9.
Simulavit se et in Africam iturum, ut sumptum
itinerarium exigeret, et exegit eumque in convivia et aleam convertit.
Motilenum, praef. praetorii, per ficus veneno interemit. accepit statuas in
Herculis habitu, eique immolatum est ut deo. Multos praeterea paraverat
interimere. Quod per parvolum quendam proditum est, qui tabulam e cubiculo
eiecit, in qua occidendorum erant nomina scripta. Sacra Isidis coluit, ut et caput
raderet et Anubim portaret. Bellonae
servientes vere exsecare brachium praecepit studio crudelitatis. Isiacos vero pineis
usque ad perniciem pectus tundere cogebat. Cum
Anubin portaret, capita Isiacorum graviter obtundebat ore simulacri. Clava non
solum leones in veste muliebri et pelle leonina, sed etiam homines multos
adflixit. Debiles pedibus et eos, qui ambulare non possent, in gigantum modum
formavit, ita ut a gentibus de pannis et linteis quasi dracones tegerentur,
eosdemque sagittis confecit. Sacra Mithriaca homicidio vero polluit, cum illic
aliquid ad speciem timoris vel dici vel fingi soleat.
10. Iam puer et gulosus et impudicus
fuit. Adulescens omne genus hominum infamavit, quod erat secum, et ab omnibus
est infamatus. Inridentes se feris obiciebat. Eum etiam, qui Tranquilli librum
vitam Caligulae continentem legerat, feris obici iussit, quia eundem diem
natalis habuerat, quem et Caligula. Si quis sane se mori velle praedixisset,
hunc invitum praecipitari iubebat. In iocis quoque perniciosus. Nam eum, quem
vidisset albescentes inter nigros capillos quasi vermiculos habere, sturno
adposito, qui se vermes sectari crederet, capite suppuratum reddebat obtunsione
oris. Pinguem hominem medio ventre
dissicuit, ut eius intestina subito funderentur. Monopodios et luscinios eos,
quibus aut singulos oculos tulisset aut singulos pedes fregisset, appellabat.
Multos praeterea passim extinxit alios, quia barbarico habitu occurrerant,
alios quia nobiles et speciosiores erant. Habuit in deliciis homines appellatos
nominibus verendorum utriusque sexus, quos libentius suis osculis applicabat.
Habuit et hominem pene prominentem ultra modum animalium, quemonon appellabat,
sibi carissimum. quem et ditavit et sacerdotio Herculis rustici praeposuit.
11. Dicitur saepe pretiosissimis
cibis humana stercora miscuisse nec abstinuisse gustum aliis, ut putabat,
inrisis. Duos gibbos retortos in lance argentea sibi sinapi perfusos exhibuit eosdemque
statim promovit ac ditavit. Praef. praet.
suum Iulianum togatum praesente officio suo in piscinam detrusit. Quem saltare
etiam nudum ante concubinas suas iussit quatientem cymbala deformato vultu
vario genere leguminum coctorum. Ad convivium propter luxuriae continuationem
raro vocavit. Lavabat per diem septies atque octies et in ipsis balneis edebat. adibat
deorum templa pollutus stupris et humano sanguine. Imitatus est et medicum, ut
sanguinem hominibus emitteret scalpris feralibus. Menses quoque in honorem eius
pro Augusto Commodum, pro Septembri Herculem, pro Octobri Invictum, pro
Novembri Exsuperatorium, pro Decembri Amazonium ex signo ipsius adulatores
vocabant. Amazonius autem vocatus est ex amore concubinae suae Marciae, quam
pictam in Amazone diligebat, propter quam et ipse Amazonico habitu in harenam
Romanam procedere voluit. Gladiatorium etiam certamen subiit et nomina
gladiatorum recepiteo gaudio, quasi acciperet triumphalia. Iudum semper
ingressus est et, quotiens ingrederetur, publicis monumentis indi iussit.
Pugnasse autem dicitur septingenties tricies quinquies. Nominatus inter
Caesares quartum iduum Octobrium, quas Herculeas postea nominavit, Pudente et
Pollione conss. Appellatus Germanicus idibus Herculeis Maximo et Orfito
consulibus.
12. Adsumptus est in omnia collegia
sacerdotalia sacerdos XIII.kl. Invictas Pisone et Iuliano consulibus. Profectus
in Germaniam XIIII. kal. Aelias, ut postea nominavit. Isdem conss. togam
virilem accepit. Cum patre appellatus imperator V. kal. Exsuperatorias Pollione
iterum et Apro iterum consulibus. Triumphavit X. kal. Ian. isdem consulibus.
Iterum profectus III. non. Commodias Orfito et Rufo consulibus. Datus in perpetuum ab exercitu et senatu in domo
Palatina Commodiana conservandus XI. kal. Romanas Praesente iterum consule. Tertio meditans de
profectione a senatu et populo suo retentus est. Vota pro eo facta sunt nonis Piis Fusciano iterum consule. Inter haec
refertur in litteras pugnasse illum sub patre trecenties sexagies quinquies,
item postea tantum palmarum gladiatoriarum confecisse vel victis retiariis vel
occisis, ut mille contingeret. Ferarum autem diversarum manu sua occidit, ita
ut vel elephantos occideret, multa milia. et haec fecit spectante saepe populo
Romano.
|