Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Antonini Pii
    • Capp. X-XIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. X-XIII

10. Mensem Septembrem atque Octobrem Antoninum atque Faustinum appellandos decrevit senatus, sed id Antoninus respuit. Nuptias filiae suae Faustinae, cum Marco Antonino eam coniungeret, usque ad donativum militum celeberrimas fecit. Verum Antoninum post quaesturam consulem fecit. Cum Apollonium, quem e Calchide acciverat, ad Tiberianam domum, in qua habitabat, vocasset, ut ei Marcum Antoninum traderet, atque ille dixisset "non magister ad discipulum debet venire, sed discipulus ad magistrum", risit eum dicens : "facilius fuit Apollonio a Calchide Romam venire quam a domo sua in palatium." cuius avaritiam etiam in mercedibus notavit. Inter argumenta pietatis eius et hoc habetur, quod, cum Marcus mortuum educatorem suum fleret vocareturque ab aulicis ministris ab ostentatione pietatis, ipse dixerit : "permittite", inquit, "illi, ut homo sit. Neque enim vel philosophia vel imperium tollit affectus." Praefectos suos et locupletavit et ornamentis consularibus donavit. Si quos repetundarum damnavit, eorum liberis bona paterna restituit, ea tamen lege, ut illi provincialibus redderent, quod parentes acceperant. Ad indulgentias pronissimus fuit. Edita munera, in quibus elephantos et corocottas et tigrides et rhinocerontes, crocodillos etiam atque hippopotamos et omnia ex toto orbe terrarum cum tigridibus exhibuit. centum etiam leones una missione edidit.

11. Amicis suis in imperio suo non aliter usus est quam privatus, quia et ipsi numquam de eo cum libertis per fumum aliquid vendiderunt ; si quidem libertis suis severissime usus est. Amavit histrionum artes. Piscando se et venando multum oblectavit et deambulatione cum amicis atque sermone. Vindemias privati modo cum amicis agebat. Rhetoribus et philosophis per omnes provincias et honores et salaria detulit. Orationes plerique alienas esse dixerunt, quae sub eius nomine feruntur; Marius Maximus eius proprias fuisse dicit. Convivia cum amicis et privata communicavit et publica nec ullum sacrificium per vicarium fecit, nisi cum aeger fuit. Cum sibi et filiis honores peteret, omnia quasi privatus fecit. Frequentavit et ipse amicorum suorum convivia. Inter alia etiam hoc civilitatis eius praecipuum argumentum est, quod, cum domum Homulli visens miransque columnas porphyreticas requisset, unde eas haberet, atque Homullus ei dixisset : "cum in domum alienam veneris, et mutus et surdus esto", patienter tulit. Cuius Homulli multa ioca semper patienter accepit.

12. Multa de iure sanxit ususque est iuris peritis Vindio Vero, Salvio, Valente, Volusio Maeciano, Ulpio Marcello et Diaboleno. Seditiones ubicumque factas non crudelitate sed modestia et gravitate compressit. Intra urbes sepeliri mortuos vetuit. Sumptum muneribus gladiatoriis instituit. Vehicularium cursum summa diligentia sublevavit. Omnium, qua gessit, et in senatu et per edicta rationem reddidit. Perit anno septuagesimo, sed quasi adulescens desideratus est. Mors autem eius talis fuisse narratur : cum Alpinum caseum incena edisset avidius, nocte reiectavit atque alia die febre commotus est. Tertia die, cum se gravari videret, Marco Antonino rem publicam et filiam praesentibus praefectis commendavit Fortunamque auream, quae in cubiculo principum poni solebat, tansferri ad eum iussit, signum tum tribuno aequanimitatis dedit atque ita conversus quasi dormiret, spiritum reddidit apud Lorium. Alienatus in febri nihil aliud quam de re p. et de his regibus, quibus irascebatur, loquutus est. Privatum patrimonium filiae reliquit. Testamento autem omnes suos legatis idoneis prosecutus est.

13. Fuit statura elevata decorus. Sed cum esset longus et senex incurvareturque, tiliaciis tabulis in pectore positis fasciabatur, ut rectus incederet. Senex etiam, antequam salutatores venirent, panem siccum comedit ad sustentandas vires. Fuit voce rauca et sonoracum iocundidate. A senatu divus est appellatus cunctis certatim adnitentibus, cum omnes eius pietatem, clementiam, ingenium, sanctimoniam laudarent. Decreti etiam sunt omnes honores, qui optimis principibus ante delati sunt. Meruit et flaminem et circenses et templum et sodales Antoninianos solusque omnium prope principum prorsus [sine] civili sanguine et hostili, quantum ad se ipsum pertinet, vixit et qui rite comparetur Numae, cuius felicitatem pietatemque et securitatem cerimoniasque semper obtinuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License