Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Antonini Pii
    • Capp. VI-IX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VI-IX

6. Procuratores suos et modeste suscipere tributa iussit et excedentes modum rationem factorum suorum reddere praecepit nec umquam ullo laetus est lucro, quo provincialis oppressus est. Contra procuratores suos conquerentes libenter audivit. His, quos Hadrianus damnaverat, in senatu indulgentias petit dicens etiam ipsum Hadrianum hoc fuisse facturum. Imperatorium fastigium ad summam civilitatem deduxit ; unde plus crevit recusantibus aulicis ministris, qui illo nihil per internuntios agente nec terrere poterant homines aliquando nec ea, quae occulta non erant, vendere. Senatui tantum detulit imperator, quantum, cum privatus esset, deferri sibi ab alio principe optavit. Patris patriae nomen delatum a senatu, quod primo distulerat, cum ingenti gratiarum actione suscepit. Tertio anno imperii sui Faustinam uxorem perdidit, quae a senatu consecrata est delatis circensibus atque templo et flaminicis et statuis aureis atque argenteis, cum etiam ipse hoc concesserit, ut imago eius cunctis circensibus poneretur. Statuam auream delatam a senatu positam suscepit. M. Antoninum quaestorem consulem petente senatu creavit. Annium Verum, qui postea dictus est Antoninus, ante tempus quaestorem designavit. Neque de provinciis neque de ullis actibus quicquam constituit, nisi quod prius ad amicos rettulit, atque ex eorum sententia formas composuit. Visus est sane ab amicis et cum privatis vestibus et domestica quaedam gerens.

7. Tanta sane diligentia subiectos sibi populos rexit, ut omniaet omnes, quasi sua essent, curaret. Provinciae sub eo cunctae floruerunt. Quadruplatores extincti sunt. Publicatio bonorum rarior quam umquam fuit, ita ut unus tantum proscriberetur affectatae tyrannidis reus, hoc est Atilius Titianus, senatu puniente, a quo conscios requiri vetuit, filio eius ad omnia semper adiuto. Perit et Priscianus reus affectatae tyrannidis, sed morte voluntaria. de qua coniuratione quaeri vetuit. Victus Antonini Pii talis fuit, ut esset opulentia sine reprehensione, parsimonia sine sordibus, et mensa eius per proprios servos, proprios aucupes, piscatores ac venatores instrueretur. Balneum, quo usus fuisset, sine mercede populo exhibuit nec omnino quicquam de vitae privatae qualitate mutavit. Salaria multis subtraxit, quos otiosos videbat accipere, dicens nihil esse sordidius, immo crudelius, quam si rem p. is adroderet, qui nihil in eam suo labore conferret. Unde etiam Mesomedi lyrico salarium inminuit. rationes omnium provinciarum adprime scivit et vectigalium. Patrimonium privatum in filiam contulit, sed fructus reipublicae donavit. Species imperatorias superfluas et praedia vendidit et in suis propriis fundis vixit varie ac pro temporibus. Nec ullas expeditiones obiit, nisi quod ad agros suos profectusest et ad Campaniam dicens gravem esse provincialibus comitatum principis, etiam nimis parci. Et tamen ingenti auctoritate apud omnes gentes fuit, cum in urbe propterea sederet, ut undique nuntios, medius utpote, citius posset accipere.

8. Congiarium populo dedit, militibus donativum addidit. Puellas alimentarias in honorem Faustinae Faustinianas constituit. Opera eius haec extant : Romae templum Hadriani honori patris dicatum, Graecostadium post incendium restitutum, instauratum amphitheatrum, sepulchrum Hadriani, templum Agrippae, pons Sublicius; Fari restitutio, Caietae portus, Terracinensis portus restitutio, lavacrum Ostiense, Antiatium aquae ductus, templa Lanuviana. Multas etiam civitates adiuvit pecunia, ut opera vel nova facerent vel vetera restituerent, ita ut et magistratus adiuvaret et senatores urbis ad functiones suas. Hereditates eorum, qui filios habebant, repudiavit. primus constituit, ne poena causa legatum relictum maneret. Successorem viventi bono iudici nulli dedit nisi Orfito praefecto urbi, sed petenti. Nam Gavius Maximus praefectus praetorii usque ad vicensimum annum sub eo pervenit, vir severissimus, cui Tatius Maximus successit. In cuius demortui locum duos praefectos substituit Fabium Repentinum et Cornelium Victorinum. Sed Repentinus fabula famosa percussus est, quod per concubinam principis ad praefecturam venisset. Usque adeo sub eo nullus percussus est senator, ut etiam parricida confessus in insula deserta poneretur, quia vivere illi naturae legibus non licebat. Vini, olei et tritici penuriam per aerarii sui damna emendo et gratis populo dando sedavit.

9. Adversa eius temporibus haec provenerunt : fames, de qua diximus, circi ruina, terrae motus, quo Rhodiorum et Asiae oppida conciderunt, quae omnia mirifice instauravit, et Romae incendium, quod trecentas quadraginta insulas vel domos absumpsit. Et Narbonensis civitas et Antiochense oppidum et Carthaginense forum arsit. Fuit et inundatio Tiberis, apparuit et stella crinita, natus estet biceps puer, et uno partu mulieris quinque pueri editi sunt. Visus est in Arabiam iubatus anguis maior solitis, qui se acauda medium comedit. Lues etiam in Arabia fuit. Hordeum in Moesia in culminibus arborum natum est. Quattuor praeterea leones mansueti sponte se capiendos in Arabia praeberunt. Pharasmanes rex ad eum Romam venit plusque illi quam Hadriano detulit. Pacorum regem Lazis dedit. Parthorum regem ab Armeniorum expugnatione solis litteris reppulit. Abgarum regem ex orientis partibus sola auctoritate deduxit. Causas regales terminavit. Sellam regiam Parthorum regi repetenti quam Traianus ceperat, pernegavit. Rhoemetalcen in regnum Bosforanum audito inter ipsum et Eupatorem negotio remisit. Olbiopolitis contra Tauroscythas in Pontum auxilia misit et Tauroscythas usque addandos Olbiopolitis obsides vicit. Tantum sane auctoritatis apud exteras gentes nemo habuit, cum semper amaverit pacem, eo usque ut Scipionis sententiam frequentarit, qua ille dicebat malle se unum civem servare quam mille hostes occidere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License