21. Cum Mauri Hispanias prope omnes
vastarent, res per legatos bene gestae sunt. Et cum per Aegyptum Bucolicis
milites gravia multa fecissent, per Avidium Cassium retunsi sunt, qui postea
tyrannidem arripuit. Sub ipsis profectionis diebus in secessu Praenestino agens
filium, nomine Verum Caesarem, execto sub aure tubere septennem amisit. Quem
non plus quinque diebus luxit consolatusque etiam medicos [se] actibus publicis
reddidit. Et quia ludi Iovis Optimi Maximi erant, interpellari eos publico
luctu noluit iussitque, ut statuae tantum modo filio mortuo decernerentur, et
imago aurea circensibus per pompam ferenda, et ut saliari carmini nomen eius
insereretur. Instante sane adhuc pestilentia et deorum cultum diligentissime
restituit et servos, quem ad modum bello Punico factum fuerat, ad militiam
paravit, quos voluntarios exemplo volonum appellavit. Armavit etiam
gladiatores, quos obsequentes appellavit. Latrones
etiam Dalmatiae atque Dardaniae milites fecit. Armavit et diogmitas. emit et
Germanorum auxilia contra Germanos. Omni
praaeterea diligentia paravit legiones ad Germanicum et Marcomannicum bellum.
Et, ne provincialibus esset molestus, auctionem rerum aulicarum, ut diximus,
fecit in foro divi Traiani, in qua praeter vestes et pocula et vasa aurea etiam
signa cum tabulis magnorum artificum vendidit. Marcomannos in ipso transitu
Danuvii delevit et praedam provincialibus reddidit.
22.
Gentes omnes ab Illyrici limite usque in Galliam
conspiraverant, ut Marcomanni, Varistae, Hermunduri et Quadi, Svevi, Sarmatae,
Lacringes et Burei + hi aliique cum Victualis, Sosibes, Sicobotes Roxolani,
Basternae, Halani, Peucini, Costoboci. Inminebat et Parthicum bellum et Brittanicum.
Magno igitur labore etiam duo gentes asperimas vicit militibus sese
imitantibus, ducentibus etiam exercitum legatis et praefectis praetorio,
accepitque in deditionem Marcomannos plurimis in Italiam traductis. Semper sane
cum optimatibus non solum bellicas res sed etiam civiles, priusquam faceret
aliquid, contulit. Denique sententia illius praecipua semper haec fuit :
"Aequius est, ut ego tot talium amicorum consilium sequar, quam ut tot tales
amici meam unius voluntatem sequantur." Sane quia durus videbatur ex
philosophiae institutione Marcus ad militiae labores atque ad omnem vitam,
graviter carpebatur, sed male loquentum vel sermoni vel litteris respondebat.
Et multi nobiles bello Germanico sive Marcomannico immo plurimarum gentium
interierunt - quibus omnibus statuas in foro Ulpio colloquavit -; quare
frequenter amici suaserunt, ut a bellis discederet [et] Romam veniret, sed ille
contempsit ac perstitit nec prius recessit, quam omnia bella finiret.
Provincias ex proconsularibus consulares aut ex consularibus proconsulares aut
praetorias pro belli necessitate fecit. Res etiam in Sequanis turbatas censura
et auctoritate repressit. Compositae res
et [in] Hispania, quae per Lusitaniam turbatae erant. Filio Commodo accersito
ad limitem togam virilem dedit, quare congiarium populo divisit, et eum ante
tempus consulem designavit
23. Si quis umquam proscriptus est a
praefecto urbi, non libenter accepit. Ipse in largitionibus pecuniae publicae
parcissimus fuit, quod laudi potius datur quam reprehensioni, sed tamen et
bonis viris pecunias dedit et oppidis labentibus auxilium tulit et tributa vel
vectigalia, ubi necessitas cogebat, remisit. Absens populi Romani voluptates curari vehementer praecepit per
ditissimos editores. Fuit enim populo hic sermo, cum sustulisset ad bellum
gladiatores, quod populum sublatis voluptatibus vellet cogere ad philosophiam.
Iusserat enim, ne mercimonia impedirentur, tardius pantomimos exhiberi, non
totis diebus. De amatis pantomimis ab uxore fuit sermo, ut superius diximus. Sed haec
omnia per epistolas suas purgavit. Idem Marcus sederi in civitatibus vetuit in
equis sive vehiculis. Lavacra mixta summovit. mores matronarum conposuit diffluentes
et iuvenum nobilium. Sacra Serapis a
vulgaritate Pelusiasca summovit. Fama fuit sane, quod sub philosophorum specie quidam rem
publicam vexarent et privatos. quod ille purgavit.
24. Erat mos iste Antonino, ut omnia
crimina minore supplicio, quam legibus plecti solent, punirent, quamvis
nonnumquam contra manifestos et gravium criminum reos inexorabilis permaneret.
Capitales causas hominum honestorum ipse cognovit, et quidem summa aequitate,
ita ut praetorem reprehenderet, qui cito reorum causas audierat, iuberetque
illum iterum cognoscere, dignitatis eorum interesse dicens, ut ab eo
audirentur, qui pro populo iudicaret. Aequitatem
autem etiam circa captos hostes custodivit. Infinitos ex gentibus in Romano
solo collocavit. Fulmen de caelo precibus suis contra hostium machinamentum
extorsit suis pluvia impetrata, cum siti laborarent. Voluit Marcomanniam
provinciam, voluit etiam Sarmatiam facere, et fecisset, nisi Avidius Cassius
rebellasset sub eodem in oriente. Atque imperatorem se appellavit, ut quidam
dicunt, Faustina volente, quae de mariti valetudine desperaret. Alii dicunt,
ementita morte Antonini Cassium imperatorem se appellasse, cum divum Marcum
appellasset. Et Antoninus quidem non est satis motus defectione Cassii nec [in] eius
affectus saevit. Sed per senatum hostis est iudicatus bonaque eius proscripta
per aerarium publicum.
|