1.
Tito Aurelio Fulvo Boionio Antonino Pio paternum
genuse Gallia Transalpina, Nemausense scilicet, avus Titus Aurelius Fulvus, qui
per honores diversos ad secundum consulatum et praefecturam urbis pervenit,
pater Aurelius Fulvus, qui et ipse fuit consul, homo tristis et integer, avia
materna Boionia Procilla, mater Arria Fadilla, avus maternus Arrius Antoninus,
bis consul, homo sanctus et qui Nervam miseratus esset, quod imperare
coepisset, soror uterina Iulia Fadilla, vitricus Iulius Lupus consularis, socer
Annius Verus, uxor Annia Faustina, filii mares duo, duae feminae, gener per
maiorem filiam Lamia Silvanus, per minorem Marcus Antoninus fuere. Ipse Antoninus Pius natus
est XIII. kl. Oct. FL. Domitiano XII et
Cornelio Dolabella conss. In villa Lanuvina. Educatus Lori in Aurelia, ubi
postea palatium extruxit, cuius hodieque reliquiae manent. Pueritiam egit cum
avo paterno, mox cum materno, omnes suos religiose colens, atque adeo et
consobrinorum et vitrici et multorum adfinium hereditate ditatus est.
2.
Fuit vir forma conspicuus, ingenio clarus,
moribus clemens, nobilis, vultu placidus, ingenio singulari, eloquentiae
nitidae, litteraturae praecipuae, sobrius, diligens agri cultor, mitis, largus,
alieni abstinens, et omnia haec cum mensura et sine iactantia, in cunctis
postremo laudabilis et qui merito Numae Pompilio ex bonorum sententia
conparatur. Pius cognominatus est a senatu, vel quod soceri fessiiam aetatem
manu praesente senatu levaret (quod quidem non satis magnae pietatis est
argumentum, cum impius sit magis, qui ista non faciat, quam pius qui debitum
reddat) vel quod eos, quos Hadrianus per malam valetudinem occidi iusserat,
reservavit, vel quod Hadriano contra omnium studia post mortem infinitos atque
inmensos honores decrevit, vel quod, cum se Hadrianus interimere vellet,
ingenti custodia et diligentia fecit, ne id posset admittere, vel quod vere
natura clementissimus et nihil temporibus suis asperum fecit. Idem fenus trientarium,
hoc est minimis usuris exercuit, ut patrimonio suo plurimos adiuvaret. Fuit quaestor liberalis, praetor splendidus, consul
cum Catilio Severo. Hic in omni vita sua privata in agris frrequentissime
vixit, sed clarus in locis omnibus fuit. Ab Hadriano inter quattuor consulares,
quibus Italia committebatur, electus est ad eam partem Italiae regendam, in qua
plurimum possidebat, ut Hadrianus viri talis et honori consuleret et quieti.
3.
Huic, cum Italiam regeret, imperii omen est
factum. nam cum tribunal ascendisset, inter alias adclamationes dictum est
"Auguste, dii te servent". Proconsulatum Asiae sic egit, ut solus
avum vinceret. In proconsulatu etiam sic imperii omen accepit : nam cum
sacerdos femina Trallis ex more proconsules semper hoc nomine salutaret, non
dixit "ave pro consule", sed "ave imperator". Cysici etiam
de simulacro dei ad statuam eius corona translata est. Et post consulatum in
virdiario taurus marmoreus cornibus ramis arboris adcrescentibus adpensus est,
et fulgur caelo sereno sine noxa in eius domum venit, et in Etruria dolia, quae
defossa fuerant, supra terram reperta suntet statuas eius in omni Etruria
examen apium replevitet somnio saepe monitus est penatibus suis Hadriani
simulacrum inserere. Proficiscens ad proconsulatum filiam maiorem amisit. De
huius uxore multa dicta sunt ob nimiam libertatem et vivendi facilitatem, quae
iste cum animi dolore compressit. Post proconsulatum in consiliis Hadriani
Romae frequens dixit de omnibus, quibus Hadrianus consulebat, mitiorem
sententiam semper ostendens.
4.
Genus sane adoptionis tale fertur : mortuo Aelio
Vero, quem sibi Hadrianus adoptaverat et Caesarem nuncupaverat, dies senatus
habebatur; eo Arrius Antoninus soceri vestigia levans venit atque idcirco ab
Hadriano dicitur adoptatus. Quae causa sola esse adoptionis nec potuit omnino
nec debuit, maxime cum et semper rem publicam bene egisset Antoninus et in
proconsulatu se sanctum gravemque praebuisset. Ergo cum eum Hadrianus adoptare
se velle publicasset, acceptum est spatium deliberandi, utrum adrogari ab
Hadriano vellet. Adoptionis lex huiusmodi data est, ut quemadmodum Antoninus ab
Hadriano adoptabatur, ita sibi ille adoptaret M. Antoninum, fratris uxoris suae
filium, et L. Verum, Aelii Veri, qui ab Hadriano adoptatus fuerat, filium, qui
postea Verus Antoninus est dictus. Adoptatus est V. kl. Mart. die in senatu gratias agens,
quodde se ita sensisset Hadrianus. Factusque est patri et in imperio
proconsulari et in tribunicia potestate collega. Huius primum hoc fertur, quod,
cum ab uxore argueretur quasi parum nescio quid suis largiens, dixerit :
"stulta, posteaquam ad imperium transivimus, et illud, quod habuimus ante,
perdidimus." Congiarium militibus populo de proprio dedit et ea, quae
pater promiserat. Et ad opera Hadriani plurimum contulit et aurum coronarium,
quod adoptionis suae causa oblatum fuerat, Italicis totum, medium
provincialibus reddidit.
5. Et patri, cum advixerit,
religiosissime paruit. Sed Hadriano apud Baias mortuo reliquias eius Romam
pervexit sancte ac reverenter atque in hortis Domitiae conlocavit, etiam
repugnantibus cunctis inter divos eum rettulit. Uxorem Faustinam Augustam appellari a senatu permisit. Pii appellationem
recepit. Patri et matri atque avis et fratribus iam mortuis statuas decretas
libenter accepit. Circenses natalisuo dicatos non respuit aliis honoribus
refutatis. Clipeum Hadriano magnificentissimum posuit et sacerdotes instituit.
Factus imperator nulli eorum, quos Hadrianus provexerat, successorem dedit
fuitque ea constantia, ut septenis et novenis annis in provinciis bonos
praesides detineret. Per legatos suos plurima bella gessit. nam et Brittanos
per Lollium Urbicum vicit legatum alio muro cespiticio summotis barbaris ducto
et Mauros ad pacem postulandam coegit et Germanos et Dacos et multas gentes
atque Iudaeos rebellantes contudit per praesides ac legatos. In Achaia etiam
atque apud Aegyptum rebelliones repressit. Alanos molientis saepe refrenavit.
|