13. Post haec per Asiam et insulas ad
Achaiam navigavit et Eleusinia sacra exemplo Herculis Philippique suscepit,
multa in Athenienses contulit et pro agonotheta resedit. Et in Achaia quidem
etiam illud observatum ferunt, quod, cum in sacris multi cultros haberent, cum
Hadriano nullus armatus ingressus est. Post in Siciliam navigavit, in
qua Aetnam montem conscendit, ut solis ortum videret arcus specie, ut dicitur,
varium. Inde Romam venit atque ex ea in Africam transiit ac multum beneficiorum
provinciis Africanis adtribuit. Nec quisquam fere principum tantum terrarum
tantum celeriter peragravit. Denique cum post Africam Romam redisset, statim ad
orientem profectus per Athenas iter fecit atque opera, quae apud Athenienses
coeperat, dedicavit, ut Iovis Olympii aedem et aram sibi, eodemque modo per
Asiam iter faciens templa sui nominis consecravit. Deinde a Cappadocibus servitia castris profutura
suscepit. Toparchas et reges ad amicitiam invitavit, invitato etiam Osdroe rege
Parthorum remissaque illi filia, quam Traianus ceperat, ac promissa sella, quae
itidem capta fuerat. Cumque ad eum quidam reges venissent, ita cum his egit, ut
eos paeniteret, qui venire noluerunt, causa speciatim Farasmanis, qui eius
invitationem superbe neglexerit. Et circumiens quidem provincias procuratores
et praesides pro factis supplicio adfecit, ita severe ut accusatores per se
crederetur inmittere.
14.
Antiochenses inter haec ita odio habuit, ut
Syriam a Phoenice separare voluerit, ne tot civitatum metropolis Antiochia
diceretur. Moverunt ea tempestate et Iudaei bellum, quod vetabantur mutilare
genitalia. Sed in monte Casio, cum videndi solis ortus gratia nocte
ascendisset, imbre orto fulmen decidens hostiam et victimarium sacrificanti
adflavit. Peregrata Arabia Pelusium venit et Pompei tumulum magnificentius
extruxit. Antinoum suum, dum per Nilum navigat, perdidit, quem muliebriter
flevit. De quo varia fama est aliis eum devotum pro Hadriano adserentibus,
aliis, quod et forma eius ostentat et nimia voluptas Hadriani. Et Graeci quidem
volente Hadriano eum consecraverunt oracula per eum dari adserentes, quae
Hadrianus ipse conposuisse iactatur. Fuit enim poematum et litterarum nimium
studiosissimus. Arithmeticae, geometriae,
picturae peritissimus. Iam psallendi et cantandi scientiam prae se ferebat. In voluptatibus nimius.
Nam et de suis dilectis multa versibus composuit. (amatoria carmina scripsit.) Idem armorum peritissimus
et rei militaris scientissimus, gladiatoria quoque arma tractavit. Idem severus
laetus, comis gravis, lascivus cunctator, tenax liberalis, simplex simulator,
saevus clemens et semper in omnibus varius.
15. Amicos ditavit et quidem non
petentes, cum petentibus nil negaret. Idem tamen facile de amicis, quidquid
insusurrabatur, audivit atque ideo prope cunctos vel amicissimos vel eos, quos
summis honoribus evexit, postea ut hostium loco habuit, ut Attianum et Nepotem
et Septicium Clarum. Nam Eudaemonem prius conscium imperii ad egestatem
perduxit, Polyaenum et Marcellum ad mortem voluntariam coegit, Heliodorum
famosissimis litteris lacessivit, Titianum ut conscium tyrannidis et argui
passus est et proscribi. Umidium Quadratum et Catilium Severum et Turbonem
graviter insecutus est, Servianum sororis virum nonagesimum iam annum agentem,
ne sibi superviveret, mori coegit; libertos denique et nonnullos milites
insecutus est. Et quamvis esset oratione et versu promtissimus et in omnibus
artibus peritissimus, tamen professores omnium artium semperut doctior risit,
contempsit, obtrivit. Cum his ipsis professoribus et philosophis libris vel
carminibus invisem editis saepe certavit. Et Favorinus quidem, cum verbum eius
quondam ab Hadriano reprehensum esset atque ille cessisset, arguentibus amicis,
quod male cederet, Hadriano de verbo, quod idonei auctores usurpassent, risum
iocundissimum movit; ait enim : "non recte suadetis, familiares, qui non
patiminime illum doctiorem omnibus credere, qui habet triginta legiones."
|