Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Vulcacius Gallicanus V.C. Vita Avidii Cassii
    • Capp. IV-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IV-VI

4. Quoniam de severitate illius dicere coepimus, multa extant crudelitatis potius quam severitatis eius indicia. Nam primum milites, qui aliquid provincialibus tulissent per vim, in illis ipsis locis, in quibus peccaverant, in crucem sustulit. Primus etiam id supplicii genus invenit, ut stipitem grandem poneret pedum octoginta et centum [id est materiam] et a summo usque ad imum damnatos ligaret et ab imo focum adponeret incensisque aliis alios fumo, cruciatu, timore etiam necaret. Idem denos catenatos in profluentem mergi iubebat vel in mare. Idem multis desertoribus manus excidit, aliis crura incidit ac poplites dicens maius exemplum esse adviventis miserabiliter criminosi quam occisi. Cum exercitum duceret, et inscio ipso manus auxiliaria centurionibus suis auctoribus tria milia Sarmatarum neglegentius agentum in Danuvii ripis occidissent et cum praeda ingenti ad eum redissent sperantibus centurionibus praemium, quod perparva manu tantum hostium segnius agentibus tribunis et ignorantibus occidissent, rapi eos iussit et in crucem tolli servilique supplicio adfici, quod exemplum non extabat, dicens evenire potuisse, ut essent insidiae ac periret Romani imperii reverentia. Et cum ingens seditio in exercitu orta esset, processit nudus campestri solo tectus et ait: "Percutite", inquit, "Me, si audetis et corruptae disciplinae facinus addite." Tunc conquiescentibus cunctis meruit timeri, quia ipse non timuit. Quae res tantum disciplinae Romanis addidit, tantum terroris barbaris iniecit, ut pacem annorum centum ab Antonino absente peterent, si quidem viderant damnatos Romani ducis iudicio etiam eos, qui contra fas vicerant.

5. De hoc multa gravia contra militum licentiam facta inveniuntur apud Aemilium Parthenianum, qui adfectatores tyrannidis iam inde a veteribus historiae tradidit. Nam et virgis caesos in foro et in mediis castris securi percussi qui ita meruerunt, et manus multis amputavit. Et praeter laridum ac buccellatum atque acetum militem in expeditione portare prohibuit et, si aliud quippiam repperit, luxuriem non levi supplicio adfecit. Extat de hoc epistula divi Marci ad praefectum suum talis: "Avidio Cassio legiones Syriacas dedi diffluentes luxuria et Dafnidis moribus agentes, quas totas excaldantes se repperisse Caesonius Vectilianus scripsit. Et puto me non errasse, si quidem et tu notum habeas Cassium, hominem Cassianae severitatis et disciplinae. Neque enim milites regi possunt nisi vetere disciplina. Scis enim versum a bono poeta dictum et omnibus frequentatum : "Moribus antiquis res stat Romana virisque." Tu tantum fac adsint legionibus abunde commeatus, quos, si bene Avidium novi, scio non perituros." Praefecti ad Marcum: "Recte consuluisti, mi domine, quod Cassium praefecisti Syriacis legionibus. Nihil enim tam expedit quam homo severior Graecanicis militibus. Ille sane omnes excaldationes, omnes flores de capite, collo et sinu militi excutiet. Annona militaris omnis parata est, neque quicquam deest sub bono duce: non enim multum aut quaeritur aut inpenditur."

6. Nec fefellit de se iudicium habitum. Nam statim et ad signa edici iussit et programma in parietibus fixit, ut, si quis cinctus inveniretur apud Dafnen, discinctus rediret. Arma militum septima die semper respexit, vestimenta etiam et calciamenta et ocreas, delicias omnes de castris summovit iussitque eos hiemem sub pellibus agere, nisi corrigerent suos mores; et egissent, nisi honestius vixissent. Exercitium septimi diei fuit omnium militum, ita ut et sagittas mitterent et armis luderent. Dicebat enim miserum esse, cum exercerentur athletae, venatores et gladiatores, non exerceri milites; quibus minor esset futurus labor, si consuetus esset. Ergo correcta disciplina et in Armenia et in Arabia et in Aegyptores optime gessit amatusque est ab omnibus orientalibus et speciatim ab Antiochensibus, qui etiam imperio eius consenserunt, ut docet Marius Maximus in vita divi Marci. Nam cum et Bucolici milites per Aegyptum gravia multa facerent, ab hoc retunsi sunt, ut idem Marius Maximus refert in eo libro, quem secundum de vita Marci [et] Antonini edidit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License