Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Lampridius. Vita Commodi Antonini
    • Capp. I-IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Aelius Lampridius. Vita Commodi Antonini

Capp. I-IV

1. De Commodi Antonini parentibus in vita Marci Antonini satis est disputatum. Ipse autem natus est apud Lanuvium cum fratre Antonino gemino pridie kal. Septembres patre patruoque consulibus, ubi et avus maternus dicitur natus. Faustina cum esset Commodum cum fratre praegnans, visa est in somnis serpentes parere, sed ex his unum ferociorem. Cum autem peperisset Commodum atque Antoninum, Antoninus quadrimus elatus est, quem parem astrorum cursu Commodo mathematici promittebant. Mortuo igitur fratre Commodum Marcus et suis praeceptis et [et] magnorum atque optimorum virorum erudire conatus est. Habuit litteratorem Graecum Onesicraten, Latinum Capellam Antistium; orator ei Ateius Sanctus fuit. Sed tot disciplinarum magistri nihil ei profuerunt. Tantum valet aut ingenii vis aut eorum, qui in aula instituto res habentur. Nam a prima statim pueritia turpis, improbus, crudelis, libidinosus, ore quoque pollutus et constupratus fuit, iam in his artifex, quae stationis imperatoriae non erant, ut calices fingeret, saltaret, cantaret, sibilaret, scurram deniqueet gladiatorem perfectum ostenderet. Auspicium crudelitatis apud Centumcellas dedit anno aetatis duodecimo; nam cum tepidius forte lotus esset, balneatorem in fornacem conici iussit; quando a paedagogo, cui hoc iussum fuerat, vervecina pellis in fornace consumpta est, ut fidem poenae de fetore nidoris impleret. Appelatus est autem Caesar puer cum fratre Vero. Quarto decimo aetatis anno in collegium sacerdotum adscitus est.

2. Cooptatus est inter + tressolos... princeps iuventutis, cum togam sumpsit. adhuc in praetexta puerili congiarium dedit atque ipse in basilica Traiani praesedit. Indutus autem toga est nonarum Iuliarum die, quo in terris Romulus non apparuit, et eo tempore, quo Cassius a Marco descivit. Profectus est commendatus militibus cum patre in Syriam et Aegyptum et cum eo Romam redit. Post haec venia legis annariae impetrata consul est factus et cum patre imperator est appellatus V. kal. Dec. die Pollione et Apro consulibus et triumphavit cum patre; nam et hoc patres decreverant. Profectus est cum patre et ad Germanicum bellum. Adhibitos custodes vitae suae honestiores ferre non potuit, pessimos quosque detinuit et summotos usque ad aegritudinem desideravit. Quibus per patris mollitiem restitutis popinas et ganeas in Palatinis semper aedibus fecit neque umquam pepercit vel pudori vel sumptui. In domo aleam exercuit. Mulierculas formae scitioris ut prostibula mancipia perficiens lupanarium ad ludibrium pudicitae contraxit. insectatus est propolas circum foranos. Equos currules sibi conparavit. Aurigae habitu currus rexit, gladiatoribus convixit, aquam gessitut lenonum minister, ut probris natum magis quam ei loco eum crederes, ad quem fortuna provexit.

3. Patris ministeria seniora summovit, amicos senes abiecit. Filium Salvi Iuliani, qui exercitibus praeerat, ob inpudicitiam frustra temptavit atque exinde Iuliano tetendit insidias. Honestissimos quosque aut per contumeliam aut per honorem indignissimum abiecit. Appellatus est a mimis quasi obstupratus eosdemque ita, ut non apparerent, subito deportavit. Bellum etiam, quod pater paene confecerat, legibus hostium addictus remisit ac Romam reversus est. Romam ut redit, subactore suo Saotero post se in curru locato ita triumphavit, ut eum saepius cervice reflexa publice oscularetur. Etiam in orchestra hoc idem fecit. Et cum potaret in lucem helluareturque viribus Romani imperii, vespera etiam per tabernas ad lupanaria volitavit. Misit homines ad provincias regendas vel criminum socios vel acriminosis commendatos. In senatus odium ita venit, ut et ipse crudeliter in tanti ordinis perniciem saeviret fieretque contemptu crudelis.

4. Vita Commodi Quadratum et Lucillam compulit ad eius interfectionem consilia inire, non sine praefecti praetorii Tarruteni Paterni consilio. Datum autem est negotium peragendae necis Claudio Pompeiano propinquo. Qui ingressus ad Commodum destricto gladio, cum faciendi potestatem habuisset, in haec verba prorumpens "Hunc tibi pugionem senatus mittit" detexit facinus fatuus nec implevit multis cum eo participantibus causam. Post haec interfecti sunt Pompeianus primo et Quadratus, dein Norbana atque Norbanus et Paralius; et mater eius et Lucilla in exilium exacta. Tum praefecti praetorio cum vidissent Commodum in tantum odium incidisse obtentu Saoteri, cuius potentiam populus Romanus ferre non poterat, urbane Saoterum eductum a palatio sacrorum causa et redeuntem in hortos suos per frumentarios occiderunt. Id vero gravius quam de se ipso Commodo fuit. Paternum autem et huius caedis auctorem et, quantum videbatur, paratae necis Commodi conscium et interventorem, ne coniuratio latius puniretur, instigante Tigidio per lati clavi honorem a praefecturae administratione summovit. Post paucos dies insimulavit eum coniurationis, cum diceret ob hoc promissam Iuliani filio filiam Paterni, ut in Iulianum transferretur imperium. quare et Paternum et Iulianum et Vitruvium Secundu, Paterni familiarissimum, qui epistolas imperatorias curarat, interfecit. Domus praeterea Quintiliorum omnis extincta, quod Sextus Condiani filius specie mortis ad defectionem diceretur evasisse. Interfecta et Vitrasia Faustina et Velius Rufus et Egnatius Capito consularis. In exilium autem acti sunt Aemilius Iuncus et Atilius Severus consules. Et in multos alios varie saevitum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License