Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Spartianus. Vita Hadriani
    • Capp. XXII-XXIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXII-XXIV

22. Tutores saepissime dedit. Disciplinam civilem non aliter tenuit quam militarem. Senatores et equites Romanos semper in publico togatos esse iussit, nisi si a cena reverterentur. Ipse, cum in Italiam esset, semper togatus processit. Ad convivium venientes senatores stans excepit semperque aut pallio tectus discubuit aut toga summissa. Diligentia iudicis sumptus convivii constituit et ad anti cummodum redegit. Vehicula cum ingentibus sarcinis urbem ingredi prohibuit. Sederi equos in civitatibus non sivit. Ante octavam horam in publico neminem nisi aegrum lavari passus est. Ab epistolis et a libellis primus equites Romanos habuit. Eos, quos pauperes et innocentes vidit, sponte ditavit, quos vero calliditate ditatos, etiam odio habuit. Sacra Romana diligentissime curavit, peregrina contempsit. pontificis maximi officium peregit. Causas Romae atque provinciis frequenter audivit adhibitis in consilio suo consulibus atque praetoribus et optimis senatoribus. Fucinum lacum emisit. Quattuor consulares per omnem Italiam iudices constituit. Quando in Africam venit, ad adventum eius post quinquennium pluit, atque ideo ab Africanis dilectus est.

23. Peragratis sane omnibus orbis partibus capite nudo et in summis plerumque imbribus atque frigoribus in morbum incidit lectualem. Factusque de successore sollicitus primum de Serviano cogitavit, quem postea, ut diximus, mori coegit. Fuscum, quod imperium praesagiis et ostentis agitatus speraret, in summa destestatione habuit. Platorium Nepotem, quem tantopere ante dilexit, ut veniens ad eum aegrotantem Hadrianus inpune non admitteretur, suspicionibus adductus, est -, eodem modo et Terentium Gentianum, et hunc vehementius, quod a senatu diligi tunc videbat, omnes postremo, de quorum imperio cogitavit, quasi futuros imperatores detestatus est. Et omnem quidem vim crudelitatis ingenitae usque eo repressit, donec in villa Tiburtina pro fluvio sanguinis paene ad exitum venit. Tunc libere Servianum quasi affectatorem imperii, quod servis regis cenam misisset, quod in sedili regio iuxta lectum posito sedisset, quod erectus ad stationes militum senex nonagenarius processisset, mori coegit multis aliis interfectis vel aperte vel per insidias. Quando quidem etiam Sabina uxor non sine fabula veneni dati ab Hadriano defuncta est. Tunc Ceionium Commodum, Nigrini generum insidiatoris quondam, sibi forma commendatum adoptare constituit. Adoptavit ergo Ceionium Commodum Verum invitis omnibus eumque Aelium Verum Caesarem appellavit. Ob cuius adoptationem ludos circenses dedit et donativum populo ac militibus expendit. Quem praetura honoravit ac statim Pannoniis inposuit decreto consulatu cum sumptibus. Eundem Commodum secundo consulem designavit. Quem cum minus sanum videret, saepissime dictitavit : "in caducum parietem nos inclinavimus et perdidimusque ter milies sestertium, quod populo et militibus pro adoptione Commodi dedimus". Commodus autem prae valetudine nec gratias quidem in senatuagere potuit Hadriano de adoptione. Denique accepto largius antidoto ingravescente valetudine per somnum perit ipsis kalendis Ianuariis. Quare ab Hadriano Votorum causa lugeri est vetitus.

24. Et mortuo Aelio Vero Caesare Hadrianus ingruente tristissima valetudine adoptavit Arrium Antoninum, qui postea Pius dictus est, et ea quidem lege, ut ille sibi duos adoptaret, Annium Verum et Marcum Antoninum. Hi sunt qui postea duo pariter Augusti primi rem publicam gubernaverunt. Et Antoninus quidem Pius idcirco appellatus dicitur, quod socerum fessum aetate manu sublevaret. Quamvis alii cognomentum hoc ei dicant inditum, quod multos senatores Hadriano iam saevienti abripuisset, alii, quod ipsi Hadriano magnos honores post mortem detulisset. Antonini adoptionem plurimi tunc factam esse doluerunt, speciatim Catilius Severus, praefectus urbi, qui sibi praeparabat imperium. Qua re prodita successore accepto dignitate privatus est. Hadrianus autem ultimo vitae taedio iam adfectus gladiose transfigi a servo iussit. Quod cum esset proditum et in Antonini usque notitiam venisset, ingressis ad se praefectis et filio rogantibusque, ut aequo animo necessitatem morbi ferret, irratus illis auctorem proditionis iussit occidi, qui tamen ab Antonino servatus est. Statimque testamentum scripsit nec tamen actus rei publicae praetermisit, dicente Antonino parricidam se futurum, si Hadrianum adoptatus ipse pateretur occidi. Et post testamentum quidem iterum se est conatus occidere; subtracto pugione saevior factus est. Petit et venenum a medico, qui se ipse, ne daret, occidit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License