Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Lampridius. Vita Commodi Antonini
    • Capp. XIII-XVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XVI

13. Fuit autem validus ad haec, alias debilis et infirmus, vitio etiam inter inguina prominenti, ita ut eius tumorem per sericas vestes populus Romanus agnosceret. Versus ideo multi scripti sunt, de quibus etiam in opere suo Marius Maximus gloriatur. Virium ad conficiendas feras tantarum fuit, ut elephantum conto transigeret et orygis cornu basto transmiserit et singulis ictibus multa milia ferarum ingentium conficeret. Inpudentiae tantae fuit, ut cum muliebri veste in amphitheatro vel theatro sedens publice saepissime biberit. Victi sunt sub eo tamen, cum ille sic viveret, per legatos Mauri, victi Daci et Pannoniae quoque conpositae, Brittannia, in Germania et in Dacia imperium eius recusantibus provincialibus; quae omnia ista per duces sedata sunt. Ipse Commodus in subscribendo tardus et neglegens, ita ut libellis una forma multis subscriberet, in epistolis autem plurimis "Vale" tantum scriberet. Agebanturque omnia per alios, qui etiam condemnationes in sinum vertisse dicuntur.

14. Per hanc autem neglegentiam, cum et annonam vastarent hi, qui tunc rem p. gerebant, etiam inopia ingens Romae exorta est, cum fruges non deessent. Et eos quidem, qui omnia vastabant, postea Commodus occidit atque proscripsit. Ipse vero saeculum aureum Commodianum nomine ad simulans vilitatem proposuit, ex qua maiorem penuriam fecit. Multi sub eo et alienam poenam et suam salutem pecunia redemerunt. Vendidit etiam suppliciorum diversitates et sepulturas et inminutiones malorum et alios pro aliis occidit. Vendidit etiam provincias et administrationes, cum hi, per quos venderet, partem acciperent, partem vero Commodus. Vendidit nonnullis et inimicorum suorum caedes. Vendiderunt subeo etiam eventus litium liberti. Praefectos Paternum et Perennem non diu tulit, ita tamen ut etiam de his praefectis, quos ipse fecerat, triennium nullus impleret, quorum plurimos interfecit vel veneno vel gladio. Et praefectos urbi eadem facilitate mutavit.

15. Cubicularios suos libenter occidit, cum omnia ex nutu eorum semper fecisset. Eclectus cubicularius cum videret eum tam facile cubicularios occidere, praevenit eum et factioni mortis eius interfuit. Spectator gladiatoria sumpsit arma, panno purpureo nudos humeros advelans. Habuit praeterea morem, ut omnia quae turpiter, quae inpure, quae crudeliter, quae gladiatorie, quae lenonie faceret, actis urbis indi iuberet, ut Marii Maximi scripta testantur. Commodianum etiam p. R. dixit, quo saepissime praesente gladiator pugnavit. Sane cum illi saepe pugnanti ut deo populus favisset, in risum se credens populum Romanum a militibus classiariis, qui vela ducebant, in amphitheatro interimi praeceperat. Urbem incendi iusserat, utpote coloniam suam; quod factum esset, nisi Laetus praef. praet. Commodum deterruisset. Appellatus est sane inter cetera triumphalia nomina etiam sescenties vicies Palus primus secutorum.

16. Prodigia eius imperio et publice et privatim haec facta sunt: crinita stella apparuit. Vestigia deorum in foro visa sunt exeuntia. Et ante bellum desertorum caelum arsit. Et repentina caligo ac tenebra in circo kalendis Ianuariis oborta. Et ante lucem fuerant etiam incendiariae aves ac dirae. De Palatio ipse ad Caelium montem in Vectilianas aedes migravit negans se in Palatio posse dormire. Ianus geminus sua sponte apertus est et Anubis simul acrum marmoreum moveri visum est. Herculis signum aeneum sudavit in Minucia per plures dies. Bubo et iam supra cubiculum eius deprehensa est tam Romae quam Lanuvii. Ipse autem prodigium non leve sibi fecit: nam cum in gladiatoris occisi vulnus manum misisset, ad caput sibi detersit et contra consuetudinem paenulatos iussit spectatores, non togatos ad munus convenire, quod funeribus solebat, ipse in pullis vestimentis praesidens. Galea eius bis per portam Libitinensem elata est. Congiarium dedit populo singulis denarios septingenos vicenosquinos. Circa alios omnes parcissimus fuit, quod luxuriae sumptibus aerarium minueret. Circenses multos addidit ex libidine potius quam religione et ut dominos factionum ditaret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License