16. Famae celebris Hadrianus tam
cupidus fuit, ut libros vitae suae scriptos a se libertis suis litteratis
dederit iubens, ut eos suis nominibus publicarent; nam et Phlegontis libri
Hadriani esse dicuntur. Catacannas libros
obscurissimos Antimachum imitando scripsit. Floro poetae scribenti ad se :
ego nolo Caesar esse,
ambulare per Brittanos,
latitare per Germanos,
Scythicas pati pruinas
rescripsit :
ego nolo Florus esse,
ambulare per tabernas,
latitare per popinas,
culices pati rutundos.
Amavit praeterea genus vetustum dicendi,
controversias declamavit. Ciceroni Catonem, Vergilio Ennium, Salustio Coelium
praetulit eademque iactatione de Homero ac Platone iudicavit. Mathesin sic
scire sibi visus est, ut sero kalendis Ianuariis scripserit, quid ei toto anno
posset evenire, ita ut eo anno, quo perit, usque ad illam horam, qua est mortuus,
scripserit, quid acturus esset. Sed quamvis esset in reprehendendis musicis, tragicis,
comicis, grammaticis, rhetoribus, oratoribus facilis, tamen omnes professores
et honoravit et divites fecit, licet eos quaestionibus semper agitaverit. Et
cum ipse auctor esset, ut multi ab eo tristes recederent, dicebat se graviter
ferre, si quem tristem videret. In summa familiaritate Epictetum et Heliodorum
philosophos et, ne nominatim de omnibus dicam, grammaticos, rhetores, musicos,
geometras, pictores, astrologos habuit, prae ceteris, ut multi adserunt,
eminente Favorino. Doctores, qui professioni suae inhabiles videbantur, dilatos
honoratosque a professione dimisit.
17. Quos in privata vita inimicos
habuit, imperator tantum neglexit, ita ut uni, quem capitalem habuerat, factus
imperator diceret "evasisti". His, quos ad militiam ipse per se
vocavit, equos, mulos, vestes, sumptus et omnem ornatum semper exhibuit.
Saturnalicia et sigillaricia frequenter amicis inopinantibus misit et ipse ab
his libenter accepit et alia invicem dedit. Ad deprehendendas obsonatorum
fraudes, cum plurimis simmatibus pasceret, fercula de aliis mensis etiam
ultimis quibusque iussit sibi adponi. Omnes reges muneribus suis vicit. Publice
frequenter et cum omnibus lavit. Ex quo ille iocus balnearis innotuit : nam cum
quodam tempore veteranum quendam notum sibi in militia dorsum et ceteram partem
corporis vidisset adterere parieti, percontatus, cur se marmoribus
destringendum daret, ubi audivit hoc idcirco fieri, quod servum non haberet, et
servis eum donavit et sumptibus. Verum alia die cum plures senes ad provocandam
liberalitatem principis parieti se adtererent, evocari eos iussit et alium ab
alio invicem defricari. Fuit et plebis iactantissimus amator. Peregrinationis
ita cupidus, ut omnia, quae legerat de locis orbis terrarum, praesens vellet
addiscere. Frigora et tempestates ita patienter tulit, ut numquam caput
texerit. Regibus multis plurimum detulit, a plerisque vero etiam pacem redemit,
a nonnullis contemptus est, multis ingentia dedit munera, sed nulli maiora quam
Hiberorum, cui et elephantum et quinquagenariam cohortem post magnifica dedit
dona. Cum a Farasmane ipse quoque ingentia munera dono accepisset atque inter
haec auratas quoque clamydes, trecentos noxios cum auratis clamydibus in
harenam misit ad eius munera deridenda.
18. Cum iudicaret, in consilio habuit
non amicos suos aut comites solum sed iuris consultos et praecipue Iuventium
Celsum, Salvium Iulianum, Neratium Priscum aliosque, quos tamen senatus omnis
probasset. Constituit inter cetera, ut in
nulla civitate domus aliqua transferendae ad aliam urbem vilis materiae causa
dirueretur. Liberis proscriptorum duodecimas bonorum concessit. Maiestatis
crimina non admisit. Ignotorum heredidates repudiavit nec notorum accepit, si
filios haberent. De thesauris ita cavit, ut, si quis in suo repperisset, ipse
potiretur, si quis in alieno, dimidium domino daret, si quis in publico, cum
fisco aequabiliter partiretur. Servos a dominis occidi vetuit eosque iussit
damnari per iudices, si digni essent. Lenoni et lanistae servum vel ancillam
vendi vetuit causa non praestita. Decoctores bonorum suorum, si suae
auctoritatis essent, catomidiari in amphitheatro et dimitti iussit. Ergastula servorum et
liberorum tulit. Lavacra pro sexibus
separavit. Si dominus in domo interemptus esset, non de omnibus servis
quaestionem haberi sed de his, qui per vicinitatem poterant sentire, praecepit.
|