Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Helvii Pertinacis
    • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Iulius Capitolinus. Vita Helvii Pertinacis

Capp. I-III

1. Publico Helvio Pertinaci pater libertinus Helvius Successus fuit, qui filio nomen ex continuatione lanariae negotiationis, quod pertinaciter eam rem generet, inpossuisse fatetur. Natus est Pertinax in Appennino in villa matris. equus pullus ea hora, qua natus est, in tegulas ascendit atque ibi breviter commoratus decidit exspiravit. Hac re motus pater ad Chaldaeum venit. Qui cum illi futura ingentia praedixisset, stipem se perdidisse dixit. Puer litteris elementariis et calculo inbutus, datus etiam Graeco grammatico atque inde Sulpicio Apollinari, post quem idem Pertinax grammaticen professus est. Sed cum in ea minus quaestus proficeret, per Lollianum Avitum, consularem virum, patris patronum, ducendi ordinis dignitatem petit. Dein praefectus cohortis in Syriam profectus, Tito Aurelio imperatore a praeside Syriae, quod sine diplomatibus cursum usurpaverat, pedibus ab Antiochia ad legationem suam iter facere coactus est.

2. Bello Parthico industria sua pro meritus in Brittaniam translatus ea cretentus. Post in Moesia rexit alam. Deinde alimentis dividendis in via Aemilia procuravit. Inde clasem Germanicam rexit. Mater eum usque in Germaniam prosecuta est ibique obiit; cuius etiam sepulchrum stare nunc dicitur. Inde ad ducenum sestertiorum stipendium translatus in Daciam suspectusque a Marco quorundam impar artibus remotus est et postea per Claudium Pompeianum, generum Marci, quasi adiutor eius futurus vexillis regendis adscitus est. In quo munere adprobatus lectus est in senatum. Postea iterum re bene gesta prodita est factio, quae illi concinnata fuerat, Marcusque imperator, ut conpensaret iniuriam, praetorium eum fecit et primae legioni regendae inposuit, statimque Raetias et Noricum ab hosti vindicavit. Ex quo eminente industria studio Marci imperatoris consul est designatus. Extat oratio apud Marium Maximum laudes eius continens et omnia, vel quae fecit vel quae perpessus est. Et praeter illam orationem, quam longum fuit conectere, saepissime Pertinax a Marco et in contione militari et in senatu laudatus est, doluitque palam Marcus quod senator esset, praef. praet. fieri a se non posse. Cassiano motu conposito e Syria ad Danubii tutelam profectus est atque inde Moesiae utriusque, mox Daciae regimen accepit. Bene gestis his provinciis Syriam meruit.

3. Integre se usque ad Syriae regimen Pertinax tenuit. Post excessum Marci pecuniae studuit; quare etiam dictis popularibus lacessitus. Curiam Romanam post quattuor provincias consulares, quia consulatu absens gesserat, iam dives ingressus est, cum eam senator antea non vidisset. Iussus est praeterea statim a Perenne in Liguriam secedere in villam paternam; nam pater eius tabernam coactiliariam in Liguria exercuerat. Sed posteaquam in Liguriam venit, multis agris coemptis tabernam manente forma priore infinitis aedificiis circumdedit; fuitque illic per triennium et mercatus est per suos servos. Occiso sane Perenni Commodus Pertinaci satisfecit eumque petit per litteras, ut ad Brittanniam proficisceretur. Profectusque milites ab omni seditione deterruit, cum illi quem cum imperatorem vellent haberet ipsum specialiter Pertinacem. Tunc Pertinax malivolentiae notam subit, quod dictus est insimulasse apud Commodum adfectati imperii Antistium Burrum et Arrium Antoninum. Et seditiones quidem contra Commodum ipse conpescuit in Brittannia, verum ingens periculum adit seditione legionis paene occisus, certe inter occisos relictus. Quam quidem rem idem Pertinax acerrime vindicavit. Denique postea veniam legationis petit dicens sibi ob defensam disciplinam infestas esse legiones.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License