pulpamento.' iam illud notum est atque vulgatum, quod, cum occidisset Aprum praefectum praet., dixisse fertur: 'tandem occidi Aprum fatalem.' ipsum Diocletianum idem avus meus dixisse dicebat nullam aliam sibi causam occidendi manu sua fuisse, nisi ut impleret Dryadis dictum et suum firmaret imperium. non enim tam crudelem se innotescere cuperet, primis maxime diebus imperii, nisi illum necessitas ad hanc atrocitatem occisionis adtraheret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License