Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Trebellius Pollio. Vita Gallieni I
    • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Trebellius Pollio. Vita Gallieni I

Capp. I-III

1. Capto Valeriano, (enimvero unde incipienda est Gallieni vita, nisi ab eo praecipue malo, quo eius vita depressa est ?) nutante re. p., cum Odenatus iam orientis cepisset imperium, Gallienus comperta patris captivitate gauderet, vagabantur exercitus, murmurabant --- duces, erat [omnium], --- maeror, [quod] --- imperator --- Romanus in Persida serviliter teneretur --- ior omnium --- quod Gallienus na --- pater facto sic --- moribus re p. --- perdiderat. Gallieno igitur et Volusiano conss. Macrianus et Ballista in unum coeunt, exercitus reliquias convocant et, cum Romanum in oriente nutaret imperium, quem facerent imperatorem, requirunt, Gallieno tam neglegenter se agente, ut eius ne mentio quidem apud exercitum fieret. Placuit denique, ut Macrianum cum filiis suis imperatores dicerent ac rem p. defensandam capesseren --- sic igitur --- delatum est --- imperium --- Macriano --- causae Macriano --- imperandi cum filiis haec fuerunt : primum, quod nemo eo tempore sapientior ducum habebatur, nemo ad res regendas aptior; deinde ditissimus et qui privatis posset fortunis publica explere dispendia. Huc accedebat quod liberi eius, fortissimi iuvenes, tota mente in bellum ruebant, ut essent legionibus exemplo ad omnia --- militaria.

2. Ergo Macrianus --- undique auxilia --- petit occupatis a se --- partibus, quas ipse --- posuerat ita ut --- imperium --- hoc bellum instruxit --- cum par esset omnibus --- quae contra eum poterant cogitari. Idem Macrianus Pisonem, unum ex nobilibus ac principibus senatus, ad Achaiam destinavit ob hoc, ut Valentem, qui illic proconsulari imperio rem p. gubernabat, opprimeret. Sed Valens comperto, quod Piso contra se veniret, sumpsit imperium. Piso igitur in Thessaliam se recepit. Ubi missis a Valente militibus cum plurimis interfectus est, ipse quoque imperator appellatus cognomento Thessalicus. sed Macrianus retento in oriente uno ex filiis, pacatis iam rebus Asiam primum venit, Illyricum petit. In Illyrico cum Aureoli imperatoris, qui contra Gallienum imperium sumpserat, duce, Domitiano nomine, manum conseruit, unum ex filiis secum habens et triginta milia militum ducens. Sed victus est Macrianus cum filio Macriano nomine deditusque omnis exercitus Aureolo imperatori.

3. Turbata interim re p. toto penitus orbe terrarum, ubi Odenatus comperit Macrianum cum filio interemptum, regnare Aureolum, Gallienum remissius rem gerere, festinavit ad alterum filium Macriani cum exercitu, si hoc daret fortuna, capiendum. Sed hi, qui erant cum filio Macriani, Quieto nomine, consentientis Odenato auctore praefecto Macriani Ballista iuvenem occiderunt missoque per murum corpore Odenato se omnes statim dedidereunt. Totius prope igitur orientis factus est Odenatus imperator, cum Illyricum teneret Aureolus, Romam Gallienus. Idem Ballista multos Emisenos, ad quos confugerant Macriani milites, cum Quieto et Thesaurorum custode interfecit, ita ut civitas paene deleretur. Odenatus inter haec, quasi Gallieni partes ageret, cuncta eidem nuntiari ex veritate faciebat. Sed Gallienus cognito, quod Macrianus cum suis liberis esset occisus, quasi securus rerum ac patre iam recepto, libidini et voluptati se dedidit. Ludos circenses ludosque scaenicos, ludos gymnicos, ludiariam etiam venationem et ludos gladiatorios dedit populumque quasi victorialibus diebus ad festivitatem ac plausum vocavit. Et cum plerique patris eius captivitatem maererent, ille specie decoris, quod pater eius virtutis studio deceptus videretur, supra modum laetatus est. Constabat autem, censuram parentis eum ferre non potuisse, votivumque illi fuisse, quod inminentem cervicibus suis gravitatem patriam non haberet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License