25. Relicto ergo Sarmatico
Marcommannicoque bello contra Cassium profectus est. Romae etiam turbae
fuerunt, quasi Cassius absente Antonino adventaret. sed Cassius statim
interfectus est, caputque eius adlatum est ad Antoninum. Marcus tamen non
exultavit interfectione Cassii caputque eius humari iussit. Maecianum etiam,
filium Cassii, cui Alexandria erat commissa, exercitus occidit; nam et
praefectum praetorio sibi fecerat, qui et ipse occisus est. In conscios
defectionis vetuit senatum graviter vindicare, simul petit, ne qui senator
tempore principatus sui occideretur, eius pollueretur imperium - eos etiam, qui
deportati fuerant, revocari iussit, - cum paucissimi centuriones capite essent
puniti. Ignovit et civitatibus, quae Cassio consenserant, ignovit et
Antiochensibus, qui multa in Marcum pro Cassio dixerant. Quibus et spectacula
et conventus publicos tulerat et omnium contionum genus, contra quos edictum
gravissimum misit. Seditiosos autem eos et oratio Marci indicat indita a Mario
Maximo, qua ille usus est apud amicos. Denique noluit Antiochiam videre, cum
Syriam peteret. Nam nec Cyrrum voluit videre, ex qua erat Cassius.
26. Fuit Alexandriae clementer cum
his agens. Postea tamen Antiochiam vidit. multa egit cum regibus et pacem
confirmavit sibi occurentibus cunctis regibus et legatis Persarum. Omnibus
orientalibus provinciis carissimus fuit. apud multas etiam philosophiae
vestigia reliquit. Apud Aeyptios civem se egit et philosophum in omnibus
studiis, templis, locis. et cum multa Alexandrini in Cassium dixissent fausta,
tamen omnibus ignovit et filiam suam apud eos relinquit. Faustinam suam in radicibus montis Tauri in vico
Halalae exanimatam vi subiti morbi amisit. Petit a senatu, ut honores Faustinae
aedemque decernerent, laudata eadem, cum impudicitiae fama graviter laborasset.
Quae Antoninus
vel nesciit vel dissimulavit. novas puellas Faustinianas instituit in honorem
uxoris mortuae. Divam etiam Faustinam a senatu appellatam gratulatus est. Quam
secum et in aestivis habuerat, ut matrem castrorum appellaret. Fecit et
coloniam vicum, in quo obiit Faustina, et aedem illi exstruxit. Sed haec postea
aedis Heliogabalo dedicata est. Ipsum Cassium pro clementia occisum passus est,
non occidi iussit. Deportatus est Heliodorus, filius Cassi, et alii liberum
exilium acceperunt cum bonorum parte. Filii autem Cassii et amplius media parte
acceperunt paterni patrimonii, et auro atque argento adiuti, mulieres autem
etiam ornamentis: ita ut Alexandria, filia Cassii, et Druncanius gener liberam
vagandi potestatem haberent commendati amitae marito. Doluit denique Cassium
extinctum, dicens voluisse se sine senatorio sanguine imperium transigere
(voluisse se).
27. Orientalibus rebus ordinatis
Athenis fuit et initialia Cereris adit, ut se innocentem probaret, et sacrarium
solus ingressus est. Revertens ad Italiam
navigio tempestatem gravissimam passus est. Per Brundisium veniens in Italia
togam et ipse sumpsit et milites togatos esse iussit, nec umquam sagati fuerunt
sub eo milites. Romam ut venit, triumphavit et inde Lavinium profectus est. Commodum deinde sibi collegam in tribuniciam
potestatem iunxit, coniarium populo dedit et spectacula mirifica; dein civilia
multa correxit. Gladiatorii muneris sumptus modum fecit. Sententia Platonis
semper in ore illius fuit florere civitates, si aut philosophi imperarent aut
imperantes philosopharentur. Filio suo Brutii Praesentis filiam iunxit nuptiis
celebratis exemplo privatorum, quare etiam congiarium dedit populo. Dein ad
conficiendum bellum conversus in administratione eius belli obit labentibus iam
filii moribus ab instituto suo. Triennio bellum postea cum Marcomannis,
Hermunduris, Sarmatis, Quadis etiam egit et, si anno uno superfuisset,
provincias ex his fecisset. Ante biduum quam exspiraret, admissis amicis
dicitur ostendisse sententiam de filio eandem quam Philippus de Alexandro, cum
de male sentiret, addens minime se aegre ferre [quod moreretur, sed quod
moreretur talem] filium superstitem relinquens; nam iam Commodus turpem se et
cruentum ostentabat.
28.
Mors autem talis fuit: cum aegrotare coepisset,
filium advocavit atque ab eo primum petit, ut belli reliquias non contempneret,
ne videretur rem p. prodere. Et, cum filius ei respondisset cupere se primum
sanitatem, ut vellet, permisit, petens tamen, ut expectasset paucos dies, haut
simul proficisceretur. Deinde abstinuit victu potuque mori cupiens auxitque
morbum. Sexta die vocatis amicis et ridens res humanas mortem autem contempnens
ad amicos dixit : "Quid de me fletis et non magis de pestilentia et
communi morte cogitatis?" Et cum illi vellent recedere, ingemescens ait :
"Si iam me dimittitis, vale vobis dico vos praecedens." Et cum ab eo
quaereretur, cui filium commendaret, ille respondit : "Vobis, si dignus
fuerit, et dis inmortalibus." Exercitus
cognita mala valetudine vehementissime dolebant, quia illum unice amarunt. Septimo die gravatus est
et solum filium admisit, quem statim dimisit, ne in eum morbus transiret.
Dimisso filio caput operuit quasi volens dormire, sed nocte animam efflavit.
fertur filium mori voluisse, cum eum talem videret futurum, qualis exstitit
post eius mortem, ne, ut ipse dicebat, similis Neroni, Caligulae et Domitiano
esset.
29. Crimini ei datum est, quod
adulteros uxoris promoverit, Tertullum et Tutilium et Orfitum et Moderatum, ad
varios honores, cum Tertullum et prandentem cum uxore deprehenderit. De quo
mimus in scaena praesente Antonino dixit; cum stupidus nomen adulteri uxoris a
servo quaereret et ille diceret ter "Tullus", et adhuc stupidus
quaereret, respondit ille : "Iam tibi dixi ter, Tullus dicitur." Et
de hoc quidem multa populus, multa etiam alii dixerunt patientiam Antonini
incusantes. ante tempus sane mortis, priusquam ad bellum Marcomannicum rediret,
in Capitolio iuravit nullum senatorem se sciente occisum, cum etiam rebelliones
dixerit se servaturum fuisse, si scisset; nihil enim magis et timuit et
deprecatus est quam avaritiae famam, de qua se multis epistulis purgat.
Dederunt ei vitio, quod et fictus fuisset nec tam simplex quam videretur aut
quam vel Pius vel Verus fuisset. Dederunt
etiam crimini, quod aulicam adrogantiam confirmaverit summovendo amicos a
societate communi et a conviviis. Parentibus consecrationem decrevit. amicos parentum etiam
mortuos statuis ornavit. Suffragatoribus
non cito credidit, sed semper diu quaesivit, quoderat verum. Enisa est Fabia,
ut Faustina mortua in eius matrimonium coiret. Sed ille concubinam sibi
adscivit procuratoris uxoris suae filiam, ne tot liberis superduceret novercam.
|