Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Cari, Carini et Numeriani
    • Capp. XIX-XXI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIX-XXI

19. Memorabile maxime Cari et Carini et Numeriani hoc habuit imperium, quod ludos populo R. novis ornatos spectaculis dederunt, quos in Palatio circa porticum stabuli pictos vidimus. nam et neurobaten, qui velut in ventis cothurnatus ferretur, exhibuit et toechobaten, qui per parietem urso eluso cucurrit, et ursos mimum agentes et item centum salpistas uno crepitu concinentes et centum cerataulas, choraulas centum, etiam pythaulas centum, pantomimos et gymnicos mille, pegma praeterea, cuius flammis scaena conflagravit, quam Diocletianus postea magnificentio rem reddidit. mimos praeterea undique advocavit. exhibuit et ludum Sarmaticum, quo dulcius nihil est. exhibuit Cyclopa. donatum est Graecis artificibus et gymnicis et histrionibus et musicis aurum et argentum, donata et vestis serica.

20. Sed haec omnia nescio quantum apud populum gratiae habeant, nullius sunt momenti apud principes bonos. Diocletiani denique dictum fertur, cum ei quidam largitionalis suus editionem Cari laudaret dicens multum placuisse principes illos causa ludorum theatralium ludorumque circensium: 'ergo', inquit, 'bene risus est in imperio suo Carus.' denique cum omnibus gentibus advocatis Diocletianus daret, ludos, parcissime usus est libertate, dicens castiores esse oportere ludos spectante censore. Legat hunc Iocum Iunius Messala, quem ego Iibere culpare audeo. ille enim patrimonium suum scaenicis dedit, heredibus abnegavit, matris tunicam dedit mimae, lacernam patris mimo, et recte, si aviae pallio aurato atque purpureo pro syrmate tragoedus uteretur. inscriptum est adhuc in choraulae pallio tyrianthino, quo ille velut spolio nobilitatis exultat, Messalae nomen uxoris. iam quid lineas petitas, Aegypto loquar? quid Tyro et Sidone tenuitate perlucidas, micantes purpura, plumandi difficultate pernobiles? donati sunt ab Atrabatis birri petiti, donati birri Canusini, Africani, opes, in scaena non prius visae.

21. Et haec quidem idcirco ego in litteras rettuli, quod futuros editores pudore tangeret ne patrimonia sua proscriptis legitimis heredibus mimis et balatronibus deputarent. Habe, mi amice, meum munus, quod ego, ut saepe dixi, non eloquentiae causa sed curiositatis in lumen edidi, id praecipue agens, ut, si quis eloquens vellet facta principum reserare, materiam non requireret, habiturus meos libellos ministros eloquii. te quaeso, sis contentus nosque sic voluisse scribere melius quam potuisse contendas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License