Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
AA.VV. Historia Augusta IntraText CT - Text |
|
|
Capp. X-XII10. Gallieno et Saturnino conss. Odenatus rex Palmyrenorum optinuit totius orientis imperium, idcirco praecipue, quod se fortibus factis dignum tantae maiestatis infulis declaravit, Gellieno aut nullas aut luxuriosas aut ineptas res agente. Denique statim bellum Persis in vindictam Valeriani, quam eius filius neglegebat, indixit. Nisibin et Carras statim occupat tradentibus sese Nisibenis atque Carrenis et increpantibus Gallienum. Nec defuit tamen reverentia Odenati circa Gallienum; nam captos satrapas insultandi prope gratia et ostentandi sui ad eum misit. Qui cum Romam deducti essent, vincente Odenato triumphavit Gallienus nulla mentione patris facta, quem ne inter deos quidem nisi coactus rettulit, cum mortuum audisset, sed adhuc viventem, nam de illius morte falso compererat. Odenatus autem Ctesifontem Parthorum multitudinem obsedit vastatisque circum omnibus locis innumeros homines interemit. Sed cum satrapae omnes ex omnibus regionibus illuc defensionis communis gratia convolassent, fuerunt longa et varia proelia, longior tamen Romana victoria. Et cum nihil aliud ageret nisi ut Valerianum Odenatus liberaret, instabat cottidie, ac locorum difficultatibus in alieno solo imperator optimus laborabat. 11. Dum haec apud Persas geruntur, Scythae in Cappadociam pervaserunt. Illic captis bello etiam vario diu acto se ad Bithyniam contulerunt. Quare milites iterum de novo imperatore faciendo cogitarunt. Quos omnes Gallienus more suo, cum placare atque ad gratiam suam reducere non posset, occidit. Cum tamen sibi milites dignum principem quaererent, Gallienus apud Athenas archon erat, id est summus magistratus, vanitate illa, qua et civis adscribi desiderabat et sacris omnibus interesse. Quod neque Hadrianus in summa felicitate neque Antoninus in adulta fecerat pace, cum tanto studio Graecarum ducti sint litterarum, ut raro aliquibus doctissimis magnorum arbitrio cesserint virorum. Areopagitarum praeterea cupiebat ingeri numero contempta prope re p. Fuit enim Gallienus, quod negari non potest, oratione, poemate atque omnibus artibus clarus. Huius illud est epitalamion, quod inter centum poetas praecipuum fuit. Nam cum fratrum suorum filios iungeret et omnes poetes Graeci Latinique epithalamia dixissent, idque per dies plurimos, ille, cum manus sponsorum teneret, ut quidam dicunt, saepius ita dixisse fertur : Ite, agite, o pueri, pariter sudate medullis Longum est eius versus orationesque conectere, quibus suo tempore tam inter poetas quam inter rhetores emicuit. Sed aliud in imperatore quaeritur, aliud in oratore vel poeta flagitatur. 12. Laudatur sqane eius optimum factum; nam consulatu Valeriani fratris sui et Lucilli propinqui ubi comperit ab Odenato Persas vastatos, redactam Nisibin et Carras in potestatem Romanam, omnem Mesopotamiam nostram, denique Ctesifontem esse perventum, fugisse regem, captos satrapas, plurimos Persarum occisos, Odenatum participato imperio Augustum vocavit eiusque monetam, qua Persas captos traheret, cudi iussit. Quod et senatus et urbs et omnis aetas gratanter accepit. Fuit praeterea idem ingeniosissimus, cuius ostendendi acuminis scilicet pauca libet ponere : nam cum taurum ingentem in harenam misisset exissetque ad eum feriendum venator neque productum decies potuisset occidere, coronam venatori misit, mussantibusque cunctis, quid rei esset, quod homo ineptissimus coronaretur, ille per curionem dici iussit : "Taurum totiens non ferire difficile est." Idem, cum quidam gemmas vitreas pro veris vendidisset eius uxori atque illa re prodita vindicari vellet, subripi quasi ad leonem venditorem ivissit, deinde e cavea caponem emitti, mirantibusque cunctis rem tam ridiculam per curionem dici iussit : "Inposturam fecit et passus est." Deinde negotiatorem demisit. Occupato tamen Odenato bello Persico, Gallieno rebus ineptissimis, ut solebat, incubante Scythae navibus factis Heracleam pervenerunt atque inde cxum praeda in solum proprium reverterunt, quamvis multi naufragio perierint navali bello superati [sint]. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |