Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Helvii Pertinacis
    • Capp. IV-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IV-VI

4. Accepto successore alimentorum ei cura mandata est. Dein pro consule Africae factus est. In quo proconsulatu multas seditiones perpessus dicitur vaticinationibus canum, quae templo Caelestis emergunt. Post hoc praef. urbi factus. In qua praefectura post Fuscianum, hominem severum, Pertinax mitissimus et humanissimus fuit et ipsi Commodo plurimum placuit, quia - illi esse iterum consul Pertinax factus est. Tunc Pertinax interficiendi Commodi conscientiam delatam sibi ab aliis non fugit. Commodo autem interempto Laetus praef. praet. et Eclectus cubicularius ad eum venerunt, ut eum confirmarent, atque in castra duxerunt. Illic Pertinax milites adlocutus est, donativum promisit, ingeri sibi imperium a Laeto et Eclecto dixit. Fictum est autem, quod morbo esset Commodus extinctus, quia et milites, ne temptarentur, pertimescebant. Denique a paucis primum est Pertinax imperator appellatus. Factus est autem sexagenario maior imperator pridie kal.Ian. De castris nocte cum ad senatum venisset et cellam curiae iussisset aperiri, neque inveniretur aedituus, in templo Concordiae resedit. Et cum ad eum Claudius Pompeianus, gener Marci, venisset casumque Commodi lacrimasset, hortatus Pertinax, ut imperium sumeret. Sed ille recusavit, quia iam imperatorem Pertinacem videbat. Statim ergo omnis magistratus cum consule ad curiam venerunt ingre Pertinacem nocte imperatorem appellaverunt.

5. Ipse autem Pertinax post laudes suas a consulibus dictas et post vituperationem Commodi adclamationibus senatus ostensam egit gratias senatui et praecipue Laeto, praefecto praetorii, quo auctore et Commodus interemptus et ipse imperator est factus. Sed cum Laeto gratias egisset Pertinax, Falco consul dixit : " Qualis imperator es futurus, hinc intellegimus, quod Laetum et Marciam ministros scelerum Commodi, post te videmus." Cui Pertinax respondit : " Iuvenis es consul nec parendi scis necessitates. Paruerunt inviti Commodo, sed ubi habuerunt facultatem, quid semper voluerint, ostenderunt." Eadem die, qua Augustus est appellatus, et Flavia Titiana uxor eius Augusta est appellata, his horis quibus ille in Capitolio vota solvebat. Primus sane omnium ea die, qua Augustus est appellatus, etiam patris patriae nomen recepit, (nec) simul etiam imperium proconsulare nec non ius quartae relationis; quod ominis loco fuit Pertinaci. Ad Palatium ergo Pertinax profectus, quod tunc vacuum erat, quia Commodus in Vectilianis occisus est, petenti signum prima die tribuno dedit "militemus" exprobrans utique segnitiam temporum superiorum; quod quidem etiam ante in omnibus ducatibus dederat.

6. Exprobrationem autem istam milites non tulerunt statimque de imperatore mutando cogitarunt. Ea die etiam ad convivium magistratus et proceres senatus rogavit quam consuetudinem Commodus praetermiserat. Sane cum postero kalendarum die statuae Commodi deicerentur, gemuerunt milites, simul quia iterum signum idem dederat imperator. Timebatur autem militia sub sene imperatore. Denique tertium nonarum diem Votis ipsis milites Triarium Maternum Lascivium, senatorem nobilem, ducere in castra voluerunt, ut eum rebus Romanis inponerent. Sed ille nudus fugit atque ad Pertinacem in Palatium venit et post ex urbe decessit. Timore sane Pertinax coactus omnia, quae Commodus militibus et veteranis dederat, confirmavit. Suscipere se etiam imperium a senatu dixit, quod iam sponte inierat. Quaestionem maiestatis penitus tulit cum iureiurando, revocavit etiam eos, qui deportati fuerant crimine maiestatis, eorum memoria restituta, qui occisi fuerant. Filium eius senatus Caesarem appellavit. Sed Pertinax nec uxoris Augustae appellationem recepit et de filio dixit : "Cum meruerit". Et cum Commodus allectionibus innumeris praetorias miscuisset, senatus consultum Pertinax fecit iussitque eos, qui praeturas non gessissent sed allectione accepissent, post eos esse, qui vere praetores fuissent. Sed hinc quoque grande odium sibi multorum commovit. Census retractari iussit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License