Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Marci Antonini philosophi
    • Capp. V-VIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. V-VIII

5. His ita se habentibus cum post obitum Lucii Caesaris Hadrianus successorem imperii quaereret, nec idoneus, utpote decem et octo annos agens, Marcus haberetur, amitae Marci virum Antoninum Pium Hadrianus ea lege in adoptationem legit, ut sibi Marcum Pius adoptaret, ita tamen ut et Marcus sibi Lucium Commodum adoptaret. Sane ea die, qua adoptatus est, Verus in somnis se umeros eburneos habere vidit sciscitatusque, an apti essent oneri ferundo, solito repperit fortiores. Ubi autem comperit se ab Hadriano adoptatum, magis est deterritus quam laetatus iussusque in Hadriani privatam domum migrare invitus de maternis hortis recessit. Cumque ab eo domestici quaererent, cur tristis in adoptionem regiam transiret, disputavit, quae mala in se contineret imperium. Tunc primum pro Annio Aurelius coepit vocari, quod in Aureliam, hoc est Antonini, adoptionis iure transisset. Octavo decimo ergo aetatis anno adoptatus in secundo consulatu Antonini, iam patris sui, Hadriano ferente gratia aetatis facta questor est designatus. Adoptatus in aulicam domum omnibus parentibus suis tantam reverentiam, quantam privatus exhibuit. Eratque haut secus rei suae quam in privata domo parcus ac diligens, pro instituto patris volens agere, dicere, cogitare.

6. Hadriano Baias absumpto cum Pius ad advehendas eius reliquias esset profectus, relictus Romae avo iusta implevit et gladiatorium quasi privatus quaestor edidit munus. Post excessum Hadriani statim Pius per uxorem suam Marcum sciscitatus est et eum dissolutis sponsalibus, quae cum Lucii Ceionii Commodi - desponderi voluerat impari adhuc aetate, habita deliberatione velle se dixit. His ita gestis adhuc quaestorem et consulem secum Pius Marcum designavit et Caesaris appellatione donavit et sevirum turmis equitum Romanorum iam consulem designatum creavit et edenti cum collegis ludos sevirales adsedit et in Tiberianam domum transgredi iussit et aulico fastigio renitentem ornavit et in collegia sacerdotum iubente senatu recepit. Secundum etiam consulem designavit, cum ipse quartum pariter inierit. Per eadem tempora, cum tantis honoribus occuparetur et cum formandus ad regendum statum rei publicae patris actibus interesset, studia cupidissime frequentavit. Post haec Faustinam duxit uxorem et suscepta filia tribunicia potestate donatus est atque imperio extra urbem proconsulari addito iure quintae relationis. Tantum apud Pium valuit, [ut] numquam quemquam sine eo facile promoverit. Erat autem in summis obsequiis patris Marcus, quamvis non deessent, qui aliqua adversum eum insusurrarent, et prae ceteris Valerius Homullus, qui, cum Lucillam matrem Marci in virdiario venerantem simulacrum Apollinis vidisset, insusurravit: "Illa nunc rogat, ut diem tuum claudas, et filius imperet". quod omnino apud Pium nihil valuit: tanta erat Marci probitas et tanta in imperatorio participatu modestia.

7. Existimationis autem tantam curam habuit, ut et procuratores suos puer semper moneret, ne quid arrogantius facerent, et hereditatis delatas reddens proximis aliquando respuerit. Denique per viginti et tres annos in domo patris ita versatus, ut eius cotidie amor cresceret, nec praeter duas noctes per tot annos ab eo mansit diversis vicibus. Ob hoc Antoninus Pius, cum sibi adesse finem vitae videret, vocatis amicis et praefectis ut successorem eum imperii omnibus commendavit atque firmavit statimque signo aequanimitatis tribuno dato Fortunam auream, quae in cubiculo solebat esse, ad Marci cubiculum transire iussit. Bonorum maternorum partem Mummio Quadrato, sororis filio, quia illa iam mortua erat, tradidit. Post excessum divi Pii a senatu coactus regimen publicum capere fratrem sibi participem in imperio designavit, quem Lucium Aurelium Verum Commodum appellavit Caesaremque atque Augustum dixit. Atque ex eo pariter coeperunt rem publicam regere. tuncque primum Romanum imperium duos Augustos habere coepit, cum imperium sibi relictum cum alio participasset. Antonini mox ipse nomen recepit. Et quasi pater Lucii Commodi esset, et Verum eum appellavit addito Antonini nomine filiamque suam Lucillam fratri despondit. Ob hanc coniunctionem pueros et puellas novorum nominum frumentariae perceptioni adscribi praeceperunt actis igitur, quae agenda fuerant in senatu, pariter castra praetoria petiverunt et vicena milia nummum singulis ob participatum imperium militibus promiserunt et ceteris pro rata. Hadriani autem sepulcro corpus patris intulerunt magnifico exequiarum officio. mox iustitio secuto publici quoque funeris expeditus est ordo. Et laudavere uterque pro rostris patrem flaminemque ei ex adfinibus et sodales ex amicissimis Aurelianos creavere.

8. Adepti imperium ita civiliter se ambo egerunt, ut lenitatem Pii nemo desideraret, cum eos Marullus, sui temporis mimografus, cavillando inpune perstringeret. Funebre munus patri dederunt. Dabat se Marcus totum et philosophiae, amorem civium adfectans. Sed interpellavit istam felicitatem securitatemque imperatoris prima Tiberis inundatio, quae sub illis gravissima fuit. Quae res et multa urbis aedificia vexavit et plurimum animalium interemit et famem gravissimam peperit. Quae omnia mala Marcus et Verus sua cura et praesentia temperarunt. Fuit eo tempore etiam Parthicum bellum, quod Vologessus paratum sub Pio Marci et Veri tempore indixit fugato Atidio Corneliano, qui Syriam tunc administrabat. Imminebat etiam Brittanicum bellum, et Catthi in Germaniam ac Raetiam inruperant. Et adversus Brittannos quidem Calpurnius Agricola missus est, contra Catthos Aufidius Victorinus. Ad Parthicum vero bellum senatu consentiente Verus frater est missus; ipse Romam remansit, quod res urbanae imperatoris presentiam postularent. Et Verum quidem Marcus Capuam usque prosecutus amicis comitantibus a senatu ornavit additis officiorum omnium principibus. Sed cum Romam redisset Marcus cognovissetque Verum apud Canusium aegrotare, ad eum videndum contendit susceptis in senatu votis; quae, posteaquam Romam redit audita Veri transmissione, statim reddidit. Et Verus quidem, posteaquam in Syriam venit, in deliciis apud Antiochiam et Daphnen vixit armisque se gladiatoriis et venatibus exercuit, cum per legatos bellum Parthicum gerens imperator appellatus esset, cum Marcus horis omnibus rei publicae actibus incubaret patienterque delicias fratris et prope [non] invitus ac volens ferret. Denique omnia, quae ad bellum erant necessaria, Romae positus et disposuit Marcus et ordinavit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License