Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Veri
    • Capp. V-VIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. V-VIII

5. Et notissimum eius quidem fertur tale convivium, in quo primum duodecim accubuisse dicitur, cum sit notissimum dictum de numero convivarum : "Septem convivium, nevem vero convicium;" donatos autem pueros decoros, qui ministrabant, singulis, donatos etiam structores et lances singulis quibusque, donata et viva animalia vel cicurum vel ferarum avium vel quadripedum, quorum cibi adpositi erant, donatos etiam calices singulis per singulas potiones, myrrinos et crystallinos Alexandrinos, quotiens bibitum est; data etiam aurea atque argentea pocula et gemmata, coronas quin etiam datas lemniscis aureis interpositis et alieni temporis floribus, data et vasa aurea cum unguentis ad speciem alabastrorum, data et vehicula cum mulabus ac mulionibus cum iuncturis argenteis, ut ita de convivio redirent. Omne autem convivium aestimatum dicitur sexagies centenis milibus sestertiorum. Hoc convivium posteaquam Marcus audivit, ingemuisse dicitur et doluisse publicum fatum. Post convivium lusum est tesseris usque ad lucem. Et haec quidem post Parthicum bellum, ad quod eum misisse dicitur Marcus, ne vel in urbe ante oculos omnium peccaret, vel ut parsimoniam peregrinatione addisceret, vel ut timore bellico emendatior rediret, vel ut se imperatorem esse cognosceret. Sed quantum profecerit, cum alia vita tum haec, quam narravimus, caena monstrabit.

6. Circensium tantam curam habuit, ut frequenter provincia litteras causa circensium et miserit et acceperit. Denique etiam praesens et cum Marco sedens multas a venetianis est passus iniurias, quod turpissime contra eos faveret; nam et Volucri equo prasino aureum simulacrum fecerat, quod secum portabat; cui quidem passas uvas et nucleos in vicem hordei in praesepe ponebat, quem sagis fuco tinctis coopertum in Tiberianam adadduci iubebat, cui mortuo sepulchrum in Vaticano fecit. In huius equi gratiam primum coeperunt equis aurei velbrabia postulari. In tanto autem equus ille honore fuit, ut ei a populo prasinianorum saepe modius aureorum postularetur. Profectum eum ad Parthicum bellum Marcus Capuam prosecutus est; cumque inde per omnium villas se ingurgitaret, morbo inplicitus apud Canusium aegrotavit. Quo ad eum visendum frater contendit. Multa in eius vita ignava et sordida etiam belli tempore deteguntur. Nam cum interfecto legato, caesis legionibus, Syris defectionem cogitantibus oriens vastaretur, ille in Apulia venabaturet apud Corinthum et Athenas inter symfonias et cantica navigabatet per singulas maritimas civitates Asiae, Pamphyliae Ciliciaeque clariores voluptatibus immorabatur.

7. Antiochiam posteaquam venit, ipse quidem se luxuriae dedidit. Duces autem confecerunt Parthicum bellum, Statius Priscus et Avidius Cassius et Martius Verus per quadriennium, ita ut Babylonem et Mediam pervenirent et Armeniam vindicarent. Partumque ipsi nomen est Armenici, Parthici, Medici, quod etiam Marco Romae agenti delatum est. Egit autem per quadriennium Verus hiemem Laodiciae, aestatem apud Daphnen, reliquam partem Antiochiae. Risui fuit omnibus Syris, quorum multa ioca in theatro in eum dicta exstant. Vernas in triclinium Saturnalibus et diebus festis semper admisit. Ad Eufraten tamen inpulsu comitum suorum secundo profectus est. Efesum etiam redit, ut Lucillam uxorem missam a patre Marco susciperet, et idcirco maxime, ne Marcus cum ea in Syriam veniret ac flagitia eius adnosceret. nam senatui Marcus dixerat se filiam in Syriam deducturum. Confecto sane bello regna regibus, provincias vero comitibus suis regendas dedit. Romam inde ad triumphum invitus, quod Syriam quasi regnum suum relinqueret, redit et pariter cum fratre triumphavit susceptisa senatu nominibus, quae in exercitu acceperat. Fertur praeterea ad amicae vulgaris arbitrium in Syria posuisse barbam. Unde in eum a Syris multa sunt dicta.

8. Fuit eius fati, ut in eas provincias, per quas redit, Romam usque luem secum deferre videretur. Et nata fertur pestilentia in Babylonia, ubi de templo Apollinis ex arcula aurea, quam miles forte inciderat, spiritus pestilens evasit, atque inde Parthos orbemque complesse, et hoc non Lucii Veri vitio sed Cassii, a quo contra fidem Seleucia, quae ut amicos milites nostros receperat, expugnata est. Quod quidem inter ceteros etiam Quadratus, belli Parthici scriptor, incusatis Seleucenis, qui fidem primi ruperant, pugat. Habuit hanc reverentiam Marci Verus, ut nomina, quae sibi delata fuerant, cum fratre communicaret die triumphi, quem pariter celebrarunt. Reversus e Parthico bello minore circa fratrem cultu fuit Verus; nam et libertis inhonestius indulsit et multa sine fratre disposuit. His accessit, quod, quasi reges aliquos ad triumphum adduceret, sic histriones eduxit e Syria, quorum praecipuus fuit Maximinus, quem Paridis nomine nuncupavit. Villam praeterea extruxit in via Clodia famosissimam, in qua permultos dies et ipse ingenti luxuria debacchatus est cum libertis suis et amicis Paridis, quorum praesentia Nulla inerat reverentia, et Marcum rogavit, qui venit, ut fratri venerabilem morum suorum et imitandam ostenderet sanctitudinem, et quinque diebus ineadem villa residens cognitionibus continuis operam dedit, aut convivante fratre aut convivia comparante. Habuit et Agrippum histrionem, cui cognomentum erat Memfi, quem et ipsum e Syria velut tropaeum Parthicum adduxerat, quem Apolaustum nominavit. Adduxerat secum et fidicinas et tibicines et histriones scurrasque mimarios et praestigiatores et omnia mancipiorum genera, quorum Syria et Alexandria pascitur voluptate, prorsus ut videretur bellum non Parthicum sed histrionicum confecisse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License