25. Ea tempestate supervenit quaedam
mulier, quae diceret somnio se monitam, ut insinuaret Hadriano, ne se
occideret, quod esset bene valiturus. Quod cum non fecisset, esset caecatam.
iussam tamen iterum Hadriano eadem dicere atque genua eius osculare oculos
recepturam, si id fecisset. Quod cum ex somnio implesset, oculos recepit, cum
aqua, quae in fano erat, ex quo venerat, oculos abluisset. Venit et de Pannonia
quidam vetus caecus ad febrientem Hadrianum eumque contigit. Quo facto et ipse
oculos recepit, et Hadrianum febris reliquit. Quamvis Marius Maximus haec
per simulationem facta commemoret. Post haec Hadrianus Baias petit Antonino
Romae ad imperandum relicto. Ubi cum nihil proficeret, arcessito Antonino in
conspectu eius apud ipsas Baias perit die VI. iduum Iuliarum. Invisusque
omnibus sepultus est in villa Ciceroniana Puteolis. Sub ipso mortis tempore et
Servianum nonaginta annos agentem, ut supra dictum est, ne sibi superviveret
atque, ut putabat, imperaret, mori coegit et ob leves offensas plurimos iussit
occidi, quos Antoninus reservavit. Et moriens quidem hos versus fecisse dicitur :
animula vagula
blandula,
hospes comesque corporis,
quae nunc abibis in loca
pallidula rigida nudula
nec, ut soles, dabis iocos!
Tales autem nec
multos meliores fecit et Graecos. Vixit annis LXII, mensibus V, diebus XVII.
Imperavit annis XXI, mensibus XI.
26. Statura fuit procerus, forma
comptus, flexo ad pectinem capillo, promissa barba, ut vulnera, quae in facie
naturalia erant, tegeret, habitudine robusta. Equitavit ambulavitque plurimum
armisque et pilo se semper exercuit. Venatus
frequentissime leonem manu sua occidit. Venando autem iugulum et costam fregit.
Venationem semper cum amicis participavit. In convivio tragoedias, comoedias,
Attellanas, sambucas, lectores, poetas pro re semper exhibuit. Tiburtinam
villam mire exaedificavit, ita ut in ea et provinciarum et locorum celeberrima
nomina inscriberet, velut Lycium, Academian, Prytanium, Canopum, Poecilen,
Tempe vocaret. et, ut nihil praetermitteret, etiam inferos finxit. Signa mortis
haec habuit : natali suo ultimo, cum Antoninum commendaret, praetexta sponte
delapsa caput ei aperuit. Anulus, in quo imago ipsius sculpta erat, sponte de
digito delapsus est. Ante diem natalis eius nescio qui ad senatum ululans venit
; contra quem Hadrianus ita motus est, quasi de sua mortelo queretur, cum eius
verba nullus agnosceret. Idem cum vellet in senatu dicere "post filii mei
mortem", "post meam" dixit. somniavit praeterea se a patre
potionem soporiferam impetrasse. Item somniavit a leone se oppressum esse.
27.
In mortuum eum a multis multa sunt dicta. acta
eius inrita fieri senatus volebat. Nec appellatus esset divus, nisi Antoninus
rogasset. Templum denique ei pro sepulchro apud Puteolos constituit et
quinquennale certamen et flamines et sodales et multa alia, quae ad honorem
quasi numinis pertinerent. Qua re, ut supra dictum est, multi putant Antoninum
Pium dictum.
|