Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Veri
    • Capp. I-IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Iulius Capitolinus. Vita Veri

Capp. I-IV

1. Scio plerosque ita vitam Marci ac Veri litteris atque historiae dedicasse, ut priorem Verum intimandum legentibus darent, non imperandi secutos ordinem sed vivendi : ego vero, quod prior Marcus imperare coepit, dein Verus, qui superstite perit Marco, priorem Marcum, dehinc Verum credidi celebrandum. Igitur Lucius Ceionius Aelius Commodus Verus Antoninus, qui ex Hadriani voluntate Aelius appellatus est, ex Antonini coniunctione Verus et Antoninus, neque inter bonos neque intermalos principes ponitur. Quem constat non inhorruisse vitiis, non abundasse virtutibus, vixisse deinde non in suo libero principatu, sed sub Marco in simili ac paris maiestatis imperio, a cuius secta lascivia morum et vitae licentioris nimietate dissensit. Erat enim morum simplicum et qui adumbrare nihil posset. Huic naturalis pater fuit Lucius Aelius Verus, qui ab Hadriano adoptatus primus Caesar est dictus et in eadem statione constitutus perit. Avi ac proavi et item maiores plurimi consulares. Natus est Lucius Romae in praetura patris sui XVIII. kal. Ianuariarum die, quo et Nero, qui rerum potitus est. Origo eius paterna pleraque ex Etruria fuit, materna ex Faventia.

2. Hac prosapia genitus patre ab Hadriano adoptato in familiam Aeliam devenit mortuoque patre Caesare in Hadriani familia remansit. A quo Aurelio datus est adoptandus, cum sibi ille Pium filium, Marcum nepotem esse voluisset posteritati satis providens, et ea quidem lege, ut filiam Pii Verus acciperet, quae data est Marco idcirco, quia hic adhoc impar videbatur aetate, ut in Marci vita exposuimus. Duxit autem uxorem Marci filiam Lucillam. Educatus est in domo Tiberiana. Audivit Scaurinum grammaticum Latinum, Scauri filium, qui grammaticus Hadriani fuit, Graecos Telephum atque Hefaestionem, Harpocrationem, rhetores Apollonium, Celerem Caninium et Herodem Atticum, Latinum Cornelium Frontonem, philosophos Apollonium et Sextum. Hos omnes amavit unice, atque ab his in vicem dilectus est, nec tamen ingeniosus ad litteras. Amavit autem in pueritia versus facere, post orationes. Et melior quidem orator fuisse dicitur quam poeta, immo, ut verius dicam, peior poeta quam rhetor. Nec desunt, qui dicant eum adiutum ingenio amicorum atque abaliis ei illa ipsa, qualiacumque sunt, scripta; si quidem multos disertos et eruditos semper secum habuisse dicitur. Educatorem habuit Nicomedem. Fuit voluptarius et nimis laetus et omnibus deliciis, ludis, iocis decenter aptissimus. Post septimum annum in familiam Aureliam traductus Marci moribus et auctoritate formatus est. Amavit venatus, palaestras et omnia exercitia iuventutis. Fuitque privatus in domo imperatoria viginti et tribus annis.

3. Qua die togam virilem Verus accepit, Antoninus Pius ea occasione, qua patris templum dedicabat, populo liberalis fuit, mediusque inter Pium et Marcum idem [se] resedit, cum quaestor populo munus daret. Post quaesturam statim consul est factus cum Sextio Laterano. Interiectis annis cum Marco fratre iterum factus est consul. Diu autem et privatus fuit et ea honorificentia caruit, qua Marcus ornabatur. Nam neque in senatu ante quaesturam sedit neque in itinere cum patre, sed cum praefecto praetorii vectus est, nec aliud ei honorificentiae ad nomen adiunctum est quam quod Augusti filius appellatus est. Fuit studiosus etiam circensium haut aliter quam gladiatorii muneris. hic cum tantis deliciarum et luxuriae quateretur erroribus, ab Antonino videtur ob hoc retentus, quod eum paterita in adoptionem Pii transire iusserat, ut nepotem appellaret. Cui, quantum videtur, fidem exhibuit, non amorem. Amavit tamen Antoninus Pius simplicitatem ingenii puritatemque vivendi hortatusque est, ut imitaretur, et fratrem. Defuncto Pio Marcus in eum omnia contulit, participatu etiam imperatoriae potestatis indulto, sibique consortem fecit, cum illi soli senatus detulisset imperium.

4. Dato igitur imperio et indulta tribunicia potestate, post consulatus etiam honorem delatum Verum vocari praecepit, suum in eum transferens nomen, cum ante Commodus vocaretur. Lucius quidem Marco vicem reddens si [quid] susciperet obsecutus ut legatus proconsuli vel praeses imperatori. Iam primum enim Marcus pro ambobus ad milites est locutus, et pro consensu imperii graviter se et ad Marci mores egit. Ubi vero in Syriam profectus est, non solum licentia vitae liberioris, sed etiam adulteriis et iuventutis amoribus infamatus est, si quidem tantae luxuriae fuisse dicitur, ut etiam, [postea] quam [postea] de Syria redit, popinam domi instituerit, ad quam post convivium Marci devertebat, ministrantibus sibi omni genere turpium personarum. Fertur et nocte perpeti alea lusisse, cum in Syria concepisset id vitium, atque in tantum vitiorum Gaianorum et Neronianorum ac Vitellianorum fuisse aemulum, ut vagaretur nocte per tabernas ac lupanaria obtecto capite cucullione vulgari viatorio et comisaretur cum triconibus, committeret rixas, dissimulans quis esset, saepeque efflictum livida facie redisse et in tabernis agnitum, cum sese absconderet. Iaciebat et nummos in popinas maximos, quibus calices frangeret. Amavit et aurigas prasino favens. Gladiatorum etiam frequentius pugnas in convivio habuit trahens cenas in noctem et in toro convivali condormiens, ita ut levatus cum stromatibus in cubiculum perferretur. Somni fuit permodici, digestionis facillimae. Sed Marcus haec omnia [non] nesciens dissimulabat rem pudore illo, ne reprehenderet fratrem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License