Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Lampridius. Vita Commodi Antonini
    • Capp. XVII-XX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XVII-XX

17. His incitati, licet nimis sero, Quintus Aemilius Laetus praef.et Marcia concubina eius inierunt coniurationem ad occidendum eum. Primumque ei venenum dederunt; quod cum minus operaretur, per athletam, cum quo exerceri solebat, eum strangularunt. Fuit forma quidem corporis iusta, vultu insubido, ut ebriosi solent, et sermone incondito, capillo semper fucato et auri ramentis inluminato, adurens comam et barbam timore tonsoris. Corpus eius ut unco traheretur atque in Tiberim mitteretur, senatus et populus postulavit, sed postea iussu Pertinacis in monumentum Hadriani translatum est. Opera eius praeter Iavacrum, quod Cleander nomine ipsius fecerat, nulla exstant. Sed nomen eius alienis operibus incisum senatus erasit. Nec patris autem sui opera perfecit. Classem Africanam instituit, quae subsidio esset, si forte Alexandrina frumenta cessassent. Ridicule etiam Carthaginem Alexandriam Commodianam togatam appellavit, cum classem quoque Africanam Commodianam Herculeam appellasset. Ornamenta sane quaedam colosso addidit, quae postea cuncta sublatasunt. Colossi autem caput dempsit, quod Neronis esset, ac suum inposuit et titulum more solito subscripsit, ita ut illum gladiatorium et effeminatum non praetermitteret. Hunc tamen Severus, imperator gravis et vir nominis sui, odio, quam videtur, senatus inter deos rettulit flamine addito, quem ipse vivus sibi paraverat, Herculaneo Commodiano. Sorores tres superstites reliquit. ut natalis eius celebraretur, Severus instituit.

18. Adclamationes senatus post mortem Commodi graves fuerunt. Ut autem sciretur, quod iudicium senatus de Commodo fuerit, ipsas adclamationes de Mario Maximo indidi et sententiam senatus consulti : "Hosti patriae honores detrahantur, parricidae honores detrahantur, parricida trahatur. Hostis patriae, parricida, gladiator in spoliario lanietur. Hostis deorum carnifex senatus, hostis deorum parricida senatus: hostis deorum, hostis senatus. Gladiatorem in spoliario. Qui senatum occidit, in spoliario ponatur: qui senatum occidit, unco trahatur: qui innocentes occidit, unco trahatur: hostis parricida, vere vere. Qui sanguini suo non pepercit, unco trahatur. Qui te occisurus fuit, unco trahatur. Nobiscum timuisti, nobis cum periclitatus es. Ut salvi simus, Iuppiter optime maxime, serva nobis Pertinacem. Fidei praetorianorum feliciter. praetoriis cohortibus feliciter. Exercitibus Romanis feliciter. Pietati senatus feliciter. Parricida trahatur. Rogamus Auguste, parricida trahatur. Hoc rogamus, parricida trahatur. Exaudi Caesar: delatores ad leonem. exaudi Caesar: Speratum ad leonem. Victoriae populi R. feliciter. Fidei militum feliciter. Fidei praetorianorum feliciter. Cohortibus praetoriis feliciter. Hostis statuas undique, parricidae statuas undique, gladiatoris statuas undique. Gladiatoris et parricidae statuae detrahantur. Necator civium trahatur, parricida civium trahatur. Gladiotoris statuae detrahantur. Te salvo salvi et securi sumus, vere, vere, modo vere, modo digne, modo vere, modo libere. Nunc securi sumus: delatoribus metum. Ut securi simus, delatoribus metum. salvi simus, delatores de senatu, delatoribus fustem. Te salvo delatores ad leonem. Te imperante delatoribus fustem.

19. Parricidae gladiatoris memoria aboleatur, parricidae gladiatoris statuae detrahantur. Impuri gladiatoris memoria aboleatur. Gladiatorem in spoliario. Exaudi Caesar : carnifex unco trahatur. Carnifex senatus more maiorum unco trahatur. Saevior Domitiano, impurior Nerone. Sic fecit, sic patiatur. Memoriae innocentium serventur. honores innocentium restituas, rogamus. Parricidae cadaver unco trahatur, gladiatoris cadaver unco trahatur, gladiatoris cadaver in spoliario ponatur. Perroga, perroga, omnes censemus unco trahendum. Qui omnes occidit, unco trahatur. Qui omnem aetatem occidit, unco trahatur. Qui utrumque sexum occidit, unco trahatur. Qui sanguini suo non pepercit, unco trahatur. Qui templa spoliavit, unco trahatur. Qui testamenta delevit, unco trahatur. Qui vivos spoliavit, unco trahatur. Servis serviimus. Qui pretia vitae exegit, unco trahatur. Qui pretia vitae exegit et fidem non servavit, unco trahatur. Qui senatum vendidit, unco trahatur. Qui filiis abstulit hereditatem, unco trahatur. Indices de senatu. Delatores de senatu. Servorum subornatores de senatu. Et tu nobiscum timuisti, omnia scis, et bonos et malos nosti. Omnia scis, omnia emenda, pro te timuimus. O nos felices, te viro imperante. De parricida refer, refer, perroga. Praesentiam tuam rogamus. Innocentes sepulti non sunt: parricidae cadaver trahatur. Parricida sepultos eruit: parricidae cadaver trahatur."

20. Et cum iussu Pertinacis Livius Laurensis, procurator patrimonii, Fabio Chiloni consuli designato dedisset, per noctem Commodi cadaver sepultum. Senatus adclamavit : "Quo auctore sepelierunt? Parricida sepultus eruatur, trahatur." Cingius Severus dixit : "Iniuste sepultus est. Qua pontifex dico, hoc collegium pontificum dicit. Quoniam laeta iam percensui, nunc convertar ad necesseria : censeo, quae is, qui non nisi ad perniciem civium et ad dedecus suum vixit, ob honorem suum decerni coegit, abolenda. Statuas, quae undique sunt, abolendas, nomenque ex omnibus privatis publicisque monumentis eradendum mensesque his nominibus nuncupandos, quibus nuncupabantur, cum primum illud malum in republica incubuit."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License