19. In Etruria
praeturam imperator egit. Per Latina opida dictator et aedilis et duumvir fuit,
apud Neapolim demarchus, in patria sua quinquennalis et item Hadriae
quinquennalis, quasi in alia patria, et Athenis archon fuit. In omnibus paene urbibus
et aliquid aedificavit et ludos edidit. Athenis mille ferarum venationem in
statio exhibuit. Ab urbe Roma numquam ullum venatorem aut scaenicum avocavit.
Romae post ceteras inmensissimas voluptates in honorem socrus suae aromatica
populo donavit, in honorem Traiani balsama et crocum per gradus theatri fluere
iussit. Fabulas
omnis generis more antiquo in theatro dedit, histriones aulicos publicavit. In circo multas feras et
saepe centum leones interfecit. Militares pyrrichas populo frequenter exhibuit.
Gladiatores
frequenter spectavit. Cum opera ubique
infinita fecisset, numquam ipse nisi in Traiani patris templo nomen suum
scripsit. Romae instauravit Pantheum, saepta, basilicam Neptuni, sacras aedes
plurimas, forum Augusti, lavacrum Agrippae, eaque omnia propriis auctorum
nominibus consecravit. Fecit et sui nominis pontem et sepulchrum iuxta Tiberim et aedem Bonae
Deae. Transtulit et colossum stantem atque suspensum per Decrianum architectum
de eo loco, in quo nunc templum Urbis est, ingenti molimine, ita ut operi etiam
elephantos viginti quattuor exhiberet. Et cum hoc simulacrum post Neronis
vultum, cui antea dicatum fuerat, Soli consecrasset, aliud tale Apollodoro
architecto auctore facere Lunae molitus est.
20. In conloquiis etiam humillimorum
civilissimus fuit, detestans eos, qui sibi hanc voluptatem humanitatisquasi
servantes fastigium principis inviderent. Apud Alexandriam in musio multas
quaestiones professoribus proposuit et propositas ipse dissolvit. Marius
Maximus dicit eum natura crudelem fuisse et idcirco multa pie fecisse, quod
timeret, ne sibi idem, quod Domitiano accidit, eveniret. Et cum titulos in
operibus non amaret, multas civitates Hadrianopolis appellavit, ut ipsam
Karthaginem et Athenarum partem. Aquarum ductus etiam infinitos hoc nomine
nuncupavit. Fisci advocatum primus instituit. Fuit memoriae ingentis,
facultatis inmensae ; nam ipse orationes et dictavit et ad omnia respondit.
Ioca eius plurima exstant ; nam fuit etiam dicaculus. Unde illud quoque
innotuit, quod, cum cuidam canescenti quiddam negasset, eidem iterum petenti
sed infecto capite respondit "iam hoc patri tuo negavi". Nomina
plurimis sine nomenclatore reddidit, quae semel et congesta simul audiverat, ut
nomenclatores saepius errantes emendarit. Dixit et veteranorum nomina, quos
aliquando dimiserat. Libros statim lectos et ignotos quidem plurimis memoriter
reddidit. Uno tempore scripsit, dictavit, audivit et cum amicis fabulatus est
(si potest credi). Omnes publicas rationes ita complexus est, ut domum privatam
quivis paterfamilias diligens non satis novit. Equos et canes sic amavit, ut
eis sepulchra constitueret. Oppidum Hadrianotheras in quodam loco, quod illic
et feliciter esset venatus et ursam occidisset aliquando, constituit.
21. De iudicis omnibus semper cuncta
scrutando tamdiu requisivit, quamdiu verum inveniret. Libertos suos nec sciri
voluit in publico nec aliquid apud se posse, dicto suo omnibus superioribus
principibus vitia imputans libertorum, damnatis omnibus libertis suis,
quicumque se de eo iactaverant. Unde extat etiam illud severum quidem sed prope
ioculare de servis. nam cum quodam tempore servum suum inter duos senatores e
conspectu ambulare vidisset, misit, qui ei collafum daret diceretque :
"Noli inter eos ambulare, quorum esse adhuc potes servus". Inter
cibos unice amavit tetrafarmacum, quod erat de fasiano, sumine, perna et
crustulo. Fuerunt eius temporibus fames, pestilentia, terrae motus, quae omnia,
quantum potuit, procuravit multisque civitatibus vastatis per ista subvenit.
Fuit etiam Tiberis inundatio. Latium multis civitatibus dedit, tributa multis
remisit. Expeditiones sub eo graves nullae fuerunt; bella etiamsilentio paene
transacta. A militibus propter curam exercitus nimiam multum amatus est, simul
quod in eos liberalissimus fuit. Parthos in amicitia semper habuit, quod inde
regem retraxit, quem Traianus inposuerat. Armeniis regem habere permisit, cum
sub Traiano legatum habuissent. Mesopotamenos non exegit tributum, quod
Traianus inposuit. Albanos et Hiberos amicissimos habuit, quod reges eorum
largitionibus prosecutus est, cum ad illum venire contempsissent. Reges Bactrianorum
legatos ad eum amicitiae petendae causa supplices miserunt.
|