Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Vulcacius Gallicanus V.C. Vita Avidii Cassii
    • Capp. X-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. X-XII

10. Item alia epistula eiusdem Faustinae ad Marcum: "Mater mea Faustina patrem tuum Pium in defectione Celsi si hortata est, ut pietatem primum circa suos servaret, sic circa alienos. Non enim pius est imperator, qui non cogitat uxorem et filios. Commodus noster vides in qua aetate sit. Pompeianus generet senior est et peregrinus. Vide, quid agas de Avidio Cassio et de eius consciis. Noli parcere hominibus, qui tibi non pepercerunt et nec mihi nec filiis nostris parcerent, si vicissent. Ipsa iter tuum mox consequor: quia Fadilla nostra aegrotabat, in Formianum venire non potui. Sed si te Formis invenire non potuero, adsequar Capuam, quae civitas et meam et filiorum nostrum aegritudinem poterit adiuvare. Soteridam medicum in Formianum ut dimittas, rogo. Ego autem Pisitheo nihil credo, qui puellae virgini curationem nescit adhibere. Signatas mihi litteras Calpurnius dedit: ad quas rescribam, si tardavero, per Caecilium senem spadonem, hominem, ut scis, fidelem. Cui verbo mandabo, quid uxor Avidii Cassii et filii et gener de te iactare dicantur."

11. Ex his litteris intellegitur Cassio Faustinam consciam non fuisse quin etiam supplicium eius graviter exegisse, siquidem Antoninum quiescentem et clementiora cogitantem ad vindictae necessitatem impulit. Cui Antoninus quid rescripserit, subdita epistula perdocebit: "Tu quidem, mea Faustina, religiose pro marito et pro nostris liberis agis. nam relegi epistulam tuam in Formiano, qua me hortaris, ut in Avidii conscios vindicem. Ego vero et eius liberis parcam et genero et uxori et ad senatum scribam, ne aut proscriptio gravior sit aut poena crudelior. Non enim quicquam est, quod imperatorem Romanum melius commendet gentibus quam clementia. Haec Caesarem deum fecit, haec Augustum consecravit, haec patrem tuum specialiter Pii nomine ornavit. Denique si ex mea sententia de bello iudicatum esset, nec Avidius esset occisus. Esto igitur secura: "Di me tuentur, dis pietas mea - cordi es." Pompeianum nostrum in annum sequentem consulem dixi." Haec Antoninus ad coniugem.

12. Ad senatum autem qualem orationem miserit, interest scire. Ex oratione Marci Antonini: "Habetis igitur, p. c., pro gratulatione victoriae generum meum consulem, Pompeianum dico, cuius aetas olim remuneranda fuerat consulatu, nisi viri fortes intervenissent, quibus reddi debuit, quod a re p. debebatur. Nunc quod ad defectionem Cassianam pertineret, vos oro atque obsecro, p.c., ut censura vestra deposita meam pietatem clematiamque servetis, immo vestram neque quemquam ullum senatus occidat. Nemo senatorum puniatur, nullius fundatur viri nobilis sanguis, deportati redeant, proscripti bona recipiant. Utinam possem multos etiam ab inferis ecxitare ! non enim umquam placet in imperatore vindicta sui doloris, quaesi iustior fuerit, acrior videtur. Quare filiis Avidii Cassii et genero et uxori veniam dabitis. Et quid dico veniam, cum illi nihil fecerint. Vivant igitur securi scientes sub Marco vivere. Vivant in patrimonio parentum pro parte donato, auro, argento, vestibus fruantur. sint divites, sint securi, sint vagi et liberi et per ora omnium ubique populorum circumferant meae, circumferant vestrae pietatis exemplum. Nec magna haec est, p.c., clementia, veniam proscriptorum liberis et coniugibus dari: ego vero a vobis peto, ut conscios senatorii ordinis et equestris a caede, a proscriptione, a timore, ab infamia, ab invidia et postremo abomni vindicetis iniuria detisque hoc meis temporibus, ut in causa tyrannidis, qui in tumultu cecidit, probetur occisus."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License