Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Vulcacius Gallicanus V.C. Vita Avidii Cassii
    • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Vulcacius Gallicanus V.C. Vita Avidii Cassii

Capp. I-III

1. Avidius Cassius, ut quidam volunt, ex familia Cassiorum fuisse dicitur per matrem, [homine] novo genitus Avidio Severo, qui ordines duxerat et post ad summas dignitates pervenerat; cuius Quadratus in historiis meminit, et quidemgraviter, cum illum summum virum et necessarium rei p. adserit et apud ipsum Marcum praevalidum; nam iam eo imperante perisse fatali sorte perhibetur. Hic ergo Cassius ex familia, ut diximus, Cassiorum, qui in C. Iulium conspiraverant, oderat tacite principatum nec ferre poterat imperatorium nomen dicebatque nil esse gravius nomine imperii, quod non posset e re p. tolli nisi per alterum imperatorem. Denique temptasse in pueritia dicitur extorquere etiam Pio principatum, sed per patrem, virum sanctum et gravem, adfectationem tyrannidis latuisse, habitum tamen semper ducibus suspectum. Vero autem illum parasse insidias ipsius Veri epistula indicat, quam inserui. Ex epistula Veri: "Avidius Cassius avidus est, quantum et mihi videtur et iam inde sub avo meo, patre tuo, innotuit, imperii: quem velim observari iubeas. Omnia ei nostra displicent, opes non mediocres parat, litteras nostras ridet. Te philosopham aniculam, me luxuriosum morionem vocat. Vide quid agendum sit. Ego hominem non odi, sed vide, ne tibi et liberis tuis non bene consulas, cum talem inter praecinctos habeas, qualem milites libenter audiunt, libenter vident."

2. Rescriptum Marci de Avidio Cassio: "Epistulam tuam legi, sollicitam potius [quam] imperatoriam et non nostri temporis. Nam si ei divinitus debetur imperium, non poterimus interficere, etiamsi velimus. - Scis enim proavi tui dictum: "successorem suum nullus occidit" -; sin minus, ipse sponte sinenostra crudelitate fatales laqueos inciderit. Adde quod non possumus reum facere, quem et nullus accusat et, ut ipse dicis, milites amant. Deinde in causis maiestatis haec natura est, ut videantur vim pati etiam quibus probatur. Scis enim ipse, quid avus tuus Hadrianus dixerit: "misera conditio imperatorum, quibus de affectata tyrannide nisi occisis non potest credi." Eius autem exemplum ponere [malui] quam Domitiani, qui hoc primus dixisse fertur; tyrannorum enim etiam bona dicta non habent tantum auctoritatis, quantum debent. Sibi ergo habeat suos mores, maxime cum bonus dux sit et severus et fortis et rei p. necessarius. Nam quod dicis liberis meis cavendum esse morte illius: plane liberi mei pereant, si magis amari merebitur Avidius quam illi et si rei p. expediet Cassium vivere quam liberos Marci." Haec de Cassio Verus, haec Marcus.

3. Sed nos hominis naturam et mores breviter explicabimus; neque enim plura de his sciri possunt, quorum vitam et inlustrare nullus audet eorum causa, a quibus oppressi fuerint. Addemus autem, quemadmodum ad imperium venerit et quemadmodum sit occisus et ubi victus. Proposui enim, Diocletiane Auguste, omnes, qui imperatorium nomen sive [iusta causa sive] iniusta habuerunt, in litteras mittere, ut omnes purpuratos, Auguste, cognosceres. Fuit his moribus, ut nonnumquam trux et asper videretur aliquando mitis et lenis, saepe religiosus, alias contemptor sacrorum, avidus vini item abstinens, cibi adpetens et inediae patiens, Veneris cupidus et castitatis amator. Nec defuerunt qui illum Catilinam vocarent, cum et ipse se ita gauderet appellari, addens futurum se Sergium, si dialogistam occidisset, Antoninum hoc nomine significans, quitantum enituit in philosophia, ut iturus ad bellum Marcomannicum timentibus cunctis, ne quid fatale proveniret, rogatus sit non adulatione sed serio, ut praecepta philosophiae ederet. Nec ille timuit, sed per ordinem paraeneseos - hoc est praeceptionum - per triduum disputavit. Fuit praeterea disciplinae militaris Avidius Cassius tenaxet qui se Marium dici vellet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License