Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
AA.VV. Historia Augusta IntraText CT - Text |
|
|
Flavius Vopiscus. Vita Divi AurelianiCapp. I-V1. Hilaribus, quibus omnia festa et fieri debere scimus et dici, impletis sollemnibus vehiculo suo me et iudiciali carpento praef. urbis, vir inlustris ac praefata reverentia nominandus, Iunius Tiberianus accepit. Ibi cum animus a causis atque a negotiis publicis solutus ac liber vacaret, sermonem multum a Palatio usque ad hortos Varianos instituit et in eo praecipue de vita principum. Cumque ad templum Solis venissemus ab Aureliano principe consecratum, quod ipse non nihilum ex eius origine sanguinem duceret, quaesivit a me, quis vitam eius in litteras rettulisset. Cui cum ego respondissem neminem a me Latinorum, Graecorum aliquos lectitatos, dolorem gemitus sui vir sanctus per haec verba profundit : "ergo Thersiten, Sinonem ceteraque illa prodigia vetustatis et nos bene scimus et posteri frequentabunt : divum Aurelianum, clarissimum principem, severissimum imperatorem, per quem totus Romano nomini orbis est restitutus, posteri nescient? Deus avertat hanc amentiam. Et tamen, si bene novi, ephemeridas illius viri scriptas habemus. Etiam bella charactere historico digesta, quae velim accipias et per ordinem scribas, additis quae ad vitam pertinent. Quae omnia ex libris linteis, in quibus ipse cotidiana sua scribi praeceperat, pro tua sedulitate condisces. Curabo autem, ut tibi ex Ulpia bibliotheca et libri lintei proferantur. Tu velim Aurelianum ita ut est, quatenus potes, in litteras mittas." Parui, mi Piniane, praeceptis, accepi libros Graecos et omnia mihi necessaria in manum sumpsi, ex quibus ea, quae digna erant memoratu, iin unum libellum contuli. Tu velim meo muneri boni consulas et, si hoc contentus non fueris, lectites Graecos, linteos etiam libros requiras, quos Ulpia tibi bibliotheca, cum volueris, ministrabit. 2. Et quoniam sermo nobis de Trebellio Pollione, qui a duobus Philippis usque ad divum Claudium et eius fratrem Quintillium imperatores tam claros quam obscuros memoriae prodidit, in eodem vehiculo fuit adserente Tiberiano, quod Pollio multa incuriose, multa breviter prodidisset, me contra dicente neminem scriptorum, quantum ad historiam pertinet, non aliquid esse mentium, prodente quin etiam, in quo Livius, in quo Trogus manifestis testibus convincerentur, pedibus in sententiam transitum faciens ac manum porrigens iocando praeterea : "scribe", inquit, "ut libet. Securus, quod velis, dices, habiturus mendaciorum comites, quos historicae eloquentiae miramur auctores." 3. Ac ne multa et frivola prooemiis odiosus intexam, divus Aurelianus ortus, ut plures loquuntur, Sirmii familia obscuriore, ut nonnulli, Dacia ripensi. Ego autem legisse me memini auctorem,qui eum Moesia genitum praedicaret. Et evenit quidem, ut de eorum virorum genitali solo nesciatur, qui humiliore loco et ipsi plerumque solum genitale confingunt, ut dent posteritati de locorum splendore fulgorem. Nec tamen magnorum principum in rebus summa sciendi est, ubi quisque sit genitus, sed qualis in re p. fuerit. An Platonem magis commendat, quod Atheniensis fuerit quam quod unicum sapientiae munus inluxerit? Aut eo minores invenientur Aristoteles Stragirites Eleatesque Zenon aut Anacharsis Scytha, quod in niminis nati sint viculis, cum illos ad caelum omnis philosophiae virtus extulerit? 4. Atque ut ad ordinem redeam, Aurelianus modicis ortus parentibus, a prima aetate ingenio vivacissimus, viribus clarus, nullum umquam diem praetermisit, quamvis festum, quamvis vacantem, quo non se pilo et sagittis ceterisque armorum exerceret officiis. Matrem quidem eius Callicrates Tyrius, Graecorum longe doctissimus scriptor, sacerdotem templi Solis invicti in vico eo, in quo habitabant parentes, fuisse dicit. Habuisse quin etiam non nihilum divinationis, adeo ut aliquando marito suo iurgans ingesserit, cum eius et stultitiam increparet et vilitatem : "en imperatoris patrem." Ex quo constat illam mulierem scisse fatalia. Idem dicit auspicia imperii Aureliano haec fuisse : primum pueri eius pelvem serpentem plerumque cinxisse neque umquam occidi potuisse, postremo ipsam matrem, quae hoc viderat, serpentem quasi familiarem occidere noluisse. His accedit quod ex palliolo purpureo, quod Soli sui temporis imperator optulerat, sacerdos mulier crepundia filio fecisse perhibetur. Addit etiam illud, quod vinctum fasceola Aurelianum aquila innoxie de cunis levaverit et in aram posuerit, quae iuxta sacellum forte sine ignibus erat. Idem auctor est vitulum matri eius natum mirae magnitudinis, candidum sed purpurantibus maculis, ita ut haberet in latere uno "ave" et in alio coronam. 5. Multa superflua in eodem legisse me memini; quippe qui adseveret etiam rosas in eiusdem mulieris chorte nato Aureliano exisse purpureas, odoris rosei, floris aurei. Fuerunt et postea multa omina iam militanti futuri, ut res monstravit, imperii. Nam ingrediente eo Antiochiam in vehiculo, quod prae vulnere tunc equo sedere non posset, ita pallium purpureum,quod in honore eius pansum fuerat, decidit, ut umeros eius tegeret. Et cum in equum transire vellet, quia invidiosum tunc erat vehiculis in civitate uti, equus est ei imperatoris adplicitus, cui per festinationem insedit. Sed ubi comperit, semet ad suum transtulit. Data est ei praeterea, cum legatus ad Persas isset, patera, qualis solet imperatori dari a rege Persarum,in qua insculptus erat Sol eo habitu, quo colebatur ab eo templo, in quo mater eius fuerat sacerdos. Donatus eidem etiam elefantus praecipuus, quem ille imperatori optulit, solusque omnium privatus Aurelianus elefanti dominus fuit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |