Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
AA.VV. Historia Augusta IntraText CT - Text |
|
|
Capp. VI-X6. Sed ut haec et talia omittamus, fuit decorus ad gratiam, viriliter speciosus, statura procerior, nervis validissimis, vini et cibi paulo cupidior, libidinis rarae, severitatis inmensae, disciplinae singularis, gladii exserendi cupidus. Nam cum essent in exercitu duo Aureliani tribuni, hic et alius, qui cum Valeriano captus est, huic signum exercitus adposuerat "manu ad ferrum", ut si forte quaereretur, quis Aurelianus aliquid vel fecisset vel gessisset, suggereretur "Aurelianus manu ad ferrum" atque cognosceretur. Privatim huius multa extant egregia facinora. Nam erumpentes Sarmates in Illyrico cum trecentis praesidiariis solus adtrivit. Refert Theoclius, Caesareanorum temporum scriptor, Aurelianum manu sua bello Sarmatico una die quadraginta et octo interfecisse, plurimis autem et diversis diebus ultra nongentos quinquaginta, adeo ut etiam ballistia pueri et saltatiunculas in Aurelianum tales {componerent}, quibus diebus festis militariter saltitarent : Mille mille mille decollavimus. Haec video esse perfrivola, sed quia supra scriptus auctor ita eadem ut sunt Latina suis scriptis inseruit, tacenda esse non credidi. 7. Idem apud Mogontiacum tribunus legionis sextae Gallicanae Francos inruentes, cum vagarentur per totam Galliam, sic adflixit, ut trecentos ex his captos septingentis interemptis sub corona vendiderit. Unde iterum de eo facta est cantilena : Mille Sarmates,
mille Francos semel et semel occidimus, Hic autem [ut supra] militibus ita timori fuit, ut sub eo, posteaquam semel cum ingenti severitate castrensia peccata correxit, nemo peccaverit. Solus denique omnium militem, qui adulterium cum hospitis uxore commiserat, ita punivit, ut duarum arborum capita inflecteret, ad pedes militis deligaret easdemque subito dimitteret, ut scissus ille utrimque penderet, quae res ingentem timorem omnibus fecit. Huius epistola militaris est ad vicarium suum data huius modi : "si vis tribunus esse, immo si vis vivere, manus militum contine. Nemo pullum alienum rapiat, ovem nemo contingat. Uvam nullus auferat, segetem nemo deterat, oleum, salem, lignum nemo exigat, annona sua contentus sit. De praeda hostis, non de lacrimis provincialium habeant. Arma tersa sint, ferramenta samiata, calciamenta fortia. Vestis nova vestem veterem excludat. Stipendium in balteo, non in popina habeat. Torquem, brachialem, anulum adponat. Equum et sagmarium suum defricet, capitum animalis non vendat, mulum centuriatum communiter curent. Alter alteri quasi l;tdomino, nemo quasi servus obsequatur, a medicis gratis curentur, haruspicibus nihil dent, in hospitiis caste se agant, qui litem fecerit, vapulet." 8. Inveni nuper in Ulpia bibliotheca inter linteos libros epistolam divi Valeriani de Aureliani principe scriptam. Ad verbum, ut decebat, inserui. "Valerianus Augustus Antonino Gallo consuli. Culpa me familiaribus litteris, quod Postumo filium meum Gallienum magis quam Aureliano commiserim, cum utique severiori et puer credendus fuerit et exercitus. Ne tu id iustius iudicabis, si bene scieris, quantae sit Aurelianus severitatis : nimius est, multus est, gravis est et ad nostra iam non facit tempora. Testor autem omnes deos me etiam timuisse, ne quid etiam erga filium meum severius [si quid] ille fecisset, cum - ut est natura pronus ad ludicra - levius cogitaret." Haec epistula indicat, quantae fuerit severitatis, ut illum Valerianus etiam timuisse se dicat. 9. Eiusdem Valeriani alia est epistola, quae laudes illius continet. Quam ego ex scriniis praefecturae urbanae protuli. Nam illi Romam venienti slaria sui ordinis sunt decreta. Exemplum epistulae : "Valerianus Augustus Ceionio Albino praefecto urbi. Vellemus quidem singulis quibusque devotissimis rei p. viris multo maiora defferre compendia, quam eorum dignitas postulat, maxime ubi honorem vita commendat - debet enim quid praeter dignitatem pretium esse meritorum -, sed facit rigor publicus, ut accipere de provinciarum inlationibus ultra ordinis sui gradum nemo plus possit. Aurelianum, fortissimum virum, ad inspicienda et ordinanda castra omnia destinavimus, cui tantum a nobis atque ab omni re p, communi totius exercitus confessione debetur, ut digna illo vix aliqua vel nimis magna sint munera. Quid enim in illo non clarum? Quid non Corvinis et Scipionibus conferendum? Ille liberator Illyrici, ille Galliarum restitutor, ille dux magni totis exempli. Et tamen nihil praeterea possum addere tanto viro ad muneris gratiam - non patitur sobrie et bene geranda res p. Quare sinceritas tua, mi parens carissime, supra dicto viro adiciet, quamdiu Romae fuerit, panes militares mundo sedecim, panes militares castrenses quadraginta, vini mensalis sextarios quadraginta, porcellum dimidium, gallinaceos duos, porcinae ponda triginta, bubulae pondo quadraginta, olei sextarium unum et item [olei sextarium unum] liquaminios sextarium unum, salis sextarium unum, herbarum, holerum quantum sat est. Sane quoniam ei aliquid praecipue decernendum est, quamdiu Romae fuerit, pabula extra ordinem decernes, ipsi autem ad sumptus aureos Antoninianos diurnos binos, argenteos Philippeos minutulos quinquagenos, aeris denarios centum. Reliqua per praefectos aerarii praebebuntur." 10. Frivola haec fortassis cuipiam et nimis levia esse videantur, sed curiositas nil recusat. Habuit ergo multos ducatus, plurimos tribunatus, vicarias ducum et tribunorum diversis temporibus prope quadraginta, usque adeo etiam Ulpii Criniti, qui se de Traiani genere referebat, et fortissimi re vera viri et traiani simillimi, qui pictus est cum eodem Aureliano in templo Solis, quem valerianus Caesaris loco habere instituerat, vicem sumeret, exercitum duceret, limitem restitueret, praedam militibus daret, Thrachias bubus, equis, mancipiis captis locupletaret, manubias in Palatio conlocaret, quingentos servos, duo milia vaccarum, equas mille, ovium decem milia, caprearum quindecim in privatam villam Valeriani congereret, tunc cum Ulpius Crinitus publice apud Byzantium sedenti Valeriano in thermis egit gratias dicens magnum de se iudicium habitum, quod eidem vicarium Aurelianum dedisset. Quare eum statuit adrogare. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |